|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod spiritus sanctus non
sit amor quem pater habet in filium vel e contrario. Quidquid enim
procedit in aliud tendens, non procedit ut per se subsistens. Sed
spiritus sanctus procedit ut persona subsistens per se. Ergo non
procedit in filium.
2. Item, quod procedit in aliquid, recipitur in illo, nisi sit ex
defectu recipientis. Sed in filio non est aliquis defectus. Si ergo
spiritus sanctus procedit a patre ut in filium, filius recipit spiritum
sanctum. Sed quidquid filius recipit a patre, recipit per
generationem. Ergo processio per quam spiritus sanctus procedit a
patre in filium, est generatio, vel etiam prius secundum rationem,
sicut quod includitur in illa.
3. Praeterea, etsi filius aliquid accipiat a patre, tamen pater
nihil accipit a filio. Ergo cum illud in quod est aliquid, se habeat
in ratione recipientis, nullo modo poterit dici spiritus sanctus amor
quem habet filius in patrem.
1. Contra, omnis amor procedit ab amante in amatum. Sed spiritus
sanctus est amor, ut supra dictum est, art. anteced. in Resp. ad
4. Ergo videtur, cum pater amet filium et e contrario, quod
spiritus sanctus sit amor patris in filium et e contrario.
2. Praeterea, hoc videtur per auctoritatem Hieronymi in littera.
Respondeo dicendum, quod in processione spiritus sancti est
considerare duo: scilicet processionem ipsam, et modum procedendi.
Et quia spiritus sanctus procedit ut res distincta et per se existens,
non habet ex processione sua, inquantum processio est, quod sit a
patre in filium, vel e contrario; sed quod sit in se subsistens. Si
autem consideretur modus processionis quia procedit ut amor, ut dictum
est, art. praec., ad 2, cum amatum secundum rationem intelligendi
sit id in quod terminatur amor, et amans a quo exit amor: cum pater
amet filium, potest dici amor patris in filium; et cum filius amet
patrem, amor filii in patrem.
Et per hoc patet solutio ad primum. Quia spiritus sanctus non habet
ut sit amor unius personae in aliam ex hoc quod est persona procedens,
sed ex hoc quod procedit ut amor.
Ad secundum dicendum, quod cum dicitur filius amari a patre, non
praedicatur secundum rem quod filius aliquid a patre accipiat, sed quod
terminetur in ipsum actus amoris; et ideo hoc quod dicitur esse
spiritus sanctus amor patris in filium, non pertinet ad generationem,
sed ad spiritus sancti processionem.
Et per hoc patet solutio ad tertium. Quia sicut cum dicitur, quod
pater habet amorem in seipsum, non significatur ibi aliqua terminatio
vel acceptio secundum rem, sed tantum secundum modum significandi; ita
etiam cum dicitur spiritus sanctus amor filii in patrem, non ponitur
quod pater aliquid accipiat, nisi quod secundum modum significandi in
ipsum terminatur amor filii, sicut in amatum.
|
|