|
1. Deinde quaeritur a quo spiritus sanctus procedit: et quaeritur
hic, utrum spiritus sanctus detur a sanctis viris; alia enim quae ad
hanc inquisitionem pertinent, infra dicentur, dist. 16, quaest.
unica, art. 2. Videtur autem quod sancti viri spiritum sanctum dare
possunt. Remissio enim peccatorum non fit nisi per spiritum sanctum.
Sed sancti viri possunt remittere peccata, Joan. 20, 23:
quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Ergo videtur quod
possunt dare spiritum sanctum.
2. Praeterea, gratia spiritus sancti est sicut lumen spirituale.
Sed unum corpus illuminatum lumine corporali potest et aliud
illuminare. Ergo et unus existens in gratia potest alteri gratiam
conferre.
3. Praeterea, qui dat occasionem damni, damnum dedisse videtur.
Ergo qui facit aliquid, quo facto confertur gratia spiritus sancti,
videtur gratiam spiritus sancti conferre. Sed ministri Ecclesiae
sacramenta dispensant, in quibus gratia spiritus sancti datur. Ergo
videtur quod spiritum sanctum dare possint.
1. Contra, dans nunquam est inferior eo quod datur. Sed quilibet
minister Ecclesiae est inferior spiritu sancto, et quasi instrumentum
ipsius. Ergo nullus talis spiritum sanctum dare potest.
2. Praeterea, spiritus sanctus non datur nisi in gratia gratum
faciente. Gratiam autem talem nulla creatura conferre potest. Ergo
nec spiritum sanctum. Probatio mediae. Nullum infinitum potest esse
a potentia finita. Gratia autem habet quamdam virtutem infinitam,
inquantum scilicet ipsi Deo qui est infinitus, conjungit. Ergo cum
omnis potentia creaturae sit finita, gratia gratum faciens a nulla
creatura conferri potest.
Respondeo dicendum, quod nulla creatura potest dare spiritum sanctum,
sed solus Deus. Cum enim in processione temporali, ut dictum est,
duo sint; scilicet respectus aeternus, quo spiritus sanctus exit a
patre et filio, et respectus temporalis qui consurgit ex eo quod
creatura per donum susceptum novo modo se habet ad ipsum: constat quod
neutro modo potest ab aliqua creatura processio temporalis spiritus
sancti intelligi: quod enim a nulla creatura spiritus sanctus procedat
secundum relationem aeternam, nulli dubium est. Similiter etiam nulla
creatura gratiam gratum facientem, in qua sola spiritus sanctus datur,
conferre potest. Cujus ratio potest dupliciter assignari. Primo,
quia cum omnis operatio creaturae praesupponat potentiam materiae,
impossibile est quod aliqua creatura aliquam formam producat in esse,
quae non educitur de potentia materiae: et inde est quod anima
rationalis a solo Deo creatur. Et quia gratia gratum faciens elevat
hominem supra totum esse naturae, inquantum elicit actum et ordinat in
finem in quem natura per sua principia attingere non potest; non est
perfectio educta de potentia materiae; et ideo a solo Deo confertur.
Alia ratio potest esse, quia cum omnis actio sit secundum aliquam
similitudinem in per se agentibus, secundum quod videtur quod
unumquodque agit sibi simile; oportet, si aliqua perfectio acquisita
in aliquo immediate conjungat alicui sicut similitudo ipsius, quod
immediate ab ipso producatur. Et quia per gratiam efficimur ipsi Deo
conjuncti, et non mediante aliqua creatura; ideo oportet quod gratia
immediate a Deo in nos procedat. Tertia ratio potest etiam sumi ex
virtute ipsius gratiae, ex qua eliciuntur in nobis actus meritorii,
qui ducunt in infinitum bonum, sicut objectio tangit; et ex eo quod in
omnibus agentibus ordinatis per modum agentis et instrumenti, ultima
perfectio attribuitur primo agenti; sicut forma substantialis non est
per calorem ignis, qui est quasi instrumentum, sed per virtutem
caelestem.
Ad primum ergo dicendum, quod ministri Ecclesiae non remittunt
peccata auctoritate, vel per modum efficientis; sed solus Deus, qui
dicit Isa. 43, 25: ego sum qui deleo iniquitates tuas propter
me. Remittunt autem per modum ministerii: et ideo etiam possunt dici
ministri collationis spiritus sancti, sed non datores, quia hoc
importat auctoritatem.
Ad secundum dicendum, quod lumen spirituale est nobilius et potentius
quam lumen corporale, et ex sua dignitate habet quod a nullo creato
potest produci, sicut et anima rationalis, ut dictum est, in corp.
hujus art.
Ad tertium dicendum, quod ille qui dat occasionem damni, videtur
damnum fecisse interpretative, sed non proprie; et tamen qui dat
occasionem damni, facit aliquid proportionatum et sufficiens ad hoc
quod damnum sequatur. Sed nulla operatio ministri in se considerata,
prout exit a ministro, est proportionata et sufficiens ut sequatur
spiritus sancti donatio; sed solum hoc habet ex divina institutione et
dignatione; et ideo tota causalitas in Deum refertur.
|
|