|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod persona quae procedit ut
amor, non proprie dicatur spiritus sanctus. Illud enim quod est
commune tribus personis, non efficitur proprium, nisi aliquo proprio
adjuncto. Sed spiritus convenit tribus personis, Joan. 4, 24:
spiritus est Deus. Sanctus autem quod additur, est etiam commune,
et non proprium. Ergo videtur quod spiritus sanctus non sit proprium
nomen alicujus personae.
2. Praeterea, personae distinguuntur per relationem originis. Sed
hujusmodi relationes, secundum modum intelligendi, consequuntur
processiones personarum. Ergo quaelibet persona debet denominari
secundum processionem aliquam. Sed spiritus sanctus nullam
processionem vel processionis modum exprimit. Ergo non videtur esse
nomen alicujus personae.
3. Si dicas, quod dicitur spiritus sanctus, quia procedit ut amor,
scilicet ad similitudinem ejus quod dico: duo amantes conspirant sibi
in amore per osculum oris, unde fit respiratio: contra, secundum
hoc, nomen spiritus sumeretur ex similitudine spiritus corporalis.
Sed omne tale nomen dicitur de Deo metaphorice, et non proprie nec
secundum prius. Cum igitur nomina personalia inveniantur in divinis
proprie, et etiam per prius quam in creaturis, ut dicitur Ephes.
3, 15: ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur;
videtur quod per istum modum nulla persona divina debeat nominari
spiritus sanctus.
4. Praeterea, sicut processio, quae est per modum amoris, est
sancta; ita illa quae est per modum naturae. Ergo sicut non dicitur
filius sanctus, ita non debet dici spiritus sanctus.
1. In contrarium est tota Scriptura, et totus usus Ecclesiae,
quae tertiam in Trinitate personam sic nominat.
Respondeo dicendum, quod spiritus est nomen positum ad significandum
subtilitatem alicujus naturae; unde dicitur tam de corporalibus quam de
incorporeis: aer enim spiritus dicitur propter subtilitatem; et exinde
attractio aeris et expulsio dicitur inspiratio et respiratio; et exinde
ventus etiam dicitur spiritus; et exinde etiam subtilissimi vapores,
per quos diffunduntur virtutes animae in partes corporis, dicuntur
spiritus; et similiter incorporea propter suam subtilitatem dicuntur
spiritus; sicut dicimus spiritum Deum, et Angelum, et animam. Et
inde est etiam quod dicimus duos homines amantes se, et concordes,
esse unius spiritus vel conspiratos; sicut etiam dicimus eos esse unum
cor et unam animam; sicut dicitur Eth. 9: proprium amicorum est,
unam animam in duobus corporibus esse. Subtilitas autem dicitur per
remotionem a materialitate; unde ea quae habent multum de materia
vocamus grossa, sicut terram; et ea quae minus, subtilia, sicut
aerem et ignem. Unde cum removeri a materia magis sit in incorporeis,
et maxime in Deo, spiritualitas secundum rationem significationis suae
per prius invenitur in Deo, et magis in incorporeis quam in
corporalibus; quamvis forte secundum impositionem nominis spiritualitas
magis se teneat ad corporalia, eo quod nobis qui nomina imposuimus,
eorum subtilitas magis est manifesta. Secundum hoc igitur dico, quod
spiritus, inquantum nominat subtilitatem naturae, commune est tribus
personis; sed duplici ratione nominatur spiritus sanctus a
spiritualitate. Una et praecipua est, ut credo, quia per ipsum et
dona ipsius in participationem divinae spiritualitatis trahimur,
inquantum a temporalibus removemur. Unde contemptores temporalium
spirituales dicuntur: et hoc convenit sibi inquantum procedit ut amor,
qui habet rationem primi doni in quo omnia dona donantur. Alia ratio
est quia est amor patris in filium, quo se diligunt; et amantem et
amatum dicimus in spiritu uniri.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc quod dico, spiritus sanctus,
potest dupliciter considerari: vel quantum ad virtutem vocabulorum, et
sic convenit toti Trinitati prout sumitur in virtute duarum dictionum;
vel quantum ad impositionem Ecclesiae, per quam hoc impositum est ad
significandum unam personam, quasi circumlocutio unius nominis,
propter defectum vocabulorum, quia linguae nostrae deficiunt a
narratione Dei; et sic proprie convenit spiritui sancto. Et rationem
convenientiae assignat Augustinus in littera. Quia enim est
communitas patris et filii, decet ut communi nomine nominetur.
Ad secundum dicendum, quod ex ratione suae processionis spiritus
sanctus procedit ut amor; et inquantum est amor, convenit sibi quod
nominetur per spiritualitatem, ut dictum est, in corp. art., et sic
aliquo modo nomen spiritus sancti quemdam modum processionis exprimit,
quia amoris.
Ad tertium dicendum, quod spiritus per prius dicitur de divinis quam
de corporeis, sicut praedictum est, loc. cit., et ideo objectio
illa non tenet; nec credo ab illa similitudine spiritum sanctum
vocari.
Ad quartum dicendum, quod, sicut dicit Dionysius, sanctitas est ab
omni immunditia libera et perfecta et immaculata munditia; et ideo
convenienter sanctitas spiritualitati adjungitur, quae etiam a
materialitate separationem dicit, ut sic per spiritualitatem designetur
separatio a materia, et per sanctitatem a materialibus defectibus.
Vel dicendum, quod natura semper eodem modo operatur; et ideo in
opere naturae non est invenire rectum et non rectum, sicut in opere
voluntatis. Et ideo convenienter sanctitas, quae rectitudinem
voluntatis importat, adjungitur processioni amoris, et non
generationi, quae est opus naturae.
|
|