|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod missio significet
notionem. Dicit enim Beda in quadam Homil., quod missio spiritus
sancti est ejus processio. Sed processio est notionale. Ergo et
missio.
2. Praeterea, quidquid importat originem in divinis, est
notionale: quia essentia divina non originatur, nec aliquam personam
originat. Missio autem, ut dictum est, in art. antec., importat
exitum originis ab alio sicut a principio. Ergo est notionale.
3. Contra, secundum Dionysium, omne nomen connotans effectum
aliquem in creatura, dictum de Deo pertinet ad communitatem
essentiae. Sed missio importat effectum aliquem in creatura, ut
dictum est. Ergo significat essentiam.
4. Praeterea, nulla notio communis est filio et spiritui sancto.
Sed missio communis est utrique: uterque enim legitur missus, ut in
littera dicitur. Ergo missio non dicit aliquam notionem.
Respondeo dicendum, quod quaedam nomina sunt in divinis quae
significant tantum personam, ut pater et filius; quaedam quae tantum
significant essentiam, sicut hoc nomen essentia; quaedam quae
significant utrumque, sicut dictum est, dist. 7, qu. 1, art.
1, de potentia generandi et spirandi. Et ita dico, quod missio est
et essentiale et notionale, secundum aliud et aliud. Secundum enim
respectum quem importat missio ad suum principium, est notionale;
secundum autem respectum quem importat ad effectum in creatura, est
essentiale. Sed circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt,
quod principaliter significat notionem, et ex consequenti essentiam
secundum effectum connotatum. Alii dicunt e converso; et hoc mihi
videtur verius esse, considerata virtute vocabuli. Missio enim
secundum rationem sui nominis non dicit exitum ab aliquo sicut a
principio a quo missio esse habet; sed solum in ordine ad effectum
missionis ponitur auctoritas alicujus ad missum. Servus enim qui
mittitur a domino, non exit ab ipso secundum suum esse, sed sicut a
principio movente ipsum per imperium ad hunc actum. Sed quia in
divinis personis non potest esse auctoritas respectu missi, nisi
secundum originem essendi, ideo ex consequenti importatur relatio
originis in missione, secundum quam est notionale; et principaliter
importatur ordo ad effectum missionis secundum quem est essentiale.
Sed in processione temporali est e converso: quia processio secundum
notionem suam, prout sumitur in divinis, dicit exitum a principio
originante, et non dicit ordinem ad effectum nisi ex consequenti;
scilicet quantum ad modum processionis, qui est temporalis, ut dictum
est, art. antec. Et ideo processio temporalis videtur esse
principaliter notionale, et ex consequenti significare essentiam
ratione connotati effectus. Dico autem, quod hic accedit plus ad
essentiam quam missio, ut patet ex dictis.
Et per hoc patet solutio ad tria prima argumenta.
Ad quartum dicendum, quod notio potest significari in divinis
dupliciter: aut proprie, sicut paternitas vel innascibilitas; aut
communiter, sicut esse ab alio vel a quo est alius; et hoc modo
significatur notio in missione; et ideo communis est duabus personis ab
alio existentibus.
|
|