|
Quaestiuncula 1
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod missio fiat etiam ad
creaturas irrationales. Est enim missio ad sanctificandum creaturam,
ut dictum est, distin. 14, quaest. 2, art. 2. Sed quaedam
creaturae irrationales dicuntur sanctificari, ut templum et vasa.
Ergo et ad eas fit missio.
2. Item, in nullo potest esse gratia, nisi missio ad ipsum fiat.
Sed in sacramentis continetur gratia, et tamen sunt insensibiles
creaturae. Ergo ad eas fit missio.
3. Item, filius non tantum procedit ut verbum manifestans patrem per
modum cognitionis, sed etiam ut repraesentans patrem secundum
similitudinem naturae. Sed omnes creaturae etiam insensibiles, habent
similitudinem generationis filii, inquantum procedunt in aliqua
imitatione divinae naturae, secundum attributa participata; sicut
rationalis creatura participando sapientiam, habet similitudinem
ipsius, inquantum procedit ut verbum. Ergo cum ratione istius
assimilationis dicatur filius mitti ad rationales creaturas inquantum
est verbum, eadem ratione debet mitti ad irrationales inquantum est
filius.
4. Contra, missio divinae personae est tantum secundum gratiam
gratum facientem, ut dictum est. Hujus autem creaturae rationales
tantum capaces sunt. Ergo ad eas tantum fit missio.
Quaestiuncula 2
1. Ulterius, quaeritur, utrum ad omnes sanctos, ratione augmenti
gratiae, dicatur mitti filius vel spiritus sanctus. Et videtur quod
non. Quia missio dicit novum modum existendi personae divinae in
creatura. Sed per gratiae augmentum non dicitur alio modo Deus esse
in sanctis quam prius. Ergo ad eos non fit missio divinae personae.
2. Praeterea, missio personae fit ad revocandum rationalem
creaturam, ut Magister dicit. Sed non revocantur nisi errantes.
Ergo cum sancti non sint errantes, ad eos non fit missio.
1. Contra, spiritus sanctus missus est ad apostolos in Pentecostes
in visibili missione. Sed missio visibilis demonstrat invisibilem.
Ergo etiam et invisibiliter. Sed ipsi prius habebant gratiam. Ergo
secundum augmentum gratiae in sanctis, dicitur ad eos mitti filius vel
spiritus sanctus.
Quaestiuncula 3
1. Ulterius, quaeritur, utrum ad Angelos et ad alios beatos fiat
missio spiritus sancti. Videtur quod non. Missio enim semper est
secundum aliquem effectum gratiae, qui in ea mittitur. Sed in
Angelis et beatis, qui devenerunt ad terminum vitae, neque datur de
novo gratia neque augetur. Ergo ad eos non fit missio.
2. Item, non est idem nuntius et ad quem fit missio. Sed in
missione filii et spiritus sancti, Angeli se habent ut nuntii, quia
custodiunt et suggerunt. Ergo videtur quod ad eos non fiat missio,
quia sic oporteret ire in infinitum.
1. Sed contrarium habetur ex littera.
Quaestiuncula 4
1. Ulterius, quaeritur, utrum ad Christum, secundum quod homo,
possit fieri missio. Videtur quod non. Missio enim semper est ad
distans. Sed humana natura nunquam fuit in Christo distans a divina;
immo a principio conceptionis suae fuit conjuncta per unionem et
plenitudinem omnis gratiae. Ergo videtur quod ad eum non fiat missio.
2. Praeterea, missio est ad sanctificandum creaturam.
Sanctificatur autem quod non est sanctum. Cum igitur Christus
nunquam fuerit non sanctus, videtur quod ad eum non possit fieri
missio.
3. Contra, missio spiritus sancti est ipsa datio. Sed spiritus
sanctus datus est Christo, ut dicitur Joan. 3, 34: non ad
mensuram dat Deus spiritum. Ergo ad eum fit missio.
4. Praeterea, missio visibilis est signum invisibilis. Sed ad
Christum facta est missio visibilis spiritus sancti in columbae
specie, Matth. 3. Ergo et invisibilis.
Quaestiuncula 1
Respondeo dicendum, quod cum missio divinae personae sit solum in
donis gratiae gratum facientis, ad illos solum fit missio quibus
hujusmodi dona conferri possunt; et ideo concedimus quod ad omnes
rationales creaturas potest fieri missio, nisi sint depravatae per
obstinationem in malo, sicut Daemones et damnati, et non ad
irrationales creaturas.
