|
Hic determinat de processione spiritus sancti quantum ad suum
principium; et dividitur in duas partes: in prima ostendit, spiritum
sanctum procedere a patre et filio; in secunda inquiritur utrum
aequaliter ab utroque procedat, 12 dist.: item quaeritur, cum
spiritus sanctus a patre procedat et a filio, utrum prius vel magis
processerit a patre quam a filio. Prima in duas: in prima probat
veritatem; in secunda excludit errorem, ibi: Graeci tamen dicunt,
spiritum sanctum procedere tantum a patre et non a filio. Quae
dividitur in duas: in prima ostendit Graecorum controversiam; in
secunda reducit ad concordiam intellectus, ibi: sciendum tamen est,
quod Graeci confitentur spiritum sanctum esse filii, sicut et patris.
Prima in duas: in prima ponit objectionem Graecorum; in secunda
solutionem, ibi: nos autem illa verba ita determinamus. Sciendum
tamen, quod Graeci confitentur spiritum sanctum esse filii, sicut et
patris. Hic ostendit Graecorum concordiam ad Latinos quantum ad
sensum, quamvis in verbis sit differentia; et circa hoc duo facit:
primo ostendit quod Graeci concedunt, spiritum sanctum esse a filio in
suo aequivalenti, quia scilicet concedunt eum esse filii; secundo
ostendit per multas auctoritates doctorum Graecorum, quod etiam
concedunt spiritum sanctum expresse esse a filio, ibi: unde et quidam
eorum Catholici doctores (...) professi sunt spiritum sanctum
etiam procedere a filio. Ad intelligentiam hujus partis quatuor
quaeruntur: 1 utrum spiritus sanctus procedat a patre et filio; 2
dato quod sic, utrum procedat ab eis inquantum sunt unum, vel
inquantum sunt plures. Et si inquantum unum; 3 quaeritur utrum
inquantum sunt unum in essentia, vel inquantum sunt unum in aliqua
notione; 4 utrum possint dici pater et filius unus spirator.
|
|