|
1. Deinde quaeritur cui convenit mitti. Et videtur quod toti
Trinitati. Sicut enim dicit Damascenus, in divinis omnia unum
sunt, praeter ingenerationem, generationem et processionem. Sed
missio nullum horum est. Ergo videtur quod toti Trinitati convenit.
2. Praeterea, missio divinae personae intelligitur secundum hoc quod
ipsa persona per missionem manifestatur. Unde dicit Augustinus, quod
mitti est cognosci quod ab alio sit. Sed effectus in creatura qui fit
per missionem, manifestat totam Trinitatem sicut causatum suam
causam. Ergo videtur quod tota Trinitas mittatur.
3. Praeterea, sicut dona appropriata filio et spiritui sancto sunt
communicabilia creaturae, scilicet sapientia et bonitas, ita et dona
appropriata patri, scilicet potentia. Sed ratione illorum donorum
appropriatorum eis dicuntur spiritus sanctus et filius mitti. Ergo
eadem ratione et pater.
4. Item, ubicumque est filius vel spiritus sanctus, est et pater.
Sed spiritus sanctus vel filius dicuntur mitti, quia novo modo
existunt in aliqua creatura. Ergo videtur quod simul cum eis pater
mittatur, et ita toti Trinitati convenit mitti.
5. Sed contra, videtur quod solus filius mittatur. Sicut enim
dicit Augustinus, mitti est cognosci quod ab alio sit. Sed cognitio
appropriatur filio, qui est verbum et sapientia patris. Ergo solus
filius videtur mitti.
6. Item, videtur quod solus spiritus sanctus. Omnia enim dona
spiritualia pertinent ad manifestationem spiritus, ut habetur 1
Corinth. 12, 7: unicuique datur manifestatio spiritus ad
utilitatem. Sed per missionem manifestatur persona divina. Ergo
videtur quod solus spiritus mittatur in omnibus donis.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, in hac dist., qu.
1, art. 1, in omni missione oportet quod ponatur aliqua auctoritas
alicujus ad ipsum missum. In divinis autem personis non est auctoritas
nisi secundum originem; et ideo nulli personae divinae convenit mitti
nisi ei quae est ab alio, respectu cujus potest in alio designari
auctoritas; et ideo spiritus sanctus et filius dicuntur mitti, et non
pater vel Trinitas ipsa.
Ad primum ergo dicendum, quod in missione includitur intellectus
processionis et generationis implicite quantum ad id quod commune est
eis, scilicet esse ab alio: quamvis non quantum ad propriam rationem
generationis vel processionis.
Ad secundum dicendum, quod in missione non tantum est effectus doni
creati creaturae collati, sed etiam, ut dictum est, in corp. art.,
ponitur auctoritas alicujus principii respectu ipsius missi. Unde in
missione personae cognoscitur persona ab alia esse, secundum
Augustinum. Et quia hoc non convenit toti Trinitati nec ipsi patri,
ideo non potest dici pater vel Trinitas mitti. Et praeterea effectus
ille magis appropriatur uni personae quam alii, secundum quem una
persona dicitur mitti et non alia.
Ad tertium dicendum, quod potentia, quae appropriatur patri, non
habet rationem ut pertineat ad reditum in finem; sed magis pertinet ad
exitum a principio, dicit enim potentia rationem principii: et ideo
non pertinet ad missionem, quae fit ad revocandum rationalem creaturam
in Deum. Et praeterea pater, in quo est prima auctoritas, non
potest designari mitti, quia respectu ejus nulla habetur auctoritas.
Ad quartum dicendum, quod cum pater sit in filio, et filius in
patre, et uterque in spiritu sancto, quando filius mittitur, simul et
venit pater et spiritus sanctus; sive intelligatur de adventu filii in
carnem, cum ipse dicat, Joan. 8, 16: et non sum solus, sed
ego, et qui misit me pater, sive intelligatur de adventu in mentem,
cum ipse dicat, Joan. 14, 23: ad eum veniemus, et mansionem
apud eum faciemus. Et ideo adventus vel inhabitatio convenit toti
Trinitati: quae non dicuntur nisi ratione effectus conjungentis ipsi
Trinitati, quamvis ille effectus ratione appropriationis possit ducere
magis in unam personam quam in aliam. Sed missio super hoc addit
auctoritatem alicujus respectu personae quae mitti dicitur; et ideo non
potest convenire nisi personae quae est ab alio principio.
Ad quintum dicendum, quod quamvis cognitio approprietur filio, tamen
donum illud ex quo sumitur experimentalis cognitio, quae necessaria est
ad missionem, non necessario appropriatur filio, sed quandoque
spiritui sancto, sicut amor.
Ad sextum dicendum, quod in dono duo est considerare: scilicet
rationem doni, et sic manifestat omne donum spiritum sanctum,
inquantum habet rationem primi doni, secundum quod est amor; aut
secundum speciem doni, et sic aliquod donum manifestat ipsum filium,
sicut sapientia vel scientia.
|
|