|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod spiritus sanctus
procedat a patre mediante filio. Illud enim per quod aliquid
procedit, videtur esse medium in processione. Sed spiritus sanctus
procedit a patre per filium. Ergo procedit a patre mediante filio.
2. Praeterea, constat quod tertium non exit a primo, nisi per
medium. Sed spiritus sanctus dicitur esse tertia persona in
Trinitate. Ergo non procedit a patre, qui est principium non de
principio, nisi mediante filio.
3. Praeterea, in imagine creata amor repraesentat spiritum sanctum,
et notitia filium. Sed amor non procedit a mente nisi mediante
notitia. Ergo nec spiritus sanctus a patre nisi filio mediante.
4. Sed contra, videtur quod immediatius procedit a patre quam a
filio. Immediatum enim principium dicitur principalius quam mediatum,
ut patet in primis propositionibus, quae immediatae dicuntur. Sed
spiritus sanctus procedit principaliter a patre. Ergo immediatius
procedit ab ipso quam a filio.
Respondeo dicendum, quod omne medium aliquo modo distinguitur ab his
inter quae medium dicitur. Cum autem in spiratione pater et filius
sint duo spirantes, inquantum sunt unum in potentia spirativa,
possumus loqui de actu spirationis per comparationem ad ipsos
spirantes, vel ad principium spirandi sicut virtute cujus fit
spiratio. Si autem consideremus ipsum principium, scilicet potentiam
spirativam, cum in hoc non distinguantur pater et filius, non potest
dici spiratio esse a patre mediante filio. Si autem consideremus ipsos
spirantes qui distincti sunt, et secundum hoc praebent suppositum
spirationi, sic est ibi mediatio, secundum quod est ibi ordo naturae:
quia filius est ex patre, et spiritus sanctus simul a patre et filio.
Unde dicit Richardus, quod generatio in divinis est a patre
immediate; sed processio spiritus sancti quodammodo est mediate et
quodammodo immediate. Immediate quantum ad virtutem spirativam, quae
est una patris et filii, et iterum quantum ad ipsum suppositum patris
quod immediate est principium processionis, quia ipse simul et filius
spirant. Sed mediate, inquantum filius, qui spirat, est a patre.
Ad primum igitur dicendum, quod per hoc quod dicitur, spiritum
sanctum procedere a patre per filium, designatur auctoritas in patre
respectu filii; quia filius habet a patre quod spiritum sanctum
spiret. Ex hoc autem non ponitur mediatio aliqua nisi ex parte
suppositorum, quae distinguuntur per hoc quod unum est ab alio,
ratione cujus in uno est auctoritas respectu alterius.
Ad secundum dicendum, quod spiritus sanctus uno modo, ut dictum est,
procedit a patre mediante filio: sed hoc non excludit quin etiam
immediate a patre procedat, ut dictum est, in corp. art. praeced.
Ad tertium dicendum, quod imago quae est in anima, deficienter
repraesentat Trinitatem; notitia enim est omnino distincta a mente;
et ideo simpliciter amor a mente mediante notitia procedit. Sed in
divinis personis filius non quantum ad omnia distinguitur a patre; et
ideo secundum aliquid non est ibi mediatio.
Ad quartum dicendum, quod quando sunt multae causae agentes
ordinatae, possunt dupliciter considerari, secundum quod est duo
invenire in agente, scilicet ipsum agens quod exercet actionem, et
virtutem ipsius quae est principium actionis impositio. Si igitur
considerentur causae agentes ordinatae secundum rationem agentis cujus
est agere, sic quanto agens est posterius, tanto magis est proximum et
immediatum ad actionem, et ad id quod per actionem educitur. Si autem
considerentur quantum ad virtutem quae est principium operationis,
quanto causa est magis prima, tanto est magis immediata, eo quod agens
secundum non agit, nisi inquantum est motum a primo, et secundum quod
virtus primi est in ipso. Unde oportet ut semper resolvatur virtus
ultimi agentis in virtutem agentis primi. Verbi gratia, quod planta
generat plantam hoc habet a virtute solis, et quod sol moveat ad
generationem plantae, habet a virtute motoris sui quicumque sit ille.
Et inde est quod quia Deus est agens primum, ipse immediatius se
habet secundum virtutem suam ad quamlibet operationem naturae, quam
aliquod agens naturale. Et inde est etiam quod propositiones primae
dicuntur immediatae, quia praedicatum non conjungitur subjecto per
virtutem alterius causae praecedentis. Inde est etiam quod haec
praepositio per, quae denotat causam mediam, quandoque notat
auctoritatem in recto, quandoque in obliquo: in recto, ut cum
dicitur: rex facit hoc per balivum; tunc enim mediatio attenditur
quantum ad ipsos operantes. In obliquo, cum dicitur: praepositus
facit hoc per regem. Hic enim consideratur mediatio quantum ad
virtutem, quae est principium operationis. Virtus enim superioris est
quasi medium, per quod operans suae operationi conjungitur; in patre
autem et in filio non est accipere distinctionem quantum ad principium
operationis, quia illud est idem in utroque, scilicet divina
potentia; sed solum quantum ad operantes, qui sunt ad invicem
distincti. Et ideo, cum in patre sit auctoritas, dicitur pater
operari per filium, et nullo modo filius per patrem. Inde est etiam
quod secundum aliquem modum filius est medium in operatione patris, sed
pater nullo modo in operatione filii.
|
|