|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod spiritus sanctus non
procedat a filio, sed tantum a patre. Dionysius: quod pater quidem
est fontana deitas, filius et spiritus sanctus deigenae deitatis, si
ita oportet dicere, pullulationes sunt, et sicut flores divinae
naturae, et sicut divina lumina, a sanctis eloquiis accepimus. Sed
pullulatio non est a pullulatione, nec flos a flore. Ergo nec
spiritus sanctus a filio.
2. Praeterea, in legenda b. Andreae dicitur: pax vobis et
universis qui credunt in unum Deum patrem, et in unum filium ejus
dominum nostrum Jesum, et in unum spiritum sanctum procedentem ex
patre, et in filio permanentem. Quod autem permanet in aliquo
procedens ab alio, non procedit ab eo in quo permanet; alias non
diceretur manere in eo. Ergo spiritus sanctus non procedit a filio.
3. Item, Damascenus: spiritum sanctum ex patre dicimus, et
spiritum patris nominamus; ex filio autem spiritum non dicimus,
spiritum vero filii nominamus. Ergo et cetera.
4. Item, hoc videtur per quasdam similitudines. Spiritus enim
corporalis, quo verbum vocale profertur, non procedit a verbo, immo
utrumque a loquente. Ergo nec spiritus sanctus procedit a filio, qui
est verbum; sed utrumque a patre.
5. Item, ex sole procedit splendor et calor, ita quod neutrum ex
altero. Sed filius est splendor patris, Hebr. 1, spiritus sanctus
autem est sicut calor, cum sit amor. Ergo et cetera.
6. Item, videmus quod illud quod procedit corporaliter, procedit ex
uno loco in alium, et non ex illis duobus. Ergo et spiritus sanctus
procedit ex patre in filium, et non ex patre et filio.
7. Item, hoc videtur ratione. Nullum enim simplex potest esse a
duobus; alias enim effectus esset simplicior causa, quod est
impossibile. Sed spiritus sanctus est simplex. Ergo non est a
duobus.
8. Praeterea, spiritus sanctus non minus convenit cum patre quam
filius, nec minoris est dignitatis. Si igitur filius communicat cum
patre in spiratione spiritus sancti, videtur quod spiritus sanctus
communicet cum patre in generatione filii, et hoc est falsum. Ergo et
primum.
9. Praeterea, aut pater perfecte spirat spiritum sanctum, aut non.
Si non, ergo est aliqua imperfectio in patre, quod est impossibile.
Si perfecte, ergo superfluus est alius spirans. In divinis autem
nihil est superfluum. Ergo filius non spirat spiritum sanctum.
1. In contrarium sunt multae auctoritates in littera positae.
2. Idem ostenditur per similitudinem. Quia in anima est imago
Trinitatis. Sed amor in anima, qui repraesentat spiritum sanctum,
procedit a notitia, quae repraesentat filium. Ergo in divinis
spiritus sanctus procedit a filio.
3. Item, omnis amor procedit ab amante. Sed spiritus sanctus amor
est patris et filii, secundum auctoritatem Damasceni inductam. Ergo
procedit ab utroque ut amor ipsorum.
Respondeo dicendum simpliciter, quod spiritus sanctus procedit a
filio. Hoc enim remoto, inevitabiliter removetur distinctio filii et
spiritus sancti. Cum enim divinae personae secundum nihil absolutum
distinguantur, oportet quod omnis ipsarum distinctio sit secundum
relationes originis. Unde si spiritus sanctus et filius non
distinguerentur per hoc quod unus est ab alio, oporteret quod uterque
esset una persona. Nec hoc remoto posset dici quod distinguerentur
personaliter filius et spiritus sanctus per diversum modum procedendi a
patre, ut quod filius procederet per modum naturae, et spiritus
sanctus per modum voluntatis. Ille enim modus diversus aut diceret
diversitatem per oppositionem relationis, et sic rediret idem quod
prius: aut diceret diversitatem in absolutis; et tunc vel realem
diversitatem, et sic esset compositio in Deo; vel diversitatem
rationum, et sic non posset esse inter filium et spiritum sanctum nisi
diversitas rationis; et hoc non sufficit ad distinctionem personarum,
ut supra dictum est, dist. 2, quaest. Unic., art. 5. Et ideo
cum filius non sit a spiritu sancto, relinquitur quod spiritus sanctus
sit a filio.
