|
1. Circa secundum sic proceditur. Videtur quod non una fruitione
Deo fruamur. Actus enim distinguuntur secundum objecta. Sed objecta
fruitionis sunt tres res distinctae proprietatibus personalibus,
scilicet pater, filius, et spiritus sanctus. Ergo fruitiones sunt
tres.
2. Praeterea, operatio animae sistens in communi non est perfecta,
nisi etiam descendat ad propria, sicut cognitio generis perficitur per
cognitionem differentiae; et multo plus desiderium et amor perficitur
in particulari. Sed fruitio est operatio perfecta. Ergo non tantum
fruemur essentia communi tribus personis, sed singulis personis et
proprietatibus ipsarum; et ita videtur quod non sit una tantum
fruitio.
3. Praeterea, quidquid habet filius solet referre ad patrem a quo
habet, sicut Joan. 7, 16, dicitur: mea doctrina non est mea,
sed ejus qui misit me. Sed bonitatem accepit filius a patre nascendo,
sicut essentiam. Ergo et fruitionem bonitatis filii debemus referre in
fruitionem patris. Ergo non est aequaliter fruendum tribus personis:
multo minus ergo nec eadem fruitione.
1. Contra, sicut Deus Trinitas est unum principium omnium, ita
est unus finis omnium. Sed eadem operatio communis est totius
Trinitatis, inquantum est unum principium. Ergo eadem est fruitio
trium, inquantum est unus finis.
2. Praeterea, operatio felicitatis est ad nobilissimum objectum, ut
dicit philosophus. Nobilissimum autem est unum tantum, quia quod per
superabundantiam dicitur, uni soli convenit. Ergo, cum fruitio sit
operatio ultimae felicitatis, refertur ad unum tantum objectum; ergo
fruimur tribus personis, inquantum sunt unum: ergo inquantum est unum
objectum.
Respondeo dicendum, quod una fruitione fruimur tribus personis: et
hujus ratio est duplex. Una ex parte essentiae. Objectum enim
fruitionis est summa bonitas; unde fruitio respicit unamquamque
personam, inquantum est summum bonum; unde cum eadem numero sit
bonitas trium, eadem erit et fruitio. Alia ratio sumitur ex parte
proprietatum. Sicut enim dicit philosophus qui novit unum
relativorum, cognoscit et reliquum; et sic cum tota fruitio originetur
ex visione, ut prius dictum est, qui fruitur uno relativorum inquantum
hujusmodi, fruitur et reliquo. Personae autem tres distinguuntur
tantum secundum relationes; et ideo in fruitione unius includitur
fruitio alterius; et ita est fruitio eadem trium. Sed prima ratio
melior est, quae tangit rationem objecti, a qua actus habet unitatem.
Et per hoc patet solutio ad primum: quia tres personae non
distinguuntur secundum id quod sunt objectum fruitionis, immo uniuntur
in eo, scilicet in summa bonitate.
Ad secundum dicendum, quod proprietate uniuscujusque personae
fruimur, ut paternitate; tamen paternitas non dicit rationem
fruitionis: unde fruemur paternitate, inquantum paternitas est idem re
quod summa bonitas, differens tamen ratione.
Ad tertium dicendum, quod illa reductio non ponit gradum bonitatis in
patre et filio, sed tantum ordinem naturae; et ideo non tollitur
aequalitas et unitas fruitionis.
|
|