|
Absit autem ut inter Deum patrem et Deum filium tale aliquid
suspicemur. Sic enim processio spiritus sancti materialis videretur;
quia pater se habet ad generationem ut principium activum, mater autem
ut materiale, quia materiam ministrat. Nescio, scilicet per artem
acquisitam: non valeo, per naturalem virtutem vel industriam: non
sufficio, per defectum usus vel exercitii. Omne quod est, aut
ingenitum est aut genitum aut factum. Sciendum est, quod istius
divisionis membra variantur materiali multiplicatione et non formali;
et ideo unum membrum bis repetitur, inquantum duobus convenit,
scilicet patri et spiritui sancto.
|
|