|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod spiritus sanctus
procedit a patre et filio, non inquantum sunt unum. Spiritus sanctus
enim procedit ab eis ut nexus vel unio quaedam. Sed nexus est
distinctorum. Ergo procedit ab eis, ut distincti sunt.
2. Item, pater et filius diligunt se et inquantum sunt unum in
essentia, et inquantum sunt distinctae personae; si enim per essentiam
distinguerentur, adhuc diligerent se. Diligunt autem se, inquantum
sunt unum in essentia, amore essentiali. Ergo inquantum sunt
distincti in personis, amore ab eis procedente. Sed hic amor est
spiritus sanctus. Ergo spiritus sanctus procedit ab eis, inquantum
sunt distinctae personae.
3. Item, actus sunt suppositorum. Si ergo spirare est actus patris
et filii, oportet quod sit actus eorum, inquantum sunt supposita
distincta. Sed spiritus sanctus procedit ab eis per actum
spirationis. Ergo procedit ab eis inquantum sunt personae distinctae.
1. Contra, pater et filius distinguuntur paternitate et filiatione.
Ergo si spiritus sanctus procedit ab eis inquantum sunt personae
distinctae, procedet a patre inquantum habet paternitatem et a filio
inquantum habet filiationem. Ergo paternitate pater refertur ad
spiritum sanctum. Sed pater paternitate refertur ad filium. Ergo
eadem relatione, scilicet paternitate, refertur ad filium et spiritum
sanctum, et eadem erit processio utriusque, quod stare non potest.
2. Item, ut dictum est, dist. 8, quaest. 5, art. 2, nullum
simplex procedit a pluribus, nisi in essentia uniantur et operatione.
Sed spiritus sanctus est simplex. Ergo procedit a patre et filio
inquantum sunt unum.
Respondeo dicendum, quod omnis actus refertur ad duo originaliter,
scilicet ad agentem, et ad principium actionis. Agens autem est ipsum
suppositum, ut homo vel ignis; et principium actionis est aliqua forma
in ipso, substantialis vel accidentalis. Dico ergo, quod ly
inquantum potest dicere conditionem agentis, vel principium actionis.
Si dicat conditionem agentis vel operantis, sic procedit spiritus
sanctus a patre et filio inquantum sunt plures, et inquantum sunt
distinctae personae, quia ab eis pluribus et distinctis procedit. Si
autem dicat conditionem principii actionis, sic dico, quod procedit ab
eis inquantum sunt unum. Cum enim operatio non sit nisi ab uno
principio oportet aliquid esse unum in patre et filio, quod est
principium hujus actus qui est spirare, qui est unus et simplex, quo
una et simplex persona spiritus sancti procedit.
Et per hoc patet solutio ad totum. Quid autem sit illud unum commune
in patre et filio, patebit in sequenti articulo.
|
|