|
Aut jam nato filio, aut non nato filio. Videtur quod necessarium sit
alterum dare, quia differunt per affirmationem et negationem. Et
dicendum, quod utraque istarum est duplex, ex eo quod cum dicitur,
spiritus sanctus procedit a patre, jam nato filio, participium potest
designare tempus praeteritum, et adverbium, nunc proximum ante
praesens tempus, et sic est falsa, quia significatur quod generatio
filii duratione processionem spiritus sancti praecedat; et in hoc sensu
negativa est vera si negative sumatur, ut feratur negatio ad totum, et
non ad participium tantum. Si autem participium designat perfectionem
nativitatis, et adverbium, nunc aeternitatis; sic vera est; quia
existente perfecta generatione filii est ab aeterno processio spiritus
sancti; et in hoc sensu negativa falsa est. Aut plenius vel magis
procedat spiritus sanctus a patre quam a filio. Haec duo differunt,
ut plenius dicatur procedere ab illo a quo plura recipit, sed magis ab
illo qui de majori virtute ad ejus processionem operatur.
Principaliter procedit de patre. Videtur esse falsum; quia si a
patre principaliter, ergo secundario a filio. Et dicendum, quod
principaliter non dicit gradum virtutis, sed ordinem originis; quia a
patre filius habet quod spiritum sanctum spiret.
|
|