|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod temporalis processio
ponat in numerum cum aeterna, ut sit alia et alia processio. Aeternum
enim et temporale non possunt idem esse in essentia. Sed quae
differunt per essentiam, simpliciter multiplicantur et numerantur.
Ergo aeterna processio et temporalis simpliciter sunt duae.
2. Item, idem non est signum sui ipsius. Sed processio
temporalis, secundum Augustinum, est signum aeternae. Ergo non sunt
una processio.
3. Praeterea, cum una dicatur processio aeterna et alia temporalis,
aut hoc erit quia essentialiter differunt, aut quia una addit super
aliam. Sed aeterna non potest addere supra temporalem, quia sic
temporalis esset naturaliter prior aeterna; nec etiam temporalis potest
se habere ex additione ad aeternam, cum aeterno, quia perfectum est,
nihil sit addibile. Ergo relinquitur quod essentialiter differant, et
ita simpliciter sunt duae.
4. Praeterea, sicut filius se habet ad generationem passivam, ita
et spiritus sanctus ad processionem passivam. Sed propter aeternam
generationem et temporalem, filius dicitur habere duas nativitates et
bis natus. Ergo et spiritus sanctus dicitur habere duas processiones.
5. Contra, processio ponit aliquid in ipso procedente. Sed
processio temporalis, inquantum est temporalis, nihil ponit circa
spiritum sanctum. Ergo oportet quod in processione temporali
essentialiter includatur aeterna. Ergo non differunt essentialiter,
nec simpliciter sunt plures.
6. Item, ea quae non sunt ejusdem rationis, non connumerantur ad
invicem. Sed temporale et aeternum non sunt ejusdem rationis. Ergo
non potest dici quod sint duae processiones, temporalis et aeterna.
Respondeo dicendum, quod cum processio semper dicat respectum
procedentis ad illum a quo procedit, spiritus sanctus autem ad patrem
non refertur nisi relatione aeterna; oportet quod nulla processio
spiritus sancti sit alia essentialiter ab aeterna; sed potest sibi
advenire aliquis respectus alius ex parte ejus in quem est, sicut in
amatum, et ratione illius dicitur temporalis. Dicendum ergo, quod
est una processio essentialiter propter respectum unum procedentis ad id
a quo procedit, quem principaliter importat. Processio autem est
duplex, vel gemina, ratione duorum respectuum in duo objecta,
scilicet in aeternum et temporale: quorum unus, scilicet aeternus,
realiter est in ipso procedente; alius autem secundum rationem tantum
in spiritu sancto, sed secundum rem in eo in quem procedit. Horum
tamen respectuum primus includitur in secundo, sicut ratio et causa
ejus; unde secundus se habet ex additione ad primum.
Ad primum ergo dicendum, quod processio non dicitur temporalis
secundum id quod est, sed ratione respectus ad creaturam, temporalis
dicitur, ut dictum est, art. 1 hujus quaest.
Ad secundum dicendum, quod processio temporalis dicitur esse signum
aeternae, quantum ad effectum ex quo consurgit respectus ille
temporalis secundum quem processio temporalis dicitur. Effectus autem
hujus processionis est amor gratuitus, qui est similitudo quaedam
amoris increati, qui est spiritus sanctus, et per consequens signum
ejus.
Ad tertium dicendum, quod quamvis aeterno secundum rem nihil sit
addibile; nihilominus tamen aeternum potest intelligi in aliqua
habitudine se habere ad aliquod temporale: quae tamen habitudo non
ponitur realiter circa ipsum aeternum, ut dictum est. Et quia
intellectus potest repraesentari per nomen, quia voces sunt notae earum
quae sunt in anima passionum, ideo potest aeterno imponi aliquod
nomen, prout intelligitur sub illa habitudine, sicut Deus dicitur
dominus ex tempore. Ita etiam dicitur processio temporalis.
Ad quartum dicendum, quod generatio filii temporalis et aeterna
distinguuntur etiam secundum respectum ad principium a quo sunt, quia
aeterna est a patre et temporalis a matre, et secundum diversas
naturas; et ideo una realiter non est alia. Sed de processione non
est simile, ut dictum est, art. antec.
Quintum concedimus.
Ad sextum dicendum, quod processio temporalis et aeterna,
consideratae secundum respectum procedentis ad principium, a quo est,
sunt omnino idem, nedum ejusdem rationis; et ex hac parte non
numerantur. Sed consideratae secundum respectum ad id in quod est
processio per modum dictum, non sunt ejusdem rationis, scilicet per
univocationem, sed analogice; quia unum est ratio alterius; et ita
possunt connumerari: sicut etiam dicimus Deum et hominem duas res.
|
|