|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod non solo Deo fruendum
sit. His enim rebus fruendum est, ut dicitur in littera, quae nos
beatos faciunt. Beatitudo autem creata beatos nos facit. Ergo ea
fruendum est: non ergo tantum Deo.
2. Praeterea, ultimus finis hominis est sua felicitas. Felicitas
autem ejus est perfectissima operatio. Cum igitur ultimo fine fruendum
sit, operatione perfectissima fruendum est: quod etiam videtur per
philosophum qui dicit, quod felicitas non quaeritur propter aliquid
aliud: et per Boetium, qui dicit, quod beatitudo est status omnium
bonorum aggregatione perfectus.
3. Praeterea, Tullius dicit: honestum est quod sua vi nos trahit,
et sua dignitate nos allicit. Sed quod per se allicit, propter se
amatur. Ergo omni honesto fruendum est, et ita omnibus virtutibus.
Ergo non tantum Deo.
4. Praeterea, apostolus ad Philemonem 20, dicit: itaque,
frater, ego te fruar in domino. Ergo etiam homine justo frui
possumus, et per consequens quolibet homine, qui est ad imaginem
Dei, et qualibet creatura, in qua est vestigium Dei.
1. Contra, ratio dilectionis est bonitas. Sed omnis bonitas
refertur ad bonitatem Dei a qua fluit et cujus similitudinem gerit.
Ergo nihil est diligendum nisi in ordine ad Deum. Ergo solo Deo
fruendum est.
2. Praeterea, Proverb. 16, 4, dicitur: universa propter
semetipsum operatus est Deus. Ergo ipse est finis omnium. Omnia
ergo propter ipsum diligenda sunt: et sic idem quod prius.
Respondeo dicendum, quod frui aliquo dicitur tripliciter. Aut sicut
objecto; et hoc modo solo Deo fruendum est: quia ad bonitatem ipsius
Dei ordinatur tota bonitas universi; sicut bonum totius exercitus ad
bonum ducis, ut dicitur 12 Metaph. Alio modo sicut habitu
eliciente actum fruitionis; et hoc modo beatitudine creata et caritate
fruendum est. Tertio modo fruimur aliquo sicut instrumento
fruitionis; et hoc modo fruimur potentia, cujus fruitio est actus.
Ad primum ergo dicendum, quod aliquid facit beatum dupliciter: vel
effective, sicut Deus; et hoc solo fruendum est velut objecto: vel
formaliter, sicut albedo facit album; et hoc fruendum est formaliter
loquendo, et sic beatitudo beatum facit.
Ad secundum dicendum, quod objectum operationis terminat et perficit
ipsam, et est finis ejus. Unde impossibile est operationem habere
rationem finis ultimi. Sed, quia objectum non consequimur nisi per
operationem, ideo est idem appetitus operationis et objecti. Unde,
si aliquo modo ipsa fruitione fruimur, hoc erit inquantum fruitio nos
Deo conjungit: et eadem fruitione fruemur fine et operatione, cujus
objectum est finis ultimus; sicut eadem operatione intelligo
intelligibile et intelligo me intelligere.
Ad tertium dicendum, quod propter se dicitur dupliciter. Uno modo
secundum quod opponitur ad propter aliud; et hoc modo virtutes et
honestum non propter se diliguntur, cum etiam ad aliud referantur.
Alio modo dicitur propter se, secundum quod opponitur ad per
accidens; et sic dicitur propter se diligi quod habet in natura sua
aliquid movens ad diligendum: et hoc modo virtutes propter se
diliguntur, quia habent in se aliquid unde quaerantur, etsi nihil
aliud ab eis contingeret: non tamen est inconveniens ut aliquid propter
se ametur et tamen ad alterum ordinetur, sicut dicitur in 1 Ethic.
Est autem aliquid quod desideratur, non propter aliquid quod in se
habet, sed tantum secundum quod ordinatur ad alterum, ut effectivum
illius; sicut potio amara amatur, non propter aliquid quod in ipsa
est, sed quia sanitatem efficit: et hujusmodi nullo modo propter se
diliguntur; sive propter se dicat causam formalem, sicut virtus
dicitur propter se diligi; sive finalem, sicut Deus.
Ad quartum dicendum, quod homine justo non est simpliciter fruendum,
sed in Deo; ita quod objectum fruitionis sit Deus; et repraesentans
ipsum gratiae objectum per similitudinem, in qua inhabitat Deus, sit
homo sanctus. Nec tamen sequitur quod homine peccatore sit fruendum in
Deo, quia non est in eo gratia, quae facit Deum inhabitare, et quae
est exemplar expressum illius summae bonitatis, qua fruendum est: et
multo minus hoc sequitur de creatura irrationali: non enim sufficit ad
hoc similitudo imaginis et vestigii, sed similitudo gratiae.
|
|