|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod processio spiritus
sancti non debet nominari processio, sed generatio. Si enim non sit
generatio, tunc contra generationem dividitur. Sed nullum commune
dividitur contra proprium. Cum igitur processio sit communis
generationi et processioni spiritus sancti, videtur quod processio
spiritus sancti non debeat nominari processio.
2. Praeterea, sicut generatio filii dicit specialem modum originis,
ita et processio spiritus sancti; alias non esset proprietas
constitutiva personae, ut prius dictum est, art. antec. Sed
processio non dicit aliquem specialem modum originis, ut dictum est,
art. 1, istius dist. Ergo modus originis spiritus sancti non debet
per processionem nominari.
3. Praeterea, sicut filius accipit totam naturam et substantiam
patris, ita et spiritus sanctus. Sed illa processio secundum quam
aliquis accipit naturam ejus a quo procedit, dicitur generatio, etiam
in inferioribus, ut patet inducendo in singulis. Ergo videtur quod
processio spiritus sancti debet dici generatio.
4. Praeterea, Damascenus, definiens generationem dicit sic:
generatio est divinae naturae opus existens, ut versionem, qui
generat, non suscipiat, et ut neque Deus prior neque posterior sit.
Sed processio spiritus sancti est opus divinae naturae et cetera.
Ergo videtur quod sit generatio. Quod autem sit opus divinae naturae
et non voluntatis, probatur per Hilarium, qui dicit, quod omnibus
creaturis substantiam voluntas attulit, sed filio natura dedit. Sed
spiritus sanctus non est creatura; et ita non habet substantiam per
voluntatem, sed per naturam patris.
1. Contra, quidquid procedit per modum generationis, procedit ut
genitum, praecipue in rebus viventibus. Sed spiritus sanctus non
procedit ut genitus: alias essent duo filii in Trinitate, quod non
potest esse. Ergo processio spiritus sancti non debet dici generatio.
Respondeo dicendum, quod in divinis est accipere commune et proprium,
quamvis non sit accipere universale, et particulare. Ad hoc enim quod
sit universale et particulare, exigitur aliqua diversitas realis, ut
supra dictum est, dist. 8, quaest. 4, art. 1, quidditatis
communicabilis, et esse quod proprium est. Et talis diversitas non
potest esse in divinis. Sed est ibi accipere commune et proprium
dupliciter, scilicet secundum rem, et secundum rationem. Secundum
rem, sicut dicimus essentiam esse communem tribus personis, et
unamquamque personam distingui per id quod sibi est proprium. Secundum
rationem autem, sicut quando intellectus noster in divinis accipit
aliquid et quantum ad rationem communem vel indeterminatam, et quantum
ad rationem determinatam et propriam: quia utrumque ad dignitatem
pertinet, et ratio generis et ratio differentiae: sicut in divinis est
ratio cognitionis, quae communis est, et ratio scientiae, quae
propria est et determinata; nec tamen unum est genus alterius,
secundum quod in Deo sunt. Ita dico, quod processio dicitur secundum
rationem communem originis, generatio autem secundum determinatam
originis rationem. Unde se habent sicut commune et proprium; non
tamen sicut genus et species.
Ad primum ergo dicendum, quod processio, secundum quod sumitur in
communi ratione, non condividitur generationi; sed prout sumitur
secundum determinatum modum processionis, qui spiritui sancto
competit.
Ad secundum dicendum, quod frequenter invenimus quod aliquod proprium
denominatur nomine communi; sicut omne convertibile dicitur proprium,
sive significet quid est res, sive non. Sed tamen hoc nomen sibi
specialiter retinet illud convertibile quod substantiam non significat,
quia non addit aliquid nobilitatis quo nominari possit. Non autem sic
dicimus in proposito: non enim origo spiritus sancti nominatur communi
nomine, quia nihil addit supra rationem, vel minus habet quam
generatio filii, cum spiritus sanctus filio sit aequalis in dignitate.
Sed hujusmodi assignantur tres rationes. Prima est, quia spiritus
sanctus maxime accedit ad processionem: non enim tantum ipse procedit
sicut et filius, sed a procedente procedit, quod filio non competit.
Secunda est, quia cum processio dicatur dupliciter, scilicet secundum
motum localem et secundum exitum causati a causa, uterque modus aliquo
modo competit origini spiritus sancti. Inquantum enim procedit ut
persona distincta, sic sua processio habet similitudinem ad exitum
causati a causa. Inquantum autem procedit ut amor, qui tendit in
alterum non sicut in recipiens, sed sicut in objectum, habet
similitudinem cum processione locali, quae est ex aliquo in aliquid.
Pater enim amat filium amore, qui est spiritus sanctus. Filio autem
non competit processio nisi secundum unum modum, scilicet exitum a
causa. Tertia ratio (et credo quod melior est) quia in rebus creatis
invenimus aliquid in se subsistens, procedere per modum naturae, et
hoc dicimus generari; unde secundum hoc potuimus processionem filii
proprio nomine nominare, scilicet generationis nomine. Sed non
invenimus aliquid in creaturis per se subsistens, procedere per modum
amoris, sicut spiritus sanctus procedit: et ideo istam processionem
non potuimus nominare nomine proprio, sed tantum communi.
Ad tertium dicendum, quod processio amoris, inquantum hujusmodi, non
habet quod per ipsam natura aliqua communicetur; sed hoc habet
inquantum est in divinis, ubi non potest esse aliquid imperfectum. Et
ideo spiritus sanctus secundum rationem processionis, communiter
loquendo, non habet quod communicetur sibi natura; et ideo talis
processio non potest dici generatio secundum suam propriam rationem.
Ex ipsa enim ratione generationis est quod natura genito communicetur:
quamvis enim diversitas rationis non sufficiat ad realem processionum
differentiam, sufficit tamen ad differentem nominationem.
Ad quartum dicendum, quod natura non est principium processionis
spiritus sancti sub ratione naturae, sed sub ratione voluntatis, a qua
procedit amor; et ideo sua processio non dicitur nativitas, cum
nativitas a natura dicatur. Nec tamen ex hoc sequitur quod spiritus
sanctus sit creatura. Voluntas enim comparatur ut principium ad ipsa
principiata, et sic comparatur ad creaturas; vel ad ipsam rationem
principiandi, et sic comparatur ad amorem, qui est spiritus sanctus,
sicut intellectus ad artem, ut superius dictum est, dist. 10,
quaest. 1, art. 3.
|
|