|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod missio non conveniat
divinis personis. Missio enim videtur dicere quamdam loci mutationem,
secundum quod dicimus nuntium mitti ad aliquem locum. Sed divinis
personis, quae ubique sunt, non convenit aliqua loci mutatio. Ergo
nec missio.
2. Praeterea, super illud Ezech. 16, 53: convertens
restituam eos conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione
Samariae et filiarum ejus; dicit Hieronymus: quod conjunctum est et
in uno corpore copulatum, mitti non potest. Sed una persona conjuncta
est alii majori unione quam aliqua copulatio corporalis. Ergo una
persona non potest mitti ab alia.
3. Item, nihil pertinens ad inferioritatem potest dici de una
persona respectu alterius, cum non sint gradus in Trinitate; unde
dicit Damascenus, quod Christus non est obediens patri nisi secundum
quod homo. Missio autem et datio videntur importare quamdam
inferioritatem in misso et dato. Ergo neutrum convenit divinae
personae.
4. Item, constat quod divina persona est in infinitum dignior quam
aliquis Angelus. Sed Angeli superiores qui sunt assistentes,
secundum Dionysium non mittuntur ad nos propter suam dignitatem. Ergo
multo minus divinae personae mittuntur.
1. In contrarium autem sunt plurimae auctoritates canonis et
sanctorum, ut in littera.
Respondeo dicendum, quod missio vel datio ratione suae significationis
dicit exitum alicujus ut missi ab aliquo sicut a mittente, et ad
aliquem terminum. Iste autem exitus in creaturis est secundum
distantiam corporalem missi a mittente, et in comparatione ad terminum
ponit in misso esse ubi non fuit prius. Quia autem omnis imperfectio
amovenda est ab his quae in divinam praedicationem veniunt, ideo missio
in divinis intelligitur non secundum exitum localis distantiae, nec
secundum aliquam novitatem advenientem ipsi misso, ut sit ubi prius non
fuerat; sed secundum exitum originis ab aliquo ut a principio, et
secundum novitatem advenientem ei ad quem fit missio, ut novo modo
persona missa in eo esse dicatur. Ex quo patet quod missio de ratione
sui differt a processione et datione. Processio enim, inquantum
processio, dicit realem distinctionem et respectum ad principium a quo
procedit, et non ad aliquem terminum. Datio autem non importat
distinctionem dati a principio a quo datur, quia idem potest dare
seipsum; sed tantum ab eo cui datur, ut supra dictum est, dist.
14, qu. 2, art. 1. Sed missio ponit distinctionem in misso et
ad principium et ad terminum. Et ideo cum dicitur spiritus sanctus
mitti, includitur in significatione missionis uterque respectus,
scilicet temporalis et aeternus; aeternus prout a patre et filio
procedit; et temporalis prout significatur in habitudine ad creaturam,
quae novo modo ad ipsum se habet.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis spiritus sanctus, qui ubique
est, non possit esse ubi non fuerat, loci mutatione circa ipsum
intellecta; tamen potest esse aliquo modo quo prius non fuerat,
mutatione facta circa illud in quo esse dicitur; et in hoc salvatur
ratio missionis.
Ad secundum dicendum, quod Glossa Hieronymi intelligitur de missione
creaturae quae fit per loci mutationem, quae non potest esse nisi ejus
quod localiter separatur. Ad divinam autem missionem sufficit
distinctio personarum in essentiae unitate.
Ad tertium dicendum, quod obedientia est proprie respectu praecepti,
quod proprie ad dominium pertinet. Unde patet quod obedientia gradum
importat dignitatis. Unde non potest dici de persona filii vel
spiritus sancti secundum divinitatem. Mittere autem non ponit gradum
dignitatis, sed auctoritatem principii in uno, respectu alterius qui
ab illo exit: et iste ordo est in divinis personis.
Ad quartum dicendum, quod non secundum eamdem rationem missio dicitur
de Angelo et de divina persona. Angelus enim missus localiter
movetur, cum sit ubi prius non fuerat: quia cum sunt in caelo, non
sunt in terra. Unde missio talis aliquam indignitatem vel
inferioritatem gradus ponit circa missum. Non autem missio divinae
personae a qua omnino loci mutatio excluditur. Et praeterea effectus
ille ad quem est missio personae divinae etiam immediate est ab ipsa
persona, scilicet gratia gratum faciens, ut dictum est, dist. 14,
qu. 2, art. 2. Effectus autem superiorum Angelorum efficitur in
nos mediantibus inferioribus Angelis, secundum Dionysium, et ideo
non dicuntur ipsi superiores Angeli ad nos mitti, sed inferiores, qui
circa nos immediate operantur; sicut etiam nec missio divinae personae
est secundum illas perfectiones quas creatura a Deo recipit, agente
aliqua media creatura.
|
|