|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in divinis una tantum
sit processio. Sicut enim paternitas notat proprietatem originis, ut
a quo est aliquis; ita processio, ut qui est ab alio. Sed supra
dictum est, dist. 7, quaest. 2, art. 2, quod in divinis non
potest esse nisi una paternitas. Ergo nec nisi una processio.
2. Praeterea, in omnibus habentibus unam naturam in specie, non est
nisi unus modus quo natura illa communicatur; unde etiam dicit
Commentator 8 Physic., quod mures qui generantur ex putrefactione
terrae, et qui generantur ex semine, non sunt ejusdem speciei. Sed
per processionem personarum communicatur natura divina, quae est una
tantum non solum in specie, sed etiam in numero. Ergo non est nisi
unus modus processionis in divinis.
3. Praeterea, operationes vel actus distinguuntur ad invicem penes
terminos et penes principia. Sed processio in divinis est semper ab
eodem principio, quia omnis processio est virtute naturae ipsius
producentis; est etiam ad eumdem terminum per processionem acceptum,
quia in processione divina semper accipitur divina natura. Ergo
videtur quod non sit nisi una processio in divinis.
4. Praeterea, si sunt duae processiones, aut differentiam habebunt
ex parte essentiae, aut ex parte relationum, cum non sint plura in
divinis. Sed ex parte essentiae non invenitur diversitas nisi rationis
secundum pluralitatem attributorum; diversitas autem rationis non
causat pluralitatem realem, qualem oportet esse processionum duarum,
secundum quas duae personae realiter distinctae procedunt. Ergo ex
parte essentiae non potest sumi realis diversitas processionum.
Similiter nec ex parte relationum; relationes enim secundum rationem
intelligendi consequuntur processiones; eo enim filius est, quia a
patre procedit. Ergo videtur quod nullo modo possunt esse processiones
plures in divinis.
1. Contra, secundum unam processionem est unus tantum procedens.
Sed in divinis sunt duae personae procedentes, scilicet filius et
spiritus sanctus, ut habetur in littera. Ergo videtur quod oportet
esse duas processiones.
Respondeo dicendum, quod quidam dicunt quod istae duae processiones
realiter distinguuntur, nec oportet quaerere quo distinguantur, quia
sunt prima distinguentia personas; sicut nec quaerimus quo
distinguuntur rationale et irrationale. Sed hoc non videtur
conveniens: quia generatio et processio nullam habent oppositionem ad
invicem; omnis autem distinctio formalis est secundum aliquam
oppositionem. Et praeterea processio et generatio significantur per
modum operationum. Hoc autem non convenit, ut per operationes vel
motus, distinguantur operantia vel operata; sed magis e converso,
quia actiones differunt specie secundum formas agentium, ut calefacere
et infrigidare, et motus secundum terminos. Et ideo alii dicunt quod
differentia sumitur ex hoc quod generatio est processio naturae, et
processio spiritus sancti est processio voluntatis. Sed hoc etiam non
competit: quia voluntas et natura in divinis solum ratione
distinguuntur. Unde talis distinctio, realis distinctionis ratio esse
non potest, quia principium non est debilius principiato. Et
praeterea secundum hoc processio intellectus, secundum quam dicitur
verbum, esset alia a processione naturae, secundum quam dicitur
filius. Et ideo dicendum, quod in divinis non potest esse aliqua
realis distinctio et pluralitas, nisi secundum relationes originis.
Et ideo secundum hoc nos oportet investigare pluralitatem procedentium
et processionum. Dico igitur secundum hoc, quod est in divinis aliqua
processio secundum quam una persona procedit ab una; et haec est
processio generationis, secundum quam filius est a patre; et ideo
dicitur esse per modum naturae vel intellectus; procedit enim ut
filius, et ut verbum: quia in utroque modo istarum processionum,
scilicet naturae et intellectus, est unius ab uno processio. Item est
aliqua processio in divinis quae est simul a duobus, scilicet ab eo qui
procedit et ab eo a quo procedit; et haec distinguitur a prima secundum
originem; quia ista secunda processio est a procedente secundum
processionem praedictam, quae est per modum naturae. Et inde est quod
ista processio dicitur per modum voluntatis esse, quia per consensum ex
duobus volentibus potest unus amor procedere. Et secundum istos modos
diversos originis, producuntur plures personae relatione originis
distinctae, scilicet filius, qui est a patre, et spiritus sanctus,
qui est ab utroque. Unde concedo quod nisi spiritus sanctus esset a
filio, non esset assignare distinctionem realem inter filium et
spiritum sanctum.
