|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod non sint tantum tres
personae in divinis. In divinis enim non plus distat voluntas et
natura, quam intellectus. Sed alia persona est procedens per modum
voluntatis vel amoris, ab illa quae procedit per modum naturae vel
generationis. Ergo adhuc debet esse alia quae procedat per modum
intellectus.
2. Praeterea, sicut pater diligit filium, ita etiam diligit
spiritum sanctum. Sed amor quo pater diligit filium, est una
persona. Ergo et amor quo diligit spiritum sanctum, est una persona,
et ita sunt plures quam tres.
3. Item, sicut est perfecta bonitas et liberalitas in patre et
filio, ita et in spiritu sancto. Sed propter summam bonitatem et
liberalitatem convenit patri quod naturam suam communicet alii, quia
bonum est communicativum sui. Ergo eadem ratione spiritus sanctus
communicabit naturam suam perfecta communicatione. Sed non perfecte
communicat creaturae. Ergo communicabit alii divinae personae.
4. Item, in Deo non tantum est natura et voluntas, sed plura alia
attributa, quorum unumquodque habet rationem principii. Sed voluntati
et naturae respondet aliqua processio, inquantum habent rationem
principii. Ergo etiam et aliis attributis respondebunt aliae
processiones, secundum quas multiplicabuntur personae multo plures quam
tres.
5. Sed contra, videtur quod sint tantum duae. Personae enim non
distinguuntur nisi secundum relationes originis. Sed relatio originis
est secundum quam aliquis est ab alio. Ergo videtur quod sit tantum
una persona, quae sit ens ab alia, et reliqua a qua est alius. Ergo
sunt tantum duae personae.
Respondeo dicendum, quod non sunt nisi tres personae in divinis. Et
ratio hujus est, quia in divinis propter essentiae simplicitatem non
potest esse distinctio secundum aliquod absolutum, sed secundum
relationem, et tantum secundum relationem originis, ut infra
probabitur, dist. 26, quaest. 2, art. 2. Item, relatio
originis non potest constituere personam, si significet in communi;
sed oportet quod significet aliquid proprium et determinatum. Habet
enim se loco differentiae constitutivae respectu personae, quam oportet
esse propriam. Item, quia persona est nomen dignitatis, oportet quod
illa relatio sit ad dignitatem pertinens. Sic ergo oportet tria
considerare in constituentibus personas, scilicet quod sit relatio
originis, quod sit propria, quod sit ad dignitatem pertinens.
Relatio autem originis in communi importatur in his duobus, qui ab
alio, et a quo alius. Hoc etiam quod dico, a quo alius, est quidem
ad dignitatem pertinens, sed commune est. Unde oportet, ad hoc quod
constituat personam, quod determinetur per specialem modum originis.
In divinis autem non potest esse nisi duplex modus originis, secundum
quod omne agens dividitur in agens a natura et agens a voluntate: et
istae actiones inventae in creaturis, ut supra dictum est, dist. 4,
quaest. 1, art. 1, reducuntur, ut in causam et exemplar, in duas
processiones in divinis, quarum una est per modum naturae et vocatur
generatio, et alia per modum voluntatis et vocatur spiratio, ut supra
dictum est, loc. cit. Oportet igitur ita specificare, a quo alius
per generationem, a quo alius per spirationem. Haec autem duo non
habent repugnantiam: quia idem potest esse principium plurium diversis
modis. Unde ex hoc non constituentur duae personae, sed una tantum;
quia nihil habet virtutem distinguendi, nisi quod habet aliquam
rationem oppositionis. Sic igitur habemus unam personam, a qua est
aliquis per generationem et spirationem, sicut pater. Si autem
accipiamus aliud, scilicet, qui est ab alio, quamvis importet
relationem originis, tamen non sufficit ad constituendam personam: tum
quia commune est, tum quia nihil dignitatis importat. Esse enim ab
alio potest aliquid vel nobili vel ignobili modo. Unde oportet ad hoc
quod constituatur persona, quod determinetur per specialem modum ad
dignitatem pertinentem; et isti sunt tantum duo in divinis, et ideo
oportebit ita dicere: qui est ab alio per generationem, et qui est ab
alio per spirationem. Ista autem duo non possunt uni convenire, quia
una res habet tantum unum modum quo oritur ex alio. Non enim idem in
specie est a natura et ab arte, nec per putrefactionem et
seminationem. Et ideo erit una persona quae est ab alia per
generationem, et hic est filius; et alia quae est ab alia per
spirationem, et hic est spiritus sanctus. Et cum istae relationes non
possint multiplicari secundum numerum, ita quod remaneat unitas in
specie, eo quod non est ibi aliqua divisio materialis, oportet quod
sint tantum tres personae.
Ad primum igitur dicendum, quod processio intellectus et naturae
habent quamdam similitudinem per quam distinguuntur a processione per
modum voluntatis. Quod autem procedit per modum naturae, procedit ut
ab uno, si illud perfectum sit; et similiter quod procedit per modum
intellectus; non enim plures homines habent unam conceptionem in
numero. Et ita filio, qui est tantum ab uno, scilicet a patre,
attribuitur uterque modus; procedit enim per modum naturae ut filius,
et per modum intellectus ut verbum. Sed voluntas tendit in alium, et
potest esse reciprocatio, ut ex duobus una voluntatis procedat
conformitas, quae est unio utriusque. Et ideo procedere per modum
voluntatis convenit spiritui sancto, qui procedit a duobus, uniens
eos, inquantum sunt distinctae personae. Inquantum enim sunt una
essentia, uniuntur per essentiam; et secundum hoc est inter eos amor
essentialis.
Ad secundum dicendum, quod, sicut est in inferioribus, quod non alio
actu potentia fertur in objectum et in actum suum, eodem enim actu
intellectus intelligit se et intelligit se intelligere; ita etiam cum
spiritus sanctus procedat ut amor quo pater amat filium, non oportet
quod sit alius amor quo amet illum amorem; et praecipue cum ille amor
non differat ab isto nisi secundum numerum, et non secundum rationem.
Et talis diversitas in divinis non potest esse, ut supra, dist. 9,
quaest. 1, art. 1, probatum est.
Ad tertium dicendum, quod liberalitas et bonitas sunt essentialia;
essentialia autem non sunt principia actuum notionalium, nisi secundum
quod ipsa essentia est idem re quod proprietas vel notio, ut supra,
dist. 2, quaest. unica, art. 3, dictum est. Unde bonitas vel
liberalitas in patre, non est principium generationis, nisi inquantum
bonitas est sua paternitas; in filio autem bonitas non est paternitas
sed filiatio. Unde eadem bonitate et liberalitate pater generat, et
filius generatur, et pater spirat, et spiritus sanctus spiratur.
Unde secundum Augustinum, cum dico, de quo est, est quaestio
originis et non aequalitatis; sed cum quaeritur, qualis vel quantus.
Et ideo per hoc quod spiritus sanctus non producit aliam personam, non
est minoris liberalitatis vel bonitatis.
Ad quartum dicendum, quod omnia attributa divina sunt principium
productionis per modum efficientis exemplaris; sicut bonitatem omnia
bona imitantur, et essentiam omnia entia, et sic de aliis. Unde
omnis illa processio est per modum naturae; et ideo non oportet esse
plures modos processionis in divinis.
Ad ultimum patet solutio per ea quae dicta sunt, in corp. art.
|
|