|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod filius invisibiliter in
mentem non mittatur. Ad missionem enim divinae personae requiritur
quod cognoscatur ipsa persona adveniens; et praecipue in missione
sapientiae, quam nullus habens ignorat. Sed adveniente filio, non
cognoscitur ejus adventus. Job 9, 11: si venerit ad me, non
intelligam. Ergo videtur quod filius non mittatur in mentem.
2. Item, missio est idem quod processio temporalis, ut supra dictum
est, dist. ista, quaest. 1, art. 1. Sed, sicut supra
diximus, processio non habet quod dicatur temporalis, nisi secundum
respectum in quem est; quem respectum habet processio spiritus sancti
ex ipso modo processionis, inquantum procedit ut amor. Cum igitur
processio filii ex suo modo non habeat respectum ut in quem, sed solum
ut a quo, videtur quod processio temporalis filio non conveniat, et
ita nec missio.
3. Praeterea, persona divina non mittitur nisi in donis gratiae
gratum facientis. Sed dona pertinentia ad intellectum quae
appropriantur filio, non sunt gratum facientia, cum sint communia
bonis et malis, ut dicitur 1 Corinth. 13: si habuero omnem
scientiam (...) caritatem autem non habuero, nihil sum. Ergo
filius non dicitur mitti invisibiliter in donis sibi appropriatis; et
ita nullo modo.
1. In contrarium est quod habetur Sap. 9, 10: mitte illam,
sapientiam, de caelis, scilicet tuis, a sede magnitudinis tuae. Non
autem loquitur de sapientia essentialiter dicta; quia illa non
mittitur, cum non sit ab alio. Ergo loquitur de sapientia genita,
quae est filius.
2. Item, Augustinus: sicut filium generari, est ipsum esse a
patre; ita filium mitti est cognosci quod sit a patre. Hoc autem
contingit. Ergo et filium mitti.
Respondeo dicendum, quod sicut in exitu rerum a principio dicitur
bonitas divina in creaturas procedere, inquantum repraesentatur in
creatura per similitudinem bonitas divina in ipsa recepta; ita in
reductione rationalis creaturae in Deum intelligitur processio divinae
personae, quae et missio dicitur, inquantum propria relatio ipsius
personae divinae repraesentatur in anima per similitudinem aliquam
receptam, quae est exemplata et originata ab ipsa proprietate
relationis aeternae; sicut proprius modus quo spiritus sanctus refertur
ad patrem, est amor, et proprius modus referendi filium in patrem
est, quia est verbum ipsius manifestans ipsum. Unde sicut spiritus
sanctus invisibiliter procedit in mentem per donum amoris, ita filius
per donum sapientiae; in quo est manifestatio ipsius patris, qui est
ultimum ad quod recurrimus. Et quia secundum receptionem horum duorum
efficitur in nobis similitudo ad propria personarum; ideo secundum
novum modum essendi, prout res est in sua similitudine, dicuntur
personae divinae in nobis esse, secundum quod novo modo eis
assimilamur; et secundum hoc utraque processio dicitur missio.
Ulterius, sicuti praedicta originantur ex propriis personarum, ita
etiam effectum suum non consequuntur ut conjungantur fini, nisi virtute
divinarum personarum; quia in forma impressa ab aliquo agente est
virtus imprimentis. Unde in receptione hujusmodi donorum habentur
personae divinae novo modo quasi ductrices in finem vel conjungentes.
Et ideo utraque processio dicitur datio, inquantum est ibi novus modus
habendi.
Ad primum ergo dicendum, quod ad rationem missionis non requiritur
quod sit ibi cognitio actualis personae ipsius, sed tantum habitualis,
inquantum scilicet in dono collato, quod est habitus, repraesentatur
proprium divinae personae sicut in similitudine; et ita dicitur quod
mitti est cognosci quod ab alio sit per modum repraesentationis. Sicut
aliquid dicitur se manifestare vel facere cognitionem de se, inquantum
se repraesentat in sui similitudine. Sed tamen me habere actuale
donum, in quo persona divina detur, non possum scire certitudinaliter
in actu, propter similitudinem actuum moralium ad actus meritorios
(etsi possim ex aliquibus signis conjicere) nisi per revelationem fiat
certitudo; et ideo dicit Job: si venerit ad me, non videbo eum; si
abierit, non intelligam; quia certitudinaliter gratia gratum faciens
in qua est adventus divinae personae, cognosci non potest; quamvis
ipsum donum perceptum sit in se sufficienter ductivum in cognitionem
advenientis personae.
Ad secundum dicendum, quod proprium spiritus sancti, quod est amor,
potest dupliciter habere respectum ad creaturam, vel ut objectum, vel
secundum rationem principii exemplaris ad principiatum exemplatum. Sed
proprium filii unam tantum habere potest relationum dictarum, scilicet
illam quae est secundum rationem principii; et hoc sufficit ad
processionem temporalem filii, quamvis secundum plura possit attendi
respectus temporalis in processione spiritus sancti: et ita etiam
missio utrique convenire potest.
Ad tertium dicendum, quod quando aliquid participatur non secundum
suum actum perfectum, sed secundum aliquem modum, non dicitur proprie
haberi; sicut animalia habent aliquem modum prudentiae, non tamen
dicuntur prudentiam habere, quia non habent actum rationis, qui
proprie est actus prudentiae, scilicet ipsa electio; unde magis habent
aliquid simile prudentiae quam prudentiam. Videmus autem in cognitione
duos gradus: primum, secundum quod cognitio intellectiva tendit in
unum; secundum, prout verum accipit ut conveniens et bonum. Et nisi
sit aliqua resistentia ex tali cognitione, sequitur amor et
delectatio; quia, secundum philosophum, delectatio consequitur
operationem perfectam non impeditam. Unde felicitas contemplativa est
quando aliquis pervenit ad ultimam operationem intellectus et ipsam sine
impedimento exercet. Constat autem quod in processione verbi aeterni
est cognitio perfecta secundum omnem modum, et ideo ex tali notitia
procedit amor. Unde dicit Augustinus: verbum quod insinuare
intendimus cum amore notitia est. Quandocumque igitur habetur cognitio
ex qua non sequitur amor gratuitus, non habetur similitudo verbi, sed
aliquid illius. Sed solum tunc habetur similitudo verbi, quando
habetur cognitio talis ex qua procedit amor, qui conjungit ipsi cognito
secundum rationem convenientis. Et ideo non habet filium in se
inhabitantem nisi qui recipit talem cognitionem. Hoc autem non potest
esse sine gratia gratum faciente. Unde constat quod, simpliciter et
proprie loquendo, filius nec datur nec mittitur, nisi in dono gratiae
gratum facientis; sed in aliis donis quae pertinent ad cognitionem,
participatur aliquid de similitudine verbi.
|
|