|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod nulla persona det se,
vel mittat se. Dans enim semper videtur habere auctoritatem respectu
dati. Sed nulla persona habet auctoritatem respectu sui ipsius. Ergo
videtur quod nulla persona det se.
2. Item supra, dist. 14, dixit Magister, quod homines non
possunt dare spiritum sanctum, quia ab eis non procedit. Sed nulla
persona procedit a seipsa; alias esset principium sui ipsius. Ergo
nulla persona seipsam dare potest.
3. Item, sicut dictum est, in hac dist., qu. 1, art. 2,
missio ponit exitum ipsius missi a mittente. Sed nulli personae
convenit mittere se.
4. Item, sicut dictum est, processio principaliter importat
respectum personae ad principium a quo distinguitur. Sed nulla persona
divina distinguitur a seipsa. Ergo nec a se procedit.
5. Praeterea, haec praepositio a importat habitudinem principii.
Sed nulla res est principium sui ipsius. Ergo etsi conceditur quod
aliqua persona mittit se, non debet concedi quod mittatur a se.
1. Contra, Augustinus: sicut generari est filium esse a patre,
ita filium cognosci esse a patre, est filium mitti. Sed ista cognitio
potest causari a filio. Ergo et missio filii potest esse a filio.
2. Item, hoc videtur ex his quae in littera dicuntur.
Respondeo dicendum, quod secundum differentiam donationis, missionis
et processionis superius assignatam in hac dist., quaest. 1, art.
1, diversimode oportet in hac quaestione loqui. Si enim accipiamus
donationem sive dationem, de ratione dationis non videtur plus esse
nisi quod datum libere a dante habeatur. Hoc autem potest esse
dupliciter: aut sicut aliquis libere seipsum habet, vel aliquid quod
in ipso est; aut sicut libere aliquis habet suam possessionem, vel id
respectu cujus dominium habet, secundum quod habere multis modis
dicitur. Unde de ratione donationis non est quod ponatur aliqua
auctoritas respectu ipsius dati (potest enim aliquis et seipsum ex
amore dare alicui in amicum), nisi specificetur datio secundum
specialem modum habendi, qui est secundum dominium. Talis autem
donatio nulla est respectu divinorum. Et ideo donatio non exigit
aliquam rationem principii respectu ipsius dati. Unde dari, potest
convenire et essentiae divinae, prout dicimus quod pater dat essentiam
suam filio; et potest convenire patri, ut dicatur pater seipsum dare;
et similiter filio, et spiritui sancto. Nec notabitur aliqua
distinctio dantis ad datum, nisi forte secundum rationem, sicut
intelligentis ad intellectum. Et sic concedimus simpliciter quod
persona dat se, et datur a se. Sed circa missionem est major
difficultas, quam attestatur opinionum diversitas. Quidam enim
dicunt, quod omnes tales sunt falsae: spiritus sanctus mittit se vel
filius mittit se. Et dicunt, rationes Magistri non valere; quia cum
missio includat in se notionem, non oportet quod in potentia vel
operatione missionis tres personae conveniant, sicut nec in generatione
vel potentia generandi. Et dicunt etiam non esse simile de missione in
carnem, secundum quam filius seipsum mittere dicitur; quia in illa
missione natura creata assumitur in unitatem divinae personae; quod non
contingit in aliis missionibus. Et si in auctoritate aliqua invenitur
quod spiritus sanctus mittat se, glossandum est: idest, a spiritu
sancto est effectus, in quo ab alio cognoscitur esse. Sed quia sancti
communiter talibus locutionibus utuntur et praecipue Augustinus et
Magister hoc concedunt; ideo alii dixerunt, quod missio aliquando
proprie sumitur, aliquando improprie. Quando missio sumitur proprie,
importat distinctionem missi ab eo a quo fit missio; et ideo hoc modo
non potest dici quod spiritus sanctus mittat se. Communiter autem
sumitur et improprie missio pro influentia vel datione; et sic dicunt
spiritum sanctum mittere se quia dat se vel quia inspirat se. Et haec
opinio est Praepositini et Altisiodorensis. Et quia haec opinio
parum videtur recedere a prima; ideo dixerunt alii, quod proprie
dicitur spiritus sanctus se mittere. Et huic consentiendum videtur,
si virtus nominis attendatur. Missio enim, ut dictum est, in hac
dist., qu. 1, art. 1, importat duo; scilicet missum esse ab
alio, ratione auctoritatis quam importat; et iterum effectum,
secundum quem novo modo in aliqua creatura spiritus sanctus dicitur.
