|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod spiritus sanctus
procedat a patre et filio, inquantum sunt unum in natura. Natura enim
non communicatur nisi per actum naturae. Sed spiritus sanctus
procedendo accipit totam naturam divinam sicut filius nascendo. Ergo
principium actus, quo communicatur sibi natura divina, est natura.
Ergo et cetera. Et hoc idem videtur per Anselmum qui dicit, quod
ridiculum est dicere, quod propter relationem tota essentia patris et
filii sit in spiritu sancto, et non potius propter essentiam.
2. Praeterea, spiritus sanctus procedit ut amor. Amor autem dicit
processum voluntatis. Ergo spiritus sanctus procedit a patre et
filio, inquantum sunt unum in voluntate. Sed voluntas, cum sit de
absolutis, tenet se ex parte naturae. Ergo et cetera.
3. Praeterea, cum proprietas recipiat numerum a supposito,
impossibile est duorum suppositorum esse eamdem numero proprietatem vel
notionem. Sed pater et filius sunt supposita distincta. Ergo non
possunt convenire in aliqua una notione: et ita spiritus sanctus non
procedet a patre et filio inquantum sunt unum in notione aliqua.
Restat ergo quod inquantum sunt unum in essentia.
4. Sed contra, in virtute divinae essentiae communicat non tantum
filius, sed etiam spiritus sanctus. Si igitur pater et filius spirant
spiritum sanctum inquantum sunt unum in natura, oportet quod etiam
spiritus sanctus simul cum eis spiret seipsum, quod est impossibile.
Ergo et primum.
5. Si dicas, quod repugnat proprietas spiritus sancti: contra,
proprietates non distinguunt nec determinant essentiam, sed tantum
personam. Ergo quidquid convenit essentiae in persona patris et
filii, convenit etiam in persona spiritus sancti.
Respondeo dicendum, quod pater et filius spirant spiritum sanctum,
inquantum sunt unum in potentia spirativa. Potentia autem spirativa,
sicut et supra dictum est, dist. 7, quaest. 1, art. 2, dicit
aliquid quasi medium inter essentiam et proprietatem, eo quod dicit
essentiam sub ratione proprietatis: sic enim actus notionalis ab
essentia egreditur, non sicut ab agente, sed sicut ab eo quo agitur.
Generatio enim non egreditur ab essentia inquantum est essentia, sed
inquantum est paternitas. Et si ista duo, scilicet essentia et
paternitas, differrent in divinis, egrederetur ab utroque generatio;
sed a paternitate immediate, et ab essentia sicut a primo principio.
Similiter dico, quod spiratio egreditur ab essentia, non sicut a
spirante, sed sicut a principio spirationis, inquantum habet rationem
alicujus notionis quae est communis patri et filio, quae dicitur
communis spiratio: et ita spirativa potentia dicit essentiam sub
ratione talis proprietatis. Et ideo dico, quod procedit spiritus
sanctus a patre et filio, inquantum sunt unum in essentia, et in
aliqua notione, scilicet in communi spiratione. Et per hoc solvenda
sunt argumenta ad utramque partem.
Ad primum ergo dicendum, quod natura communicatur per actum naturae,
communiter loquendo; sed determinata communicatio debet esse per actum
naturae sub aliqua propria ratione acceptae; et ideo communicatio quae
est per spirationem, est actus divinae naturae, inquantum habet
rationem spirationis. Et hoc intendit Anselmus, quod impossibile est
dicere, quod processionis, quae terminatur in naturam, non sit aliquo
modo natura principium, cum sit ibi quasi communicatio univoca. Deus
enim procedit a Deo, sicut ignis ab igne.
Et per hoc patet solutio etiam ad secundum: quia eadem est ratio de
voluntate et essentia.
Ad tertium dicendum, quod diversorum suppositorum secundum essentiam
distinctorum non potest esse notio una; sed si eorum sit essentia una,
erit et operatio una. Et quia relatio secundum intellectum innascitur
ex aliqua operatione, per consequens erit et relatio una: et ita pater
et filius possunt convenire in una proprietate relativa.
Ad quartum dicendum, quod ab essentia, inquantum est essentia, non
est actus spirandi, sed inquantum habet rationem talis proprietatis,
scilicet communis spirationis. Et quia rationem hanc non habet
essentia in spiritu sancto, ideo non sequitur quod spiritus sanctus per
essentiam suam spiret.
Ad quintum dicendum, quod si proprietas in persona esset aliud ab
essentia, de necessitate determinaret ipsam per se vel per accidens;
sed quia est idem quod essentia secundum rem, ideo non advenit sibi ut
restringens vel determinans eam; tamen secundum unam proprietatem est
principium unius actus, cujus non est principium secundum rationem
alterius proprietatis: sicut patet etiam quod est principium hujus
actus, velle, secundum rationem voluntatis, et hujus actus, scire,
secundum rationem scientiae; et tamen essentia per hoc non determinatur
realiter, neque distinguitur. Et ideo, cum secundum rationem
communis spirationis essentia in patre et filio sit principium actus
notionalis quo spiritum sanctum spirant; non oportet quod in spiritu
sancto eadem essentia sit principium ejusdem actus, cum essentia divina
in spiritu sancto non sit communis spiratio, sicut in patre et filio.
|
|