|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod missio invisibilis non
plenior fuerit post incarnationem quam ante. Missio enim fit per
quamdam irradiationem divinae bonitatis in donis gratiae gratum
facientis. Sed sol corporalis, cui bonitatem divinam Dionysius
assimilat, semper aequaliter irradiat. Ergo videtur quod missio omni
tempore aequaliter fiat.
2. Praeterea, Augustinus dicit, quod caelibatus Joannis non
praefertur conjugio Abrahae, et ita videtur quod sancti novi
testamenti non sint majoris meriti quam sancti veteris testamenti. Sed
plenitudo missionis attenditur secundum copiam gratiae, quae est
principium merendi. Ergo videtur quod non plenius sit facta post
incarnationem quam ante. Hoc etiam videtur, quod sancti veteris
testamenti proponuntur nobis in exemplum perfectae virtutis, sicut
patet ad Hebr. 11, ut Job proponitur in exemplum patientiae,
Abraham in exemplum fidei; et sic de aliis.
1. Contra Augustinus, exponens illud Joan. 7, 39: nondum
erat spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus ait: quomodo
hoc intelligitur nisi quod illa datio spiritus vel missio futura erat
qualis nunquam ante fuerat? Non enim antea nulla erat, sed non talis
erat. Ergo videtur quod post incarnationem plenior fuerit.
Respondeo dicendum, quod de missione possumus loqui dupliciter: vel
ex parte ipsius mittentis, et sic cum apud ipsum nulla sit
transmutatio, aequalis fit missio in omni tempore; nisi forte secundum
praedeterminationem sapientiae et praescientiae suae, secundum quod
praeordinavit sine sui mutatione, secundum diversas congruitates
temporum, aliquid uno tempore facere, et non alio: vel ex parte eorum
ad quos fit missio; et sic illi qui magis sunt parati ad perceptionem
gratiae, pleniorem gratiam consequuntur. Dicendum igitur, quod quia
per adventum Christi remotum est obstaculum antiquae damnationis,
totum humanum genus effectum est paratius ad perceptionem gratiae quam
ante: tum propter solutionem pretii, et victoriam Diaboli; tum etiam
propter doctrinam Christi, per quam clarius nobis innotescunt divina.
Et ideo, loquendo communiter, plenior facta est missio post
incarnationem quam ante, quia de plenitudine ejus omnes accepimus.
Sed verum est quod ad aliquas speciales personas est in veteri
testamento plenissima facta missio secundum perfectionem virtutis; et
ipsi tamen de plenitudine Christi acceperunt, inquantum in fide
mediatoris salvati sunt, secundum Augustinum.
Ad primum igitur dicendum, quod illa ratio procedit ex parte ipsius
mittentis, qui, quantum in se est, semper aequaliter se habet ad
gratiam conferendam.
Ad secundum dicendum, quod sancti veteris testamenti dupliciter
possunt considerari: vel quantum ad gratiam personalem, et sic per
fidem mediatoris consecuti sunt gratiam aeque plenam his qui sunt in
novo testamento et multis plus et multis minus; vel secundum statum
naturae illius temporis, et sic cum adhuc continerentur obnoxii divinae
sententiae pro peccato primi parentis, nondum soluto pretio, erat in
eis aliquod impedimentum, ut non ad eos ita plena missio fieret, sicut
fit in novo testamento etiam per traductionem in gloriam, in qua omnis
perfectio naturae amovetur.
|
|