Unde sensus est: spiritus sanctus mittitur; idest, est ab aliquo,
et fit novo modo in aliquo, nulla tamen mutatione facta circa ipsum,
ut prius dictum est. Notandum est autem, quod diversimode verificatur
locutio, quando aliquod conjunctum praedicatur de aliquo secundum
esse, et quando secundum fieri. Quando enim praedicatur secundum
esse, oportet quod utrumque illorum esse dicatur; ut si dicam,
Socrates est homo albus, oportet eum esse hominem, et album esse;
nisi alterum diminuat rationem alterius, ut cum dicitur, homo
mortuus. Sed quando praedicatur conjunctum secundum fieri, sufficit
quod alterum in fieri praedicetur; ut si dicam, Socrates est nunc
factus homo albus, sufficit ad veritatem hujus locutionis, quod sit
nunc factus albus, quamvis non sit factus homo. Item notandum est,
quod quando aliquod compositum praedicatur de aliquo secundum fieri,
diversimode se habet in faciente et in facto. Quia ex parte facti,
oportet quod utrumque praedicetur secundum esse, etsi non utrumque
secundum fieri, ut si dicam, iste est factus homo albus, oportet eum
esse hominem et esse album, nisi alterum sit diminuens; non autem
oportet quod fiat homo, sed sufficit quod fiat album. Ex parte autem
facientis (quia faciens non refertur ad factum, nisi secundum id quod
fit in ipso) sufficit quod faciens dicatur facere alterum tantum; ut
si dicam, pictor facit parietem album, non oportet quod faciat eum
esse parietem et esse album; sed sufficit si facit esse eum album
tantum. Dico igitur, quod missio, quia ponit missum esse in aliquo
eo modo quo prius non erat et sic fieri in illo secundum illum modum,
importat quamdam factionem; non dico realem factionem, sed rationis
tantum, quae terminatur ad relationem rationis, et non rei, sicut
dicitur Deus factus refugium. Sensus ergo est: spiritus sanctus est
missus; idest, factus est ens ab alio existens in creatura per
gratiam. Unde oportet ad hoc ut dicatur missus, quod et sit ab alio,
et fiat in aliquo secundum novam habitudinem. Propter quod pater non
potest dici mitti, quia non est ab aliquo. Si autem accipiamus ex
parte mittentis, tunc mittere spiritum sanctum nihil aliud est quam
facere spiritum sanctum existentem ab alio, esse in aliquo secundum
novam habitudinem; et ideo cuicumque personae convenit facere alterum
istorum, scilicet quod sit in aliquo secundum novam habitudinem,
dicetur mittere spiritum sanctum, quamvis non sit principium spiritus
sancti, secundum quod est ab aliquo. Et quia tota Trinitas facit
spiritum sanctum esse in aliquo secundum novam habitudinem, propter
donum collatum totius Trinitatis; ideo tota Trinitas dicitur mittere
spiritum sanctum; et ipse seipsum mittit et ipse a se mittitur sub
eodem sensu. Ulterius, si loquamur de processione, habebit minus de
proprietate, et minus proprie dicetur, spiritum sanctum procedere a
se, quam mitti a se. Sed tamen, quia processio temporalis, ut
dictum est, loc. cit., ponit novam habitudinem ad creaturam in quam
procedit, et omnis novitas pertinet ad aliquam factionem; ideo etiam
secundum processionem temporalem spiritus sanctus ens ab alio est et
existens novo modo in aliquo. Et sic sub eodem sensu conceditur quod
spiritus sanctus procedat a se temporaliter.
Ad primum ergo dicendum, quod non est de ratione dationis quod ponatur
aliqua auctoritas respectu dati, nisi quando datur aliquid quod habetur
per modum dominii; et talis datio non est in divinis, ut dictum est,
in corp. art.
Ad secundum dicendum, quod neutrum horum homines efficiunt quae in
missione importantur; quia nec gratiam conferunt, nec ab eis spiritus
sanctus procedit; et ideo nullo modo potest homo mittere spiritum
sanctum.
Ad tertium dicendum, quod missio non ponit tantum exitum; sed cum hoc
aliquid aliud, scilicet esse in creatura secundum novam habitudinem.
Et quamvis secundum alterum, scilicet exitum, non referatur ad se
sicut ad principium; tamen secundum utrumque conjunctum refertur ad se
sicut ad principium; ipse enim facit, se existentem ab alio, secundum
novam habitudinem esse in aliquo ratione perfectionis quam illi
confert.
Ad quartum dicendum, quod quamvis processio importet tantum respectum
ad personam a qua habet esse, tamen processio temporalis, ut dictum
est, importat respectum ad creaturam in quam procedit; et hujus
ratione temporaliter dicitur procedere a se, sicut et mitti a se.
Ad quintum dicendum, quod ipse spiritus sanctus quamvis non sit
principium sui ipsius simpliciter, tamen ipse facit, se existentem ab
alio, esse in aliquo secundum novam habitudinem; et secundum hoc,
totum conjunctum refertur in se sicut in principium, ratione alterius
tantum, ut patet ex praedictis in hoc art.
|
|