|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod spiritus sanctus non
procedat ut amor. Quia spiritus sanctus procedit ut persona in se
subsistens. Amor autem non significat aliquid per modum subsistentis;
immo per modum inhaerentis formae, vel passionis. Ergo et cetera.
2. Praeterea, nunquam natura communicatur nisi per actum naturae.
Sed amor non significat actum naturae, sed magis voluntatis. Ergo
cum per processionem spiritus sancti communicetur tota divina natura
personae procedenti, videtur quod spiritus sanctus non procedat ut
amor.
3. Praeterea, non est idem modus processionis creaturae et personae
divinae. Sed creaturae procedunt a Deo per actum voluntatis, cujus
opus est creatio, secundum Damascenum. Ergo nulla persona divina
procedit per modum amoris, qui est actus voluntatis.
4. Item, modus processionis personae est proprius personae
procedenti, quia per processionem distinguitur una persona ab alia.
Sed amor est commune tribus personis, ut dicitur in littera. Ergo
nulla persona ut amor procedit.
5. Praeterea, non est idem appropriatum et proprium, quia
appropriatum sumitur juxta rationem proprii: unde sapientia, quae
appropriatur filio, nulli personae propria est. Sed amor, ut dicitur
in littera, est appropriatum spiritui sancto. Ergo non est proprius
modus suae processionis ut procedat ut amor.
1. Contra, imago creata, quae est in anima, repraesentat
Trinitatem in creatura. Sed in imagine creata procedit aliquid per
modum notitiae, et aliquid per modum amoris. Cum igitur in Trinitate
increata procedat filius per modum notitiae, erit alia persona
procedens per modum amoris.
2. Item, cognitio perfecta non est, nisi adjungatur voluntas. Sed
sicut se habet intellectus ad voluntatem, ita et verbum ad amorem.
Ergo verbum non erit perfectum sine amore. Sed verbum Dei perfectum
est. Ergo et associatur sibi amor perfectus; et hic est spiritus
sanctus.
Respondeo dicendum, quod in processione creaturarum duo est
considerare ex parte ipsius creatoris: scilicet naturam ex cujus
plenitudine et perfectione omnis creaturae perfectio et efficitur et
exemplatur, ut supra dictum est, dist. 2, qu. Unic., art. 2,
et voluntatem, ex cujus liberalitate, non naturae necessitate, haec
omnia creaturae conferuntur. Supposita autem, secundum fidem
nostram, processione divinarum personarum in unitate essentiae, ad
cujus probationem ratio sufficiens non invenitur, oportet processionem
personarum, quae perfecta est, esse rationem et causam processionis
creaturae. Unde sicut processionem creaturarum naturae divinae
perfectionem imperfecte repraesentantium reducimus in perfectam
imaginem, divinam perfectionem plenissime continentem, scilicet
filium, tamquam in principium, et quasi naturalis processionis
creaturarum a Deo, secundum scilicet imitationem naturae, exemplar et
rationem; ita oportet quod, inquantum processio creaturae est ex
liberalitate divinae voluntatis, reducatur in unum principium, quod
sit quasi ratio totius liberalis collationis. Haec autem est amor,
sub cujus ratione omnia a voluntate conferuntur; et ideo oportet
aliquam personam esse in divinis procedentem per modum amoris, et haec
est spiritus sanctus. Et inde est quod quidam philosophi totius
naturae principium amorem posuerunt.
Ad primum ergo dicendum, quod licet amor, inquantum amor, non dicat
quid perfectum et subsistens; tamen inquantum est Dei amor, a quo
omnis imperfectio removetur, habet quod sit perfectum quid et
subsistens; et simile est de verbo.
Ad secundum dicendum, quod sicut per primum processum naturae
communicatur tota natura divina, cum sit perfectus; ita et per primum
processum voluntatis, qui est ratio omnis processionis voluntariae a
Deo, communicatur tota voluntas; et quia in Deo idem est voluntas et
natura, nec tota voluntas, quae infinita est, posset esse nisi in
natura infinita; et non nisi boni infiniti, quasi objecti aequantis
infinitam voluntatem (unde nec amor, qui est ratio voluntatis, potest
esse nisi infinitus); ideo oportet etiam communicari naturam. Unde
amor, quamvis non dicat communicationem naturae inquantum est amor,
dicit tamen inquantum est amor Dei et primus processus divinae
voluntatis.
Ad tertium dicendum, quod creatura procedit a voluntate sicut res
operata per voluntatem; sed spiritus sanctus sicut ratio cujuslibet
operis voluntatis, sicut etiam filius producitur ut ars omnium eorum
quae per intellectum divinum constituta sunt.
Ad quartum dicendum, quod amor in divinis tripliciter sumitur.
Quandoque enim sumitur essentialiter, quandoque personaliter,
quandoque notionaliter. Quando sumitur essentialiter, non dicit
aliquam processionem vel relationem realem, sed tantum rationis, sicut
etiam cum de Deo dicimus intelligens et intellectum: eadem enim
persona potest esse intelligens et intellecta. Quando autem dicitur
personaliter, tunc importatur processio et relatio realis, et
significatur ipsa persona, sive res procedens, sicut amor est quoddam
procedens. Quando autem dicitur notionaliter, significat ipsam
rationem processionis personae: quia amor non tantum est procedens,
sed etiam dicit rationem sub qua alia procedunt. Secundum ergo quod
est essentiale, est commune tribus, sed appropriatur spiritui sancto;
ut cum dicitur, Deus caritas est, 1 Joan. 4, 16; secundum
autem quod est personale, est proprium spiritus sancti; et dicitur,
quod spiritus sanctus procedit ut amor. Secundum autem quod est
notionale, est quaedam relatio vel notio communis patri et filio, quae
etiam dicitur communis spiratio; et hoc modo significatur amor in hoc
verbo diligunt: cum dicitur, pater et filius diligunt se spiritu
sancto.
Ad quintum dicendum, quod amor, secundum quod est proprium, non est
appropriatum. Sapientia autem ita est appropriata quod nunquam potest
esse proprium. Et ratio hujus est, quia sapientia non significatur
per modum alicujus exeuntis ab aliquo, sed per modum quiescentis in
subjecto; et ideo semper est essentialis, et nunquam personalis. Sed
amor significatur per modum exitus; nihilominus tamen significat
aliquid absolutum. Exitus autem ille potest intelligi ut realis, vel
secundum rationem tantum. Ex parte ergo qua significat aliquid
absolutum, est essentiale; et tunc relatio, vel exitus importatus,
erit rationis tantum, sicut cum dicitur idem eidem idem. Quando autem
ille exitus significatur non tantum ut rationis, sed ut realis, tunc
amorem significat personalem.
|
|