|
Ostenso quia spiritus sanctus procedit temporaliter et datur a patre et
filio, hic inquirit, utrum etiam a seipso detur vel mittatur; et
dividitur in partes duas: in prima ostendit quod spiritus sanctus datur
et mittitur a seipso; in secunda inducit similitudinem de missione
filii, ibi: ne autem mireris quod spiritus sanctus dicitur mitti vel
procedere a se. Ostendit autem in prima partes duas. Primo quod
spiritus sanctus a se detur, scilicet per Augustini auctoritatem et
per duas rationes: quarum una talis est. Quidquid potest pater et
filius, potest et spiritus sanctus. Sed pater et filius possunt dare
spiritum sanctum. Ergo et cetera. Alia est: quidquid operatur pater
et filius, operatur spiritus sanctus, et sic ut prius. Et rationes
istae habent efficaciam propter effectum connotatum in missione et
datione spiritus sancti ex parte creaturae. Operatio enim et potentia
respectu creaturae, est communis omnibus tribus personis. Ne autem
mireris quod spiritus sanctus dicitur mitti vel procedere a se. Hic
inducit missionem filii ad notificandum missionem spiritus sancti, et
dividitur in partes duas: in prima determinat de filii missione in
communi; in secunda quantum ad speciales modos, ibi: hic quaeritur,
utrum semel tantum missus sit filius, an saepe mittatur. Prima in
duas: in prima movet quaestionem de missione filii duplicem, qualiter
scilicet intelligatur et a quo mittatur; in secunda solvit, ibi: quo
circa quaerendum est, quomodo intelligatur missio filii vel spiritus
sancti. Et haec dividitur in duas: in prima solvit quantum ad
missionis modum; in secunda quantum ad missionis principium, ibi: et
quod a spiritu sancto filius sit missus (...) auctoritatibus
confirmatur. Et haec dividitur in duas: in prima ostendit quod non
solum filius missus est a patre, sed etiam a spiritu sancto; in
secunda ostendit quod etiam a seipso, ibi: deinde ostendit esse datum
etiam a seipso. Et haec in duas: in prima ostendit filium esse datum
a seipso; in secunda ostendit filium esse missum a seipso, ibi: quod
autem a seipso mittatur, Augustinus astruit. Et circa hoc tria
facit: in prima ostendit veritatem; in secunda concludit intentionem
suam, ibi: ex supradictis aperte monstratur quod filius missus est a
patre et spiritu sancto, et a seipso; in tertia excludit objectionem,
ibi: sed adhuc opponitur. Si filius a seipso missus est, cur ergo
ait: a meipso non veni? Ad intellectum hujus partis de tribus
quaeritur: primo de missione secundum se. Secundo de ipsa ex parte
missi. Tertio de eadem ex parte mittentis. Circa primum duo
quaeruntur: 1 utrum missio aut datio conveniat divinis personis; 2
quid significet, utrum essentiam, vel notionem.
|
|