|
Postquam determinavit de processione temporali spiritus sancti in
communi, hic descendit ad speciales modos missionis, et dividitur in
partes duas: in prima determinat de missione visibili; in secunda de
invisibili, 17 distinct., ibi: jam nunc accedamus ad assignandum
missionem spiritus sancti qua invisibiliter mittitur in corda fidelium.
Prima in duas: in prima distinguit duos modos processionis temporalis
spiritus sancti; in secunda ostendit differentiam ipsius ad visibilem
missionem filii, ibi: sed prius quaerendum est. Et haec in duas: in
prima, ostendit differentiam per hoc quod filius secundum visibilem
missionem minor patre dicitur, non autem spiritu sancto; in secunda ex
consequenti ostendit alium modum quo pater major filio dici potest,
quam propter missionem visibilem, ibi: Hilarius autem videtur
dicere, quod pater major sit filio, nec tamen filius minor patre.
Circa primum duo facit: primo ostendit quod filius propter missionem
visibilem minor patre dicitur, non autem spiritu sancto; secundo
ostendit quod propter eamdem visibilem missionem filius seipso et
spiritu sancto minor dici potest, ibi: notandum autem, quod filius,
secundum quod homo factus est, non tantum patre, sed spiritu sancto,
et etiam seipso minor dicitur. Ad intellectum hujus partis quatuor
quaeruntur: 1 de ipsa missione visibili secundum se; 2 ad quos fieri
debeat; 3 quibus speciebus; 4 per quos missio visibilis administrata
sit.
|
|