Ad primum ergo dicendum, quod paternitas dicit modum determinatum
originis, qui ulterius non potest multiplicari secundum diversam
rationem originis, sed tantum secundum materiam, ut diversificetur in
numero; sed processio dicit originem in communi, et potest secundum
duos modos originis determinari; scilicet quod sit processio unius ab
uno non procedente, et quod sit processio etiam a procedente. Plures
modi non possunt inveniri qui distinguantur ex ratione originis; et
ideo non possunt esse plures processiones in divinis quam duae. Si
enim acciperetur processio ab uno procedente vel pluribus, non esset
differentia nisi secundum unum et plura, quae differentia nullo modo ad
originem pertinet, sicut si divideretur gressibile, non per bipes et
quadrupes, sed per album et nigrum.
Ad secundum dicendum, quod in natura creata est duplex communicatio:
una quae est per modum naturae, et alia quae est per modum amoris.
Non autem in utraque communicationum communicatur natura, sed tantum
in ea quae est per modum naturae. Ex imperfectione autem voluntatis
creatae est quod non potest communicari per eam natura; quia illud quod
procedit per modum voluntatis, scilicet amor, non est hypostasis per
se subsistens, sicut in divinis; et ideo ex perfectione divinae
naturae est quod communicetur non tantum per actum naturae, qui est
generatio, sed per actum voluntatis, qui est consensus amoris.
Ad tertium dicendum, quod distinguuntur processiones in divinis et
penes principium et penes finem. Ut enim superius dictum est, quamvis
natura divina sit principium generationis in patre, non tamen absolute
sub ratione naturae, sed sub ratione paternitatis. Et similiter a
natura divina, inquantum est natura quae acquiritur in filio per
generationem, non habet filius quod sit filius, sed ab eo quod natura
in filio secundum rem est ipsa filiatio. Et ita patet quod ipsae
relationes se habent aliquo modo ut principium et ut terminus ad ipsas
processiones.
Ad quartum dicendum, quod, cum secundum processiones distinguantur
personae, quae realiter plures sunt, non potest dici quod processiones
re non differunt sed ratione tantum. Nihil enim causat distinctionem
majorem, formaliter loquendo, quam sit distinctio qua distinguuntur
ipsa ad invicem. Sed sicut proprietates personales, secundum quod
comparantur ad essentiam, sunt idem re, quia sunt divina essentia, a
qua tantum ratione differunt; secundum autem quod ad aliquid dicuntur,
sunt secundum rem plures; ita est etiam de processionibus: quia
secundum quod comparantur ad naturam ut principium vel terminus, non
distinguuntur nisi ratione, secundum quod dicitur in Deo voluntas et
natura ratione differre; sed quia comparantur etiam ad proprietates
relativas sicut ad principium vel terminum, ut dictum est, dist. 2,
qu. 1, art. 5, ideo ex hoc etiam habent realem differentiam.
Quod ergo objicitur, quod relationes consequuntur processiones, unde
magis videtur quod processiones diversae causent diversitatem
relationum, quam e converso; vel ad minus erit ibi circulatio:
dicendum, quod relatio in divinis non tantum habet quod sit relatio,
sed etiam quod sit personalis, idest constituens personam; et ex hoc
habet quasi actum differentiae constitutivae et formae propriae ipsius
personae, cujus est operatio generationis vel spirationis; et ideo non
est inconveniens quod secundum relationis rationem relationes
consequantur ipsas processiones, et recipiant differentiam ab eis;
secundum autem quod sunt formae propriae ipsarum personarum, causent
differentiam processionum.
|
|