|
Hic incipit Magister determinare de temporali processione spiritus
sancti, et dividitur in partes duas: in prima determinat processionem
temporalem spiritus sancti; in secunda determinat nomen spiritus
sancti, quod rationem temporalis processionis ostendit, in 18 dist.
ibi: praeterea diligenter considerandum est, cum spiritus sanctus
dicatur donum et datum, utrum et eadem ratione utrumque nomen ei
conveniat. Prima in duas: in prima determinat de temporali
processione in communi; in secunda quantum ad speciales modos
missionis, in 16 dist.: nunc de spiritu sancto videndum est
(...) quae sit ejus temporalis processio. Prima in duas: in
prima ostendit, spiritum sanctum a patre et filio temporali processione
procedere: in secunda inquirit utrum a seipso temporali processione
procedat, 15 dist.: hic considerandum est, cum spiritus sanctus
detur hominibus a patre et filio (...) utrum etiam a seipso detur.
Prima in duas: in prima ostendit processionem spiritus sancti
temporalem esse a patre et filio; in secunda excludit errorem circa
intellectum temporalis processionis, ibi: sunt autem aliqui qui
dicunt, spiritum sanctum ipsum Deum non dari, sed dona ejus. Circa
primum duo facit: primo determinat veritatem temporalis processionis
quantum ad principium a quo procedit, ostendens per Augustinum quod
procedit a patre et filio; secundo ostendit veritatem quantum ad hoc
quod ab eis dicitur procedere temporaliter, ibi: de temporali autem
processione Beda (...) ita loquitur. Sunt autem aliqui qui
dicunt, spiritum sanctum ipsum Deum non dari, sed dona ejus. Hic
excludit errorem dicentium, in processione temporali spiritum sanctum
non dari, sed tantum dona ejus: et circa hoc duo facit: primo
ostendit, ipsum spiritum sanctum qui Deus est, temporali processione
dari; secundo ex hoc ostendit quod nullus homo spiritum sanctum dare
potest, ibi: hic quaeritur, utrum et viri sancti dent vel possint
dare aliis spiritum sanctum. Et circa hoc duo facit: primo movet
quaestionem, et determinat eam, ostendens quod nullus homo spiritum
sanctum dare potest, nec etiam Christus, secundum quod homo; secundo
objicit in contrarium, et solvit, ibi: sed huic videtur contrarium
quod apostolus (...) ait. Ad intellectum hujus partis tria
quaeruntur: primo de processione temporali secundum se. Secundo
ratione cujus spiritus sanctus temporaliter procedere dicatur, vel
secundum quid fiat. Tertio a quo fiat. Circa primum duo quaeruntur:
1 utrum sit aliqua temporalis processio spiritus sancti; 2 utrum
ponat in numerum cum aeterna.
|
|