Ad primum igitur dicendum, quod sanctificari tripliciter dicitur: uno
modo secundum quod sanctum dicitur mundum, prout sanctificatio dicitur
emundatio a peccato per gratiam; alio modo secundum quod sanctum
dicitur firmum, prout dicitur sanctificatio, confirmatio in bono per
donum gratiae vel gloriae, et istis duobus modis est tantum in
rationali creatura, et secundum hos tantum fit missio; tertio modo
dicitur sanctificatio, secundum quod aliquid accommodatur ad usum
divini cultus, quem decet omnis munditia, et hoc modo dicuntur templum
et vasa sanctificari.
Ad secundum dicendum, quod in sacramentis non habetur gratia sicut in
subjecto gratiae, sed sicut in instrumento in quo confertur gratia.
De hoc tamen habebitur in 4, distin. 1, quaest. 1, art. 1.
Unde sanctificatio sacramentorum pertinet ad tertium modum, secundum
quem non fit missio.
Ad tertium dicendum, quod missio pertinet ad reditum creaturae in
finem; et ideo non potest esse missio, nisi secundum illa quae possunt
dicere relationem in finem. Sed generatio filii, inquantum filius
est, dicitur tantum secundum exitum a principio, et ideo secundum
rationem illam non pertinet ad missionem, sed magis ad creationem,
secundum quod res educuntur in esse, prout dicitur, quod per filium
omnia facta sunt. Sed ratio verbi et amoris possunt se habere ad
utrumque; et ideo ratio verbi et amoris pertinet ad creationem et ad
missionem. Et praeterea, imitatio divinae naturae, quam filius
perfecte accipit, est etiam secundum primos effectus, quibus in esse
naturae subsistimus: qui non sufficiunt ad talem conjunctionis rationem
qualem missio requirit.
Quartum concedimus.
Quaestiuncula 2
Ad id quod ulterius quaeritur, dicendum, quod filius et spiritus
sanctus dicuntur mitti ad sanctos secundum augmentum gratiae. Sed
augmentum gratiae potest esse dupliciter: aut secundum intentionem
ejusdem virtutis tantum, et ratione hujus augmenti non dicitur nova
missio; aut secundum quod per augmentum gratiae perficit in novum usum
vel actum gratiae, et secundum hoc dicitur spiritus sanctus et filius
mitti nova missione; verbi gratia, notitia talis quae habetur de
Deo, ut ex ea procedat amor, sufficit ad rationem missionis filii.
Quando autem ita notitia per inspirationem elevatur ut etiam divina
mysteria cognoscat, sic datur in dono prophetiae. Et similiter est de
spiritu sancto, quia amor caritatis quicumque sufficit ad missionem
spiritus sancti. Sed quando virtus amoris excrescit, ut ratione
amoris conferatur sibi aliquis alius usus gratiae, ut miracula facere,
vel sine difficultate omnem tentationem vincere, vel aliquid
hujusmodi, tunc dicitur esse nova missio spiritus sancti. Quidam
tamen dicunt quod in omni augmento gratiae gratum facientis, est missio
divinae personae, quod etiam facile potest sustineri.
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis non sit alius modus accipiendo
generales modos, tamen est secundum aliquem specialem modum, inquantum
secundum specialem usum gratiae assimilat sibi illum ad quem fit
missio. Vel etiam est in eo pleniori modo; et hoc sufficit ad
missionem quantum ad secundam opinionem.
Ad secundum dicendum, quod revocare aberrantem accidit missioni ex
parte ejus ad quem fit missio qui est in culpa. Missio enim determinat
terminum ad quem, ut scilicet per missionem gratia conferatur; non
autem ex ratione missionis determinatur terminus a quo, sive sit status
culpae, sive sit status naturalium tantum, vel etiam status minoris
gratiae. Vel dicendum, quod quamvis non revocet actu errantem, tamen
gratia facit ne erret, et haec est quaedam revocatio ab errore.
Quaestiuncula 3
Ad id quod ulterius quaeritur de Angelis et beatis, dicendum, quod
visio quae est essentialis beatitudini, et caritas et hujusmodi quae
pertinent ad praemium substantiale, non augentur in eis ex quo jam
beati sunt effecti; sed per hoc non tollitur quin aliquae revelationes
novae fiant in eis, cum quantumcumque perficiatur eorum cognitio, in
infinitum a Dei cognitione excedatur; et secundum illas novas
revelationes consurgunt ad Dei amorem, non quidem ut magis ament, sed
ut sub alia ratione eorum amor dirigatur in Deum.
