|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod generatio praecedat
processionem. Principium enim processionis, ad minus naturaliter,
est prius processione. Principium autem processionis spiritus sancti
est filius, qui est terminus generationis; ut supra dictum est,
dist. 5, qu. 2, art. 1. Ergo generatio praecedit
processionem.
2. Item, cum sint duo agentia in rebus creatis, scilicet natura et
propositum vel voluntas; actio naturae praecedit actionem voluntatis,
quia actio voluntatis fundatur super actionem naturae. Sed generatio
filii est a patre per modum naturae; processio spiritus sancti ab
utroque per modum voluntatis. Ergo generatio est prior processione.
3. Praeterea, in anima est imago Trinitatis in qua processus
notitiae a mente praecedit processum amoris. Sed processus notitiae
repraesentat generationem filii; processus amoris processionem spiritus
sancti. Ergo ut prius.
1. Sed contra est quod dicitur in littera, quod spiritus sanctus non
procedit jam nato filio; quod oporteret, si nativitas processionem
praecederet.
2. Praeterea, sicut se habet filius ad patrem in ratione ordinis,
ita spiritus sanctus ad filium. Sed pater nullo modo prior est filio,
ut supra ostensum est, dist. 9, qu. 2, art. 1, nec intellectu
nec dignitate nec tempore. Ergo nec filius spiritu sancto prior est.
Ergo nec generatio processione: quia sicut se habet filius ad spiritum
sanctum, ita generatio ad processionem.
Respondeo dicendum, quod, secundum Augustinum, in divinis non est
aliquis ordo nisi ordo naturae. Ordo autem naturae est quo aliquis est
ex alio, non quo aliquis est prior altero; et ideo in divinis nullo
modo potest aliquid altero prius dici. Et ratio hujus est, quia in
divinis non potest considerari nisi id quod absolutum est, et hoc unum
est et indivisibile, in quo prioritas vel posterioritas non invenitur
vel id quod ad aliquid dicitur. Horum autem quae ad aliquid dicuntur,
natura est ut sint simul tempore, intellectu, natura. Et ideo
dicimus, quod generatio non est prior processione aliquo modo qui
possit ad divina referri; sed tantum secundum modum intelligendi, qui
est in intellectu nostro tantum, accipiente generationem et
processionem in divinis secundum similitudines repertas in creaturis,
quae deficientes sunt ad repraesentandum generationem et processionem
prout sunt in divinis.
Ad primum ergo dicendum, quod principium, secundum relationem
principii non est eo prius cujus est principium aliquo modo; sed id
quod est principium, naturaliter est prius. Si autem ille qui est
principium, ipsa relatione sit quis, vel persona distincta; omnis
prioritas removetur ab eo respectu illius cujus est principium; et
ita, cum filius, ut supra dictum est, dist. 9, qu. 2, art.
1, ipsa sua relatione sit persona distincta, nullo modo est prior
spiritu sancto. Sed verum est quod propter ordinem naturae spiritus
sanctus est a filio; quamvis enim communis spiratio non sit proprietas
personalis filii, est tamen ipsa persona filii, sicut bonitas divina
est ipse Deus; et prima processio correspondens sibi est proprietas
personalis spiritus sancti.
Ad secundum dicendum et tertium, quod rationes illae deficiunt ex hoc
quod similitudines inventae in creaturis non perfecte repraesentant ea
quae sunt in Deo; et hoc patet in proposito: quia non invenitur
aliqua creatura quae ab eodem habeat quod ad aliquid dicatur, et sit in
se subsistens.
|
|