|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod missio possit esse
aeterna. Sicut enim dicit Gregorius, eo mittitur filius quo
generatur. Sed generatio ejus est aeterna. Ergo et missio.
2. Item, sicut missio dicit respectum a quo est, et in quem; ita
et processio amoris, ut supra dictum est, in hac dist., quaest.
1, art. 2. Sed processio amoris est aeterna a patre in filium.
Ergo et missio potest esse aeterna.
3. Praeterea, sicut missio dicitur per respectum ad creaturam, ita
et donum. Sed donum spiritus sancti dicitur ab aeterno. Ergo et
missio potest dici aeterna.
1. Contra est illud quod Augustinus in littera dicit: non eo quod
de patre natus est, dicitur filius missus.
2. Praeterea, missio semper ponit novum modum existendi in aliquo
ipsius missi. Sed nihil novum est aeternum. Ergo non est aeterna,
sed tantum temporalis: et hoc simpliciter concedendum est.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum Gregorii potest tripliciter
exponi. Uno modo quod loquatur de generatione temporali ipsius filii,
secundum quam dicitur missus in carne. Secundo modo ut ly eo non sit
adverbium, sed ablativi casus; ut sit sensus: ab eo a quo generatur
mittitur: et hoc verum est. Tertio modo ut loquatur non de missione
in actu, sed secundum aptitudinem: ex hoc enim filius est, ut ita
dicam, missibilis, quo a patre per generationem exivit. Esse enim ab
alio non dicit totam rationem missionis, ut patet ex dictis.
Ad secundum dicendum, quod processio amoris, quamvis sit in aliquem,
non tamen ponit novum modum existendi in illo, et ideo potest esse
aeterna: sed missio ponit novitatem existendi in aliquo, et ideo non
potest esse aeterna. Et propter hoc, quamvis possit concedi aliquo
modo quod spiritus sanctus procedat a patre in filium ab aeterno, non
tamen conceditur quod mittatur a patre in filium ab aeterno.
Ad tertium dicendum, quod missio est nomen verbale, unde importat
actualem relationem ad creaturam; sed donum imponitur ab aptitudine
donandi, et ideo non importat actualem respectum ad creaturam; propter
quod ab aeterno spiritus sanctus dicitur donum, non autem missus,
sicut nec datus.
|
|