|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod secundum omnia dona
processio temporalis spiritus sancti attendatur. Omne enim donum quod
creaturae confertur, ex liberalitate divinae voluntatis procedit. Sed
ratio conferendi per liberalitatem est amor. Ergo videtur quod
secundum quaelibet dona creaturae collata, spiritus sanctus detur vel
procedat.
2. Praeterea, in collatione cujuslibet doni, creatura secundum
aliquem respectum se habet ad Deum secundum quem prius non se habebat.
Assimilatur enim sibi secundum participationem illius perfectionis quam
de novo a Deo recepit. Sed hoc erat spiritum sanctum temporaliter
procedere, quod significari spiritum sanctum in habitudine aliqua ad
creaturam, ex eo quod creatura novo modo referebatur ad ipsum. Ergo
videtur quod spiritus sanctus etiam secundum dona naturalia mittatur,
et non tantum secundum gratum facientia.
3. Praeterea, secundum Augustinum, mitti est cognosci quod ab alio
sit. Sed aliquis sine gratia gratum faciente potest cognoscere
spiritum sanctum ab alio esse per fidem informem. Ergo videtur quod
processio temporalis non semper sit secundum donum gratum faciens.
4. Praeterea, Rabanus dicit, quod spiritus sanctus datus est
apostolis ad operationem miraculorum. Hoc autem donum non est gratum
faciens, sed tantum gratis datum. Ergo etiam secundum haec dona
potest attendi temporalis processio spiritus sancti.
1. Contra, Sapient. 1, 5: spiritus sanctus disciplinae
effugiet fictum. Quicumque autem caret gratia gratum faciente, pro
ficto habetur. Ergo in nullum talem spiritus sanctus procedit.
2. Praeterea, spiritus sanctus non procedit in aliquem nisi quem
inhabitat Deus, sicut in templo suo: quia per spiritum sanctum
efficitur quis templum Dei, 1 Corinth. 6. Sed in nullo dicitur
habitare Deus nisi per gratiam gratum facientem. Ergo secundum hoc
donum tantum temporalis processio spiritus sancti attenditur.
Respondeo dicendum, quod in exitu creaturarum a primo principio
attenditur quaedam circulatio vel regiratio, eo quod omnia revertuntur
sicut in finem in id a quo sicut a principio prodierunt. Et ideo
oportet ut per eadem quibus est exitus a principio, et reditus in finem
attendatur. Sicut igitur dictum est, dist. 13, quaest. 1,
art. 1, quod processio personarum est ratio productionis creaturarum
a primo principio, ita etiam est eadem processio ratio redeundi in
finem, quia per filium et spiritum sanctum sicut et conditi sumus, ita
etiam et fini ultimo conjungimur; ut patet ex verbis Augustini positis
in 3 dist., ubi dicit: principium ad quod recurrimus, scilicet
patrem, et formam quam sequitur, scilicet filium, et gratiam qua
reconciliamur. Et Hilarius dicit infra 31 dist.: ad unum
initiabile omnium initium per filium universa referimus. Secundum hoc
ergo processio divinarum personarum in creaturas potest considerari
dupliciter. Aut inquantum est ratio exeundi a principio; et sic talis
processio attenditur secundum dona naturalia, in quibus subsistimus,
sicut dicitur a Dionysio divina sapientia vel bonitas in creaturas
procedere. Sed de tali processione non loquimur hic. Potest etiam
attendi inquantum est ratio redeundi in finem, et est secundum illa
dona tantum quae proxime conjungunt nos fini ultimo, scilicet Deo,
quae sunt gratia gratum faciens et gloria, et de ista processione
loquimur hic. Sicut enim in generatione naturali generatum non
conjungitur generanti in similitudine speciei nisi in ultimo
generationis, ita etiam in participationibus divinae bonitatis non est
immediata conjunctio ad Deum per primos effectus quibus in esse naturae
subsistimus, sed per ultimos quibus fini adhaeremus; et ideo
concedimus, spiritum sanctum non dari nisi secundum dona gratum
facientia.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis in collatione donorum naturalium
vel gratis datorum attendatur magna liberalitas, tamen perfectio
liberalitatis attenditur in his quae ultimae perfectioni conjungunt: et
ista sunt quae immediate ordinant nos in finem; et ideo secundum ista
dona praecipue spiritus sancti processio attenditur.
Ad secundum dicendum, quod in processione spiritus, secundum quod hic
loquimur, prout scilicet claudit in se dationem spiritus sancti, non
sufficit quod sit nova relatio, qualiscumque est, creaturae ad Deum;
sed oportet quod referatur in ipsum sicut ad habitum: quia quod datur
alicui habetur aliquo modo ab illo. Persona autem divina non potest
haberi a nobis nisi vel ad fructum perfectum, et sic habetur per donum
gloriae; aut secundum fructum imperfectum, et sic habetur per donum
gratiae gratum facientis; vel potius sicut id per quod fruibili
conjungimur, inquantum ipsae personae divinae quadam sui sigillatione
in animabus nostris relinquunt quaedam dona quibus formaliter fruimur,
scilicet amore et sapientia; propter quod spiritus sanctus dicitur esse
pignus hereditatis nostrae.
Ad tertium dicendum, quod non qualiscumque cognitio sufficit ad
rationem missionis, sed solum illa quae accipitur ex aliquo dono
appropriato personae, per quod efficitur in nobis conjunctio ad Deum,
secundum modum proprium illius personae, scilicet per amorem, quando
spiritus sanctus datur. Unde cognitio ista est quasi experimentalis.
Ad quartum dicendum, quod quamvis operatio virtutum non sit donum
gratum faciens, tamen cum dono gratum faciente conferri potest. Et
quia apostoli hoc donum non sine gratia gratum faciente acceperunt,
ideo dicuntur temporaliter accepisse spiritum sanctum in collatione
hujus doni.
|
|