|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod spiritus sanctus non sit
nexus vel unio patris et filii. Quod enim est discretum et distinctum
ab aliquibus, non est unitivum ipsorum. Sed spiritus sanctus est
distinctus a patre et filio. Ergo non est unio utriusque.
2. Praeterea, nexus vel unio habet quasi rationem medii inter ea
quae uniuntur vel connectuntur. Sed spiritus sanctus non est media in
Trinitate persona, sed tertia. Ergo non est unio vel nexus.
3. Praeterea, nexus dicitur quo aliqua nectuntur. Sed sive hoc
intelligatur effective, sive formaliter, illud quo aliqua nectuntur
habet aliquam rationem principii annexam. Ergo cum spiritus nullo modo
sit principium patris et filii, immo e contrario, non poterit dici
nexus vel unio utriusque.
1. Contra, Dionysius: amorem sive divinum sive angelicum sive
intellectualem sive animalem sive naturalem dicamus, unitivam quamdam
et concretivam accipimus virtutem. Sed spiritus sanctus est amor
patris et filii. Ergo est unio ipsorum.
2. Hoc etiam videtur ex auctoritate apostoli, Eph. 4, 3:
soliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis; et ita amor habet
rationem vinculi et nexus.
Respondeo dicendum, quod amor semper ponit complacentiam amantis in
amato. Quando autem aliquis placet sibi in aliquo, trahit se in illud
et conjungit se illi quantum potest, ita ut illud efficiatur suum; et
inde est quod amor habet rationem uniendi amantem et amatum. Et quia
spiritus sanctus procedit ut amor, ex modo processionis habet ut sit
unio patris et filii. Possunt enim pater et filius considerari vel
inquantum conveniunt in essentia, et sic uniuntur in essentia; vel
inquantum distinguuntur in personis, et sic uniuntur per consonantiam
amoris: quia et si per impossibile poneretur quod non essent unum per
essentiam, ad perfectam jucunditatem oporteret in eis intelligi unionem
amoris.
Ad primum ergo dicendum, quod ex ipsa processione spiritus sanctus
habet quod procedat ut persona; sed ex modo processionis habet quod sit
vinculum vel unio amantis et amati. Utrum autem pater et filius
diligant se spiritu sancto, infra quaeretur, dist. 32, quaest.
1, art. 1 et 2.
Ad secundum dicendum, quod inquantum procedit a duobus, habet quod
sit tertia in Trinitate persona; sed ex modo procedendi, quod sit
unio utriusque personae.
Ad tertium dicendum, quod pater et filius dicuntur uniri spiritu
sancto, non effective, sed quasi formaliter. Sed forma est duplex:
quaedam enim manens et quiescens in his quorum est forma; et sic per
modum formae se habet ad personas divina essentia, et sic uniuntur
formaliter amore essentiali. Est etiam aliquid formaliter uniens, non
quasi inhaerens, sed sicut procedens ab utroque unitorum; ac si
diceremus, aliqua duo corpora uniri per aliquem aliquorum ab eis
procedentem; et ita pater et filius uniuntur spiritu sancto. Unde non
sequitur quod sit principium patris et filii, sed e converso. Hoc
tamen magis discutietur, dist. 32, ut Sup., quando quaeretur,
utrum pater et filius diligant se spiritu sancto.
|
|