Ad primum ergo dicendum, quod locutiones illae sunt symbolicae; et
ideo ex eis non procedit argumentum, sicut idem Dionysius dicit in
epistola ad Titum; quia symbolica theologia non est argumentativa.
Est autem similitudo quantum ad aliquid, scilicet quod flores sunt ab
uno; non tamen quantum ad omnia.
Ad secundum dicendum, quod spiritus sanctus dicitur manere in filio,
non quod sit distinctus ab eo, sed quia virtus spirativa est in patre,
et a patre est in filio, sicut et omnia quae filius habet, et ibi
manet, et non procedit ulterius, quia spiritus sanctus non habet
virtutem spirandi, ut scilicet spiret, sed ut spiretur, ut supra
dictum est, dist. 7, quaest. 2, art. 2, de potentia generativa
filii. Vel dicendum, quod intelligitur de filio secundum naturam
assumptam, in quo nihil fuit contrarium gratiae spiritus sancti; et
ideo in ipso dicitur quiescere, sicut etiam dicitur habitare in
sanctis.
Ad tertium dicendum, quod Damasceno in hac parte non creditur, quia
dicitur fuisse tempore illo quo incepit controversia super hac
quaestione inter Graecos et Latinos. Tamen non negat quin sit ex
filio; sed dicit se non concedere quod sit a filio, quia adhuc apud
eos in dubio vertebatur.
Ad quartum dicendum, quod verbum est duplex, scilicet vocale, et
verbum mentis; et duplici verbo respondet duplex spiritus. Verbo enim
vocali respondet spiritus corporalis, verbo mentali spiritus amoris
intimi. Unde dico, quod verbum, secundum generationem aeternam est
simile verbo mentali; et ideo a verbo procedit spiritus sanctus, sicut
a verbo mentali amor. Sed filius, secundum quod carnem assumpsit,
habet similitudinem verbi vocalis; et sicut formatio vocis fit per
aerem respiratum, ita incarnatio verbi facta est operatione spiritus
sancti.
Ad quintum dicendum, quod in illa similitudine supponitur falsum.
Calor enim procedit ex splendore, secundum philosophos; unde dicit
Avicenna, quod sol non facit calorem in inferioribus nisi mediante
splendore.
Ad sextum dicendum, quod processio dicitur proprie in divinis, sicut
et generatio. Unde non sumitur a similitudine processionis localis,
quia hoc esset metaphorice dictum; sed dicit exitum a principio. Non
autem omne quod est a principio, procedit in aliud; sed aliquid
procedit ut in se subsistens; et ita procedit spiritus sanctus a patre
et filio.
Ad septimum dicendum, quod simplex non potest procedere a pluribus
quae sunt diversa per essentiam, quorum sunt diversae operationes.
Sed pater et filius virtute unius naturae spirant spiritum sanctum
unica spiratione. Et ideo qui spiratur est simplex.
Ad octavum dicendum, quod non potest spiritus sanctus communicare
patri in generatione filii duplici ratione. Primo, quia filius
procedit per modum naturae, quia per actum generationis; et actus
naturae est unius tantum; sed spiritus sanctus procedit ut amor per
modum voluntatis. Sed plures uniuntur in voluntate ad aliquem actum;
et ideo spiritus sanctus potest esse a patre et filio. Alia ratio
est, quia repugnaret proprietati spiritus sancti, qua scilicet
procedit a patre et filio ut amor: non enim potest esse quod duo sint
principium sibi invicem. Unde sicut pater filio non communicat
paternitatem, ut seipsum generet, ita nec spiritui sancto, ut filium
generet. Sicut autem est inconveniens quod aliquid generetur ex
seipso, ita etiam vel plus, quod aliquid generetur ab eo cujus est
principium.
Ad ultimum dicendum, quod pater perfecte spirat spiritum sanctum.
Sed quia omnis perfectio patris communicatur filio, quae non repugnat
suae proprietati, cum nihil distinguat inter eos nisi originis
relatio, oportet quod sicut communicat sibi perfectionem divinitatis,
ita etiam perfectionem spirandi. Unde non est propter imperfectionem
patris quod filius spiret, sed propter perfectionem filii, qui habet
totam perfectionem patris. Eodem enim modo posset argui quod filius
non esset Deus, vel quod non crearet.
|
|