|
Ostenso quod spiritus sanctus procedit a patre et filio, hic inquirit
utrum sit aliquis ordo respectu istius processionis inter patrem et
filium, et dividitur in tres partes: in prima excludit ordinem
temporis; in secunda ordinem dignitatis vel potestatis, ibi: nunc
tractandum est quod secundo quaerebatur; in tertia astruit ordinem
naturae, ibi: Augustinus tamen in 15 Lib. de Trinit. dicit,
quod spiritus sanctus principaliter procedit de patre. In primo tria
facit: primo movet quaestionem; secundo ponit objectionem haeretici,
ibi: quod nititur haereticus ostendere; tertio ponit solutionem ibi:
his, et hujusmodi quaestionibus magis laboriosis quam fructuosis
respondet Augustinus. Nunc tractandum est quod secundo quaerebatur.
Hic excludit ordinem dignitatis vel potestatis; ostendens quod
spiritus sanctus non plenius procedit a patre quam a filio: et primo
movet quaestionem; secundo ponit solutionem, ibi: ad quod dicimus et
cetera. Augustinus tamen in 15 Lib. de Trinit. dicit, quod
spiritus sanctus principaliter procedit de patre. Hic astruit ordinem
naturae, et dividitur in quatuor partes, secundum quatuor quae
ostendunt auctoritatem spirationis in patre. Primo per hoc quod
dicitur spiritus sanctus a patre principaliter procedere. Secundo ex
hoc quod dicitur proprie procedere de ipso, ibi: ex eodem sensu etiam
dicitur procedere proprie de patre. Tertio per hoc quod dicitur
spiritus sanctus esse a patre per filium, ibi: forte etiam juxta hanc
intelligentiam dicitur spiritus sanctus mitti per filium, et a patre
esse per filium. Quarto per hoc quod in processione spiritus sancti
aliquando solus pater nominatur, ibi: inde est etiam quod veritas
ostendens patrem esse auctorem processionis qua procedit spiritus
sanctus a filio, dixit in Evangelio. Ad intellectum hujus partis
tria quaeruntur: 1 utrum generatio filii praecedat aliquo modo
processionem spiritus sancti; 2 utrum spiritus sanctus prius vel
plenius procedat a patre quam a filio; 3 utrum procedat a patre
mediante filio.
|
|