|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod missio filii
distinguatur a missione spiritus sancti. Missio enim est temporalis
processio, ut supra dixit Magister, dist. 14. Sed alia est ratio
processionis filii, alia ratio processionis spiritus sancti: quia
spiritus sanctus procedit ut amor, filius ut verbum. Ergo et alia
ratio missionis.
2. Item, omne quod convenit aliquibus secundum prius et posterius
non convenit eis secundum eandem rationem. Sed spiritui sancto
convenit datio per prius quam filio, quia habet rationem primi doni:
ergo alia est ratio dationis in utroque. Ergo et missionis, cum
missio sit ipsa datio.
3. Praeterea, dona in quibus datur filius et spiritus sanctus sunt
diversa et non dependentia ad invicem. Sed eorum quae non dependent ad
invicem, unum potest esse sine alio. Ergo missio filii potest esse
sine missione spiritus sancti et e converso, et ita sunt distinctae
etiam secundum tempus missionis.
4. Praeterea, videmus sensibiliter quosdam simplices ferventes esse
in amore divino, qui tamen sunt valde hebetes in cognitione divinae
sapientiae et e converso. Cum igitur missio filii sit secundum donum
sapientiae et missio spiritus sancti sit secundum amoris donum, videtur
quod una missio sine alia possit esse.
5. Contra, missio spiritus sancti est ad sanctificandum creaturam,
ut supra dixit Magister, dist. 14. Si igitur missio filii quae
est etiam in gratia gratum faciente, cujus est sanctificare, esset
alia a missione spiritus sancti, essent duae missiones ad
sanctificandum creaturam rationalem; et ita altera superflueret, quod
non invenitur in operibus divinis. Ergo una missio non distinguitur ab
alia.
Respondeo dicendum, quod de distinctione missionum filii et spiritus
sancti, tripliciter contingit loqui: aut quantum ad ipsarum
diversitatem realem, aut quantum ad rationem missionis, aut quantum ad
earum separationem. Si primo modo, cum in missione duo
considerentur: scilicet exitus personae missae ab alia, et effectus
secundum quem novo modo in creatura persona divina esse dicitur;
utroque modo missio filii est alia a missione spiritus sancti secundum
rem: quia et generatio qua filius exit a patre, est alia a processione
spiritus sancti qua exit ab utroque. Similiter donum quod perficit
intellectum, scilicet sapientia, secundum quod attenditur missio
filii, est aliud a dono quod perficit affectum vel voluntatem,
secundum quod attenditur missio spiritus sancti. Si autem secundo modo
de earum distinctione loquamur, hoc potest esse dupliciter; aut
secundum rationem propriam utriusque, aut secundum communem. Si
secundum communem, tunc eadem ratio est missionis filii et spiritus
sancti quantum ad utrumque; quia et esse ab alio commune est utrique,
et similiter esse novo modo in creatura. Sed secundum propriam
rationem utrumque differt: quia et propria ratio processionis filii non
est propria ratio processionis spiritus sancti, cum ille procedat ut
amor, et hic ut filius vel verbum; et similiter proprius modus quo
filius dicitur esse in creatura, non est proprius modus quo spiritus
sanctus est; quinimmo unus per sapientiam, alter per amorem. Si
autem tertio modo, tunc dico, quod una missio nunquam est sine alia;
quia amor sequitur notitiam; notitia perfecta, secundum quam est
missio filii, semper inducit in amorem, et ideo simul infunduntur et
simul augmentantur.
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis sit alia processio secundum
rem, conveniunt tamen in quodam communi secundum rationem, quod est
esse ab alio.
Ad secundum dicendum, quod, ut prius diximus, in divinis non est
prius et posterius; tamen exitus spiritus sancti praesupponit exitum
filii, secundum ordinem naturae; et ex parte ista, si liceret ita
loqui, possemus dicere, quod missio filii ex parte exitus importati,
est prior missione spiritus sancti. Sed hoc esset secundum rationem
propriam utriusque, et non secundum rationem communem. Si autem
considerentur istae missiones quantum ad effectum in creatura, hoc
dupliciter: vel ex parte ipsius dantis vel mittentis; vel ex parte
ipsorum donorum in quibus fit missio. Si ex parte donorum, tunc
simpliciter naturaliter notitia praecedit amorem, et ex parte illa
missio filii missionem spiritus sancti. Sed hoc erit secundum rationis
propriae considerationem, et non communis; sicut omnes species motus
aequaliter conveniunt in ratione communi motus; tamen secundum esse
suum proprium, motus localis est prior aliis motibus. Si autem ex
parte dantis, cum primum movens et inclinans ad dandum sit ipse amor,
sic datio spiritus sancti est prior datione filii. Sed hoc non ita
exprimitur in ratione missionis.
Ad tertium dicendum, quod dona in quibus mittitur filius et spiritus
sanctus, consequuntur se invicem necessario, ut supra ostensum est,
in corp. art., et ideo ratio procedit ex falsis.
Ad quartum dicendum, quod illa notitia ex qua procedit amor, viget in
ferventibus divino amore, qua scilicet cognoscunt divinam bonitatem
inquantum est finis, et inquantum est largissime in eos profluens sua
beneficia; et talem notitiam perfecte non habent qui amore ipsius non
accenduntur.
Ad quintum dicendum, quod utraque missio ordinatur ad finem unum
ultimum, scilicet conjungere Deo; sed effectus utriusque missionis
differt secundum duo quae inveniuntur in rationali creatura, quibus
Deo conjungitur, scilicet intellectus et affectus, et ita neutra
superfluit.
|
|