|
Postquam determinavit Magister de generatione filii a patre, hic
determinat de processione spiritus sancti ab utroque; et dividitur in
partes duas: in prima determinat de processione ejus aeterna; in
secunda de temporali, 14 dist.: praeterea diligenter annotandum
est, quod gemina est processio spiritus sancti. Prima in tres: in
prima determinat processionis modum; in secunda processionis
principium, 11 dist.: hic dicendum est, spiritum sanctum a patre
esse et filio; tertio differentiam processionis ad generationem, 13
distinct.: post haec considerandum est (...) cum spiritus sanctus
procedat de patre, et sic de substantia patris, cur non dicatur esse
natus, sed potius procedere. Prima in duas: in prima ostendit
processionis modum; in secunda ex modo procedendi concludit proprium
procedentis nomen, ibi: hic notandum est, quod sicut spiritus sanctus
in Trinitate specialiter dicitur caritas (...) ita et nomen tenet
proprie quod patri et filio communiter quodammodo congruit. Prima in
duas: in prima ostendit per auctoritatem canonis, quod spiritus
sanctus procedit ut amor; in secunda ostendit idem per auctoritates
sanctorum, ibi: nunc vero quod incepimus, ostendere curemus. Circa
primum tria facit: primo, secundum verba Augustini, appropriat
amorem de Deo dictum 1 Joan. 4, 16: Deus caritas est,
spiritui sancto; secundo ponit appropriationis similitudinem, ibi:
pluribus enim exemplis doceri potest, multa rerum vocabula et
universaliter poni, et proprie quibusdam rebus adhiberi; tertio
inducit appropriationis auctoritatem, ibi: sed Dei verbum, idest
unigenitus Dei filius, aperte dictum est Dei sapientia. Ad
intellectum hujus partis quinque quaeruntur: 1 utrum spiritus sanctus
procedat ut amor; 2 utrum sit amor quem pater habet in filium, et e
contrario; 3 utrum sit nexus vel unio patris et filii; 4 utrum ex
processione sua possit dici proprie spiritus sanctus; 5 de numero
personarum.
|
|