|
Misit Deus spiritum filii sui in corda nostra. Haec probatio non
videtur sufficiens: quia Graeci confitentur spiritum sanctum esse
filii, sed non a filio. Sed dicendum, quod cum oporteat genitivum in
aliqua habitudine construi, non potest alia inveniri nisi habitudo
originis, quia sola talis relatio personas distinguit; et ideo oportet
concedere, quod spiritus sanctus a filio oriatur. Quem ego mittam
vobis a patre. Videtur etiam haec probatio insufficiens: quia hic
loquitur de temporali processione spiritus sancti, quam Graeci a filio
esse concedunt, non autem aeternam. Sed dicendum, quod cum
temporalis processio includat aeternam, ut infra dicetur, dist.
15, qu. 4, art. 5, oportet quod a quo procedit temporaliter,
etiam ab aeterno procedat. Qui aliud docuerit, vel aliter
praedicaverit, idest contrarium. Haec Magister bene exponit, aliud
pro contrario sumens: quod enim non est contrarium sacrae Scripturae,
veritas ejus est, secundum Anselmum, nec potest esse quod omnia
credenda explicite in illo symbolo contineantur in quo de descensu ad
Inferos nulla mentio sit. Processio autem spiritus sancti continetur
ibi implicite, inquantum ibi continetur distinctio personarum, quae
aliter esse non posset, ut dictum est. Sed quaerunt Graeci quomodo
fuerunt Latini ausi hoc addere. Ad quod dicendum, quod necessitas
fuit, sicut eorum error ostendit, et auctoritas Romanae Ecclesiae
synodum congregandi, in qua exprimeretur aliquid quod implicite in
articulis fidei continebatur.
|
|