|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod spiritus sanctus debet
dici ingenitus. Et primo per auctoritatem Hieronymi in littera.
2. Praeterea, terminus infinitus convertitur cum negatione,
supposita existentia subjecti; sicut non homo, non est homo.
Quidquid enim est et non est homo, est non homo. Sed ingenitus est
terminus infinitus. Ergo cum spiritus sanctus sit, et non sit
genitus, videtur quod sit ingenitus.
3. Praeterea, ingenitum aut dicit relationem, aut absolutum. Sed
non dicit relationem notionalem, quia tunc non posset dici essentia
ingenita. Ergo videtur quod sit de absolutis; et ita videtur
convenire spiritui sancto.
1. Sed in contrarium est quod dicitur in littera, quod solus pater
ingenitus est. Ergo non spiritus sanctus.
Respondeo dicendum, quod in divinis, proprie loquendo, nihil potest
dici privative: quia ad rationem privationis exigitur quod aliquid sit
aptum natum habere quod non habet. Hoc autem Deo competere non
potest. Unde oportet quod ingenitus sumatur negative et non
privative. Sed negatio quaedam negat in genere determinato, et haec
habet aliquid simile privationi, inquantum ponitur aliquod determinatum
genus. Est etiam quaedam negatio extra genus; et haec est absoluta
negatio, quia nullum genus determinat. Dico ergo, quod ingenitus si
dicat negationem extra genus, tunc convenit omni ei quod est et quod
non est ab alio per generationem, sive sit ab aliquo alio sive non, et
sive sit creatum sive increatum; et secundum hoc possumus dicere patrem
ingenitum, et spiritum sanctum, et essentiam divinam, et primas
creaturas, quae non exierunt in esse per generationem. Si autem sit
negatio in genere, hoc potest esse dupliciter, secundum quod in
divinis accipitur: vel in genere divinae naturae; et sic adhuc
convenit patri, spiritui sancto et essentiae; vel in genere principii
in natura divina; et sic non convenit nisi patri, et tunc erit notio
patris. Principium enim aliquod potest innotescere aut secundum quod
aliquid est ab illo, et sic pater innotescit per generationem et
spirationem activam: aut secundum quod non est ab alio, et sic est
notio patris ingenitus.
Ad primum ergo dicendum, quod Hieronymus accipit ingenitum, idest
non genitum, secundum quod negatio est extra genus; vel in genere
divinae naturae, et non in genere principii.
Ad secundum dicendum, quod negatio termini infiniti non est negatio in
aliquo genere determinato, sed tantum in genere entis; et ideo potest
dici de omni ente cui non convenit affirmatio: sed negatio quae negat
in aliquo genere determinato, non potest dici extra illud genus.
Ad tertium dicendum, quod ingenitus, secundum quod convenit tantum
patri, dicit notionem patris; et sic non convenit essentiae.
Secundum autem quod convenit essentiae et spiritui sancto, non dicit
aliquam notionem, nec etiam aliquid de absolutis, quia sic etiam
conveniret filio; sed removet notionem quamdam, scilicet generationem
passivam.
|
|