|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Deo non sit
processio. Processio enim dicit motum quemdam processivum. Omnis
autem motus indigentiae et imperfectionis est, et Deo non competit.
Ergo in Deo non est processio.
2. Item, processio dicit exitum unius ab alio. Exitus autem est
per distantiam exeuntis ab eo ex quo exit. Cum igitur in divinis
personis sit omnino indistantia, videtur quod ibi non sit processio.
3. Praeterea, omnis processio est ab aliquo in aliquid. Sed
divinae personae cum sint per se subsistentes, non sunt ab aliquo in
aliquid. Ergo videtur quod non conveniat eis procedere.
1. Contra, Joan. 15, 26: cum venerit Paraclitus, quem ego
mittam a patre, spiritus veritatis, qui a patre procedit. Ergo et
cetera.
2. Praeterea, in anima est imago Trinitatis. Sed in anima
invenitur notitia procedere a mente, et amor ab utroque. Videtur ergo
quod sit processio etiam in divinis personis.
Respondeo dicendum, quod processio dicitur dupliciter: uno modo dicit
motum localem qui proprie est motus animalis motu progressivo, et talis
processio non potest esse in divinis, nisi metaphorice loquendo:
secundum similitudinem enim talis processionis dicitur divina sapientia
vel bonitas procedere in creaturas, secundum quod similitudinem suam
gradatim efficit in illis; secundum quem modum quaedam Deo aliis
similiora sunt. Alio modo dicitur processio eductio principiati a suo
principio; et cum in divinis personis una sit ab alia sicut a
principio, per modum istum proprie est processio in divinis.
Ad primum ergo dicendum, quod in creaturis quaelibet processio est per
aliquem motum vel mutationem; quia nec aliquid localiter procedit nisi
per motum, nec aliquid a causa sua egreditur nisi aliqua mutatione
contingente circa ipsum a quo egreditur, si sit de essentia ejus, vel
saltem circa id quod egreditur. In divinis autem est origo unius
personae ab alia sine aliqua mutatione, ut supra de generatione dictum
est, dist. 4, quaest. 1, art. 1, cum nihil praedicetur de Deo
secundum id quod imperfectionis est in ipso.
Ad secundum dicendum, quod quamvis in divinis personis non sit
distantia secundum locum neque secundum essentiam, est tamen distinctio
in personis secundum proprietates personales; et hoc sufficit ad
rationem processionis.
Ad tertium dicendum, quod processio localis est in aliquid sicut in
terminum motus; sed quod procedit a causa, non oportet quod in alterum
procedat, et sic sumitur processio in divinis.
|
|