|
Postquam determinavit de processione aeterna spiritus sancti quantum ad
modum et principium, hic determinat de ipsa per comparationem ad
generationem, et dividitur in partes duas: in prima inquirit utrum
spiritus sanctus procedens possit dici genitus ut filius; in secunda
utrum possit dici ingenitus, ibi: nunc considerandum est, cum
spiritus sanctus non sit genitus, utrum debeat dici ingenitus. Prima
in duas: primo ostendit quod spiritus sanctus procedens non potest dici
filius; secundo inquirit differentiam generationis filii et
processionis spiritus sancti, ibi: inter generationem vero filii et
processionem spiritus sancti, dum hic vivimus distinguere non
sufficimus. Circa primum duo facit: primo inquirit utrum spiritus
sanctus possit dici genitus; secundo, cum non dicatur genitus sed
procedens, quare filius non tantum dicitur genitus, sed etiam
procedens, ibi: cum autem spiritus sanctus non dicatur genitus, sed
tantum procedens, quaeri solet cur filius non dicitur tantum genitus,
sed et procedens. Utraque pars dividitur in quaestionem et
responsionem. Inter generationem vero filii et processionem spiritus
sancti, dum hic vivimus, distinguere non sufficimus. Hic inquirit
differentiam generationis et processionis, et circa hoc duo facit:
primo determinat quaestionem quantum ad id quod scire possumus,
scilicet quod spiritus sanctus procedit et non gignitur, filius autem
procedit et gignitur; secundo quantum ad id quod perfecte scire non
possumus, qualiter scilicet differunt processio et generatio: quia cum
utrumque sit ineffabile, utriusque modum plene comprehendere non
valemus, ibi: quid autem inter nasci et procedere intersit (...)
explicare quis possit? Nunc considerandum est, cum spiritus sanctus
non sit genitus, utrum debeat dici ingenitus. Hic ostendit quod
spiritus sanctus sicut nec genitus, ita nec ingenitus dici debet: et
primo ostendit veritatem; secundo removet objectionem, ibi:
Hieronymus tamen (...) dicit spiritum sanctum ingenitum etc. ubi
tria facit: primo inducit contrarietatem; secundo ponit solutionem,
ibi: sed ut istam quae videtur repugnantiam de medio abigamus,
dicimus; tertio ponit solutionis confirmationem, ibi: quod autem
Hieronymus ita acceperit, ostenditur ex verbis ejus. Ad
intelligentiam hujus partis, quatuor quaeruntur: 1 utrum in Deo sit
aliqua processio; 2 si est, utrum sit una tantum vel plures; 3
qualiter duae processiones nominari debeant; 4 si spiritus sanctus,
qui procedit, non dicatur genitus, utrum debeat dici ingenitus.
|
|