Dicendum igitur ad primum, quod Angelis facta est missio filii et
spiritus sancti in ipsa collatione gratiae vel gloriae. Ulterius etiam
fit ad eos missio filii et spiritus sancti, postquam beati sunt
effecti, secundum novas revelationes et novos modos amandi. Et per
hoc patet responsio ad primum. Quia quamvis non fiat ad eos missio
secundum augmentum gratiae intensive, fit tamen, secundum quod
quodammodo eorum gratia extensive ad plura augetur ex novis
revelationibus.
Ad secundum dicendum, quod in eadem missione non est idem nuntius et
ad quem fit missio; sed in diversis non est inconveniens. Dico
igitur, quod in missione divinarum personarum ad nos, Angeli sunt
missi vel nuntii, non tamquam ipsi menti illabentes, sed per
ministerium exterius. In missione vero quae fit ad eos, non sunt ipsi
sicut nuntii, nisi forte secundum quod superiores Angeli cooperantur
divinis personis in illuminatione inferiorum. Sed tamen non erit abire
in infinitum: quia est devenire ad supremos Angelos, qui immediate
lumen divinae revelationis recipiunt.
Quaestiuncula 4
Ad id quod ulterius quaeritur de Christo, dicendum, quod non est
dubium quin ad humanam naturam in Christo missus sit Dei filius
missione visibili quae est in carnem. Sed utrum ad Christum,
secundum quod homo est, mittatur filius invisibiliter, vel spiritus
sanctus visibiliter vel invisibiliter, dubium est. Quidam enim
dicunt, quod ad ipsum nulla invisibilis missio facta est. Cujus
rationem assignant, quia Christus ab initio conceptionis suae plenus
fuit omni gratia: unde gratia in eo nullo modo fuit augmentata. Et
ideo neque ratione collationis gratiae, neque ratione augmenti potest
ad eum fieri missio invisibilis. Sed missio visibilis spiritus sancti
ad ipsum facta est, ad manifestationem interioris gratiae et non
alicujus missionis interioris quae aliquam novitatem in gratia
importaret. Alii dicunt, et verius, ut videtur, quod ad animam
Christi facta est missio invisibilis in collatione gratiae quam in
initio suae conceptionis accepit; sed postmodum nulla missio ad eum
facta est, quia nulla circa ipsius gratiam innovatio facta est.
Ad primum ergo dicendum, quod humana natura quamvis tempore non fuerit
ante unionem, tamen prius est ipsam considerare secundum intellectum in
se quam ut unitam; et ideo ad ipsam fit missio filii per gratiam
unionis, quae dicitur missio in carnem. Similiter etiam secundum quod
intelligitur unita, adhuc est distans a divina natura secundum
conditionem naturae, quamvis non secundum unitatem personae; et ideo
ad naturam humanam etiam unitam potest fieri missio per gratiam
invisibilem in mentem, quamvis tempore natura gratiam non praecedat.
Ad secundum dicendum, quod sanctificare est sanctum facere. Sanctum
autem facere contingit dupliciter: vel ex non sancto, vel ex sancto.
Ex non sancto dupliciter: vel privative, idest quod primum fuerit
natum habere sanctitatem non habens, et sic sanctificari non convenit
Christo; vel negative, et sic convenit Christo ex non sancto fieri
sanctum secundum humanam naturam, quae prius quam esset, sancta non
erat; et hoc sufficit ad rationem missionis. Ex sancto autem fieri
sanctum, est dupliciter: vel ex minus sancto facere magis sanctum, et
in tali sanctificatione adhuc salvatur ratio missionis, sed talis
sanctificatio vel missio Christo non competit; vel secundum
continuationem sanctitatis, ut sit sanctificari, in sanctitate
continuari. Sed hoc proprie non dicitur. Unde haec sanctificatio non
sufficit ad rationem missionis, quia non ponitur aliqua innovatio;
quamvis talis sanctificatio Christo conveniat, ut ipse dicit Joan.
17, 19: ego pro eis sanctifico meipsum.
Ad tertium, secundum aliam opinionem, potest dici, quod non omnis
datio est missio, sed illa quae fit alicui praeexistenti; quamvis hoc
non multum habeat rationis.
Ad quartum patet responsio per praedicta, in corp. art.
|
|