|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod spiritus sanctus magis
procedat a patre quam a filio. Sicut enim dicit philosophus, omnis
causa primaria plus est influens in suum causatum quam causa
secundaria. Sed filius est quasi secunda causa, pater autem quasi
primum principium, quod non est de aliquo. Ergo spiritus sanctus
magis procedit a patre quam a filio.
2. Item, philosophus: propter quod unumquodque tale et illud
magis. Sed filius hoc quod est principium spiritus sancti habet a
patre. Ergo pater magis est principium quam filius.
3. Praeterea, illud quod est principium alicujus principaliter et
proprie, videtur esse magis ejus principium quam illud quod non est
ita. Sed, sicut dicitur in littera, spiritus sanctus procedit a
patre principaliter et proprie; non autem dicitur hoc de filio. Ergo
et cetera.
4. Praeterea, spiritus sanctus non habet aliquid quod non habeat a
patre; habet autem aliquid quod non habet a filio, hoc scilicet quod
procedit a patre. Ergo spiritus sanctus magis procedit a patre quam a
filio.
1. Contra est quod dicitur in littera.
2. Praeterea, ubi est summa aequalitas, non potest esse magis et
plenius. Sed inter patrem et filium est summa aequalitas. Ergo
spiritus sanctus non potest esse magis ab uno quam ab alio.
Respondeo dicendum, quod spiritus sanctus nec prius nec plenius nec
magis procedit a patre quam a filio. Et ratio hujus tota est, quia
pater et filius sunt unum principium spiritus sancti; et ubi est
unitas, non potest esse distinctio plenitudinis.
Ad primum ergo dicendum, quod pater quamvis dicatur principium filii
et spiritus sancti, tamen non potest dici causa, proprie loquendo:
causa enim semper ponit diversitatem essentiae, sicut patet in
omnibus. Sed principium aliquod a quo aliquid fluit, est
consubstantiale rei cujus est principium; sicut dicimus, quod punctum
est principium lineae, et cor principium animalis, et fundamentum
domus; et ideo propter consubstantialitatem pater dicitur principium,
sed non causa. Praeterea, causatum habet dependentiam ad causam.
Sed principium importat originem quamdam, secundum quod dicitur
principium, ex quo incipit aliquid. Item, quamvis dicatur
principium, non tamen potest dici primum; quia ibi non est aliquid
prius et posterius, ut dictum est, dist. 9, quaest. 2, art.
1. Unde patet quod illa auctoritas non est ad propositum: quia pater
nec est causa nec primaria respectu filii et spiritus sancti. Si tamen
in hoc non fiat vis, adhuc pater et filius respectu spiritus sancti non
se habent sicut duo principia, sed sicut unum; et ideo nullus gradus
inter eos invenitur in spirando spiritum sanctum.
Ad secundum dicendum, quod dictum philosophi verificatur, quando
illud quod convenit alicui propter aliquid aliud, est diversum in
utroque, et praecipue quando unum est causa alterius essentiali ordine
causae; tunc enim causalitas sua est respectu totius speciei, et non
unius individui tantum, ut dicit Avicenna, sicut calor est magis in
igne quam in corpore mixto, quia propter ignem est in corpore mixto.
Sed quamvis filius habeat a patre hoc quod spirat spiritum sanctum,
nihilominus tamen non est hoc diversum in patre et filio; quia eamdem
virtutem spirativam, quam pater habet, filio communicat: et ideo per
illam aequaliter pater et filius spiritum sanctum spirant. Et si etiam
non esset una numero, sed specie tantum, ratio non valeret: sicut
patet in omnibus univocis generationibus: non enim pater Socratis plus
influit in filium Socratis quam Socrates.
Ad tertium dicendum, quod spiritus sanctus dicitur esse principaliter
a patre, quia in patre est auctoritas spirationis, a quo etiam habet
filius virtutem spirativam, et non propter aliquem ordinem vel gradum
prioritatis vel posterioritatis patris et filii. Similiter etiam
propter eamdem rationem dicitur proprie procedere a patre, maxime cum
haec praepositio a apud Graecos notet relationem ad primam originem:
unde apud eos non dicitur, quod lacus sit a rivo, sed quod est a
fonte; et inde est etiam, quod non concedunt, quod spiritus sanctus
sit a filio, sed a patre. Nihilominus tamen non est dicendum, quin
etiam a filio proprie procedat, qui cum patre est unum principium
spiritus sancti. Non autem sic rivus et fons sunt unum principium
laci.
Ad quartum dicendum, quod spiritus sanctus non aliter nec alia
processione procedit a patre quam a filio: unde processio spiritus
sancti tota est a filio, sicut etiam tota est a patre. Unde non
sequitur quod alia res sit in spiritu sancto quae non sit a filio. Sed
verum est quod illa processio non est a filio secundum omnem sui
habitudinem, sed hoc in nullo derogat plenitudini processionis.
Accidit enim processioni spiritus sancti quod secundum habitudinem qua
est a filio, sit a patre: non quia a filio est spiritus sanctus, sed
quia filius est a patre.
|
|