|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod nulla processio spiritus
sancti sit temporalis. Sicut enim generatio est proprietas aeterna
filii secundum quam distinguitur a patre, ita processio spiritus sancti
est proprietas secundum quam distinguitur a patre et filio. Sed
generatio filii non dicitur temporalis nisi secundum naturam assumptam.
Cum igitur spiritus sanctus nullam assumpserit naturam, nec assumet,
videtur quod nulla sit ejus processio temporalis.
2. Praeterea, omne illud cui convenit aliquid temporaliter, est
mutabile vel variabile. Hoc autem spiritui sancto non convenit, cum
sit verus Deus. Ergo nec temporalis processio.
3. Praeterea, secundum philosophum Lib. de causis, inter rem
cujus substantia et operatio est in tempore, et inter rem cujus
substantia et operatio est in momento aeternitatis, est res media,
cujus operatio est in tempore, et substantia in aeternitate. Rem
autem illam, cujus substantia et operatio est in aeternitate, dicit
substantias separatas, et praecipue Deum. Cum igitur processio sit
operatio ipsius Dei, sive active sive passive intelligatur, videtur
quod non sit in tempore, et ita nec temporalis dici debeat.
4. Praeterea, illud quod elevat hominem supra tempus, non potest
dici temporale. Sed per processionem spiritus sancti in hominem
elevatur homo supra omnia temporalia: quia, secundum Augustinum,
inquantum aliquod aeternum mente capimus, non in hoc mundo sumus.
Ergo non debet dici temporalis.
5. Praeterea, in processione temporali, quae etiam missio dicitur,
includitur intellectus processionis aeternae, secundum Augustinum.
Sed denominatio debet fieri a digniori. Igitur etsi in processione
esset aliquid temporale, non deberet dici temporalis, sed aeterna.
1. Contrarium dicitur per auctoritates in littera.
2. Praeterea, contingit aliquem ex tempore habere spiritum sanctum,
qui prius non habuit. Sed spiritus sanctus non habetur nisi ut
procedens a patre et filio, cum sit donum utriusque. Ergo est ejus
aliqua processio temporalis, secundum quam procedit ad sanctificandum
creaturam, ut in littera dicitur.
Respondeo dicendum, quod quamvis in personis divinis, proprie
loquendo, dicatur processio secundum rationem exitus a principio, qui
non necessario tendit in aliud, tamen processio spiritus sancti ex modo
suae processionis habet, inquantum scilicet procedit ut amor, quod in
alium tendat, scilicet in amatum, sicut in objectum. Et quia
processiones personarum aeternae, sunt causa et ratio totius
productionis creaturarum, ideo oportet quod sicut generatio filii est
ratio totius productionis creaturae secundum quod dicitur pater in filio
omnia fecisse, ita etiam amor patris tendens in filium ut in objectum,
sit ratio in qua Deus omnem effectum amoris creaturis largiatur; et
inde est quod spiritus sanctus, qui est amor quo pater amat filium,
est etiam amor quo amat creaturam impartiendo sibi suam perfectionem.
Poterit ergo processio istius amoris dupliciter considerari: vel
secundum quod tendit in objectum aeternum, et sic dicetur aeterna
processio, vel secundum quod procedit ut amor in objectum creatum,
inquantum scilicet per illum amorem, creaturae aliquid a Deo
confertur; et sic dicetur processio temporalis, ex eo quod ex novitate
effectus consurgit nova relatio creaturae ad Deum, ratione cujus
oportet Deum sub nova habitudine ad creaturam significari, ut patet in
omnibus quae de Deo ex tempore dicuntur.
Ad primum ergo dicendum, quod generatio de ratione sui non dicit
respectum nisi ad eum a quo est generatio. Hoc autem dupliciter potest
esse in filio: aut sicut a quo accipit divinam naturam, et sic est
generatio aeterna a patre; aut sicut a quo accipit naturam humanam, et
sic est temporalis generatio a matre. Processio autem spiritus
sancti, ut dictum est, distin. 13, quaest. unica, art. 2, non
solum dicit respectum ad principium a quo procedit, secundum quem
aeterna tantummodo est, sicut et generatio; sed etiam importat
respectum ad eum in quem procedit, secundum quem temporalis dici
potest.
Ad secundum dicendum, quod inquantum per amorem, qui est spiritus
sanctus, aliquod donum creaturae confertur, nulla mutatio vel variatio
fit in ipso amore, sed in eo cui per amorem aliquid datur; si tamen
mutatio, et non potius perfectio dici debet. Et ideo ille temporalis
respectus non ponitur circa spiritum sanctum realiter, sed solum
secundum rationem; realiter autem in creatura quae mutatur; sicut fit
cum dicitur Deus dominus ex tempore.
Ad tertium dicendum, quod operatio divina dupliciter potest
considerari: vel ex parte operantis, et sic est aeterna; vel quantum
ad effectum operationis, et sic potest esse temporalis. Sed tamen
quia Deus non agit per operationem quae sit media inter ipsum et
operatum, sed sua operatio est in ipso et est tota sua substantia;
ideo operatio ejus essentialiter aeterna est, sed effectus temporalis.
Ad quartum dicendum, quod aliquid potest dici temporale
multipliciter: vel quia subjacet variationi temporis, et hoc modo
processio non dicitur temporalis, etiam quantum ad effectum gratiae;
vel quia habet initium in tempore, et sic gratia dicitur temporalis,
et eadem ratione processio ratione effectus.
Ad quintum dicendum, quod aliquod conjunctum non potest affirmari nisi
pro utraque parte, sed negari potest pro altera parte tantum; sicut
patet in veritate et falsitate copulativae propositionis. Et quia
temporale claudit in se quamdam negationem cum affirmatione, scilicet
aliquando esse et prius non fuisse, aeternum autem importat tantum
affirmationem essendi; ideo conjunctum non potest dici aeternum, nisi
utrumque aeternum sit; temporale autem dici potest, etiam si alterum
tantum sit temporale, sicut creator importat divinam operationem et
connotat effectum in creatura actualiter, ratione cujus Deus non
dicitur creator ab aeterno sed ex tempore.
|
|