|
Hic quaeritur, utrum semel tantum missus sit filius, an saepe
mittatur. Hic determinat de missione filii secundum speciales modos
ipsius; et dividitur in partes duas: in prima determinat veritatem;
in secunda removet objectionem, ibi: hic quaeritur, cur pater non
dicitur missus, cum ex tempore a quoquam cognoscitur, sicut filius.
Prima in duas: in prima distinguit duos modos missionis filii; in
secunda assignat ipsorum differentiam, ibi: ecce distincti sunt duo
modi missionis filii. Prima in duas: in prima movet quaestionem; in
secunda ponit solutionem, ibi: ad quod dicimus quod duobus modis
dicitur filius mitti. Ecce distincti sunt duo modi missionis filii.
Hic assignat differentiam inter duos modos assignatos; et dividitur in
duas, secundum duas differentias quas assignat. Secunda, ibi:
praeterea notandum est. Hic quaeritur, cur pater non dicitur missus,
cum ex tempore a quoquam cognoscitur, sicut filius. Hic excludit
objectionem, et circa hoc tria facit: primo movet objectionem,
secundo ponit solutionem, ibi: ad quod dicimus. Quia in eo est
principii auctoritas; tertio ex solutione improbat quorundam errorem,
quem primo ponit ibi: ideoque putaverunt quidam haeretici (...)
patrem esse majorem et filium minorem; secundo improbat, ibi: quod
Augustinus improbat. Ad intellectum hujus partis de duobus
quaeritur. Primo de missione filii invisibili, secundum se; quia de
visibili dicetur in 3. Secundo de missione per comparationem ad eos
ad quos sit missio. Circa primum tria quaeruntur: 1 utrum missio
invisibilis conveniat filio; 2 utrum fit distincta a missione spiritus
sancti invisibili; 3 utrum aliqua missio sit aeterna, sicut processio
est aeterna et temporalis.
|
|