|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod missio visibilis divinae
personae non competat. Missio enim est, ut prius dictum est, dist.
15, qu. 1, art. 1, secundum quod divina persona aliquo novo
modo est in aliquo quo prius non fuit. Sed in nulla creatura visibili
potest esse aliquo modo quo prius non fuerit; est enim in omnibus
creaturis essentialiter, potentialiter, praesentialiter; et praeter
hoc est in sanctis mentibus per gratiam, quo modo in aliquo visibili
corporeo esse non potest. Ergo videtur quod missio visibilis non
possit esse.
2. Si dicis quod esse in illis creaturis visibilibus alio modo est,
quia sicut in signo; contra, omnis effectus repraesentans causam est
signum illius quo in ipsam potest deveniri. Sed omnes creaturae
repraesentant ipsum Deum tamquam causam per imaginem vel vestigium.
Ergo secundum hoc in omnibus creaturis mittetur visibiliter, nec alio
modo erit in illis visibilibus creaturis, in quibus mitti dicitur,
quam prius.
3. Praeterea, ratio sacramenti est quod in ipso sit Deus sicut in
signo visibili. Si igitur propter hoc dicitur visibiliter mitti, quia
in rebus visibilibus est, sicut in signis; tunc illae res essent
sacramenta, et in omnibus sacramentis esset missio visibilis.
4. Praeterea, Augustinus dicit in littera, quod ex hoc spiritus
sanctus visibiliter mitti dicitur, quod facta est quaedam species
creaturae ex tempore, in qua visibiliter ostenderetur. Sed in
apparitionibus veteris testamenti in visibilibus creaturis ostendebantur
divinae personae, sicut ipsi Abrahae, Genes. 18. Ergo secundum
hoc videtur quod missio visibilis non sit aliud quam apparitio.
5. Si dicatur, quod missio visibilis ostendit missionem
invisibilem, quod non facit apparitio; contra, per missionem
invisibilem efficitur aliquis dignus Dei amore: sed nemo scit utrum
amore vel odio dignus sit, Eccle. 9, 1, nec videtur hoc utile
scire, quia alias non esset ita homini occultatum. Ergo videtur quod
nulla visibilis apparitio fiat ad missionis interioris manifestationem.
6. Praeterea, nihil potest manifestari per aliquid, nisi
sufficienter illud ducat in ipsum. Sed nulla creatura visibilis ducit
sufficienter in cognitionem gratiae invisibilis. Ergo videtur quod
invisibilis missio per visibiles species non manifestetur.
Respondeo dicendum, quod sicut processio temporalis non est alia quam
processio aeterna essentialiter, sed addit aliquem respectum ad
effectum temporalem; ita etiam missio visibilis non est alia
essentialiter ab invisibili missione spiritus sancti, sed addit solam
rationem manifestationis per visibile signum. Ad rationem ergo
visibilis missionis spiritus sancti tria concurrunt, scilicet quod
missus sit ab aliquo; et quod sit in alio secundum aliquem specialem
modum, et quod utrumque istorum per aliquod visibile signum
ostendatur, ratione cujus tota missio visibilis dicitur.
Ad primum ergo dicendum, quod illa visibilis creatura, secundum quam
missio dicitur visibilis, aliter se habet in missione visibili filii,
et in missione visibili spiritus sancti. Quia in missione filii se
habet non solum ut per quod vel in quo ostenditur missio, sed etiam ut
ad quod fit missio; quia naturam humanam visibilem assumpsit in
unitatem personae; secundum quam assumptionem visibiliter in carnem
mitti dicitur. Et ideo in ipsa natura visibili quodam novo modo per
carnem existit, scilicet per unionem non tantum in anima, sed etiam in
corpore. At in missione visibili spiritus sancti illa creatura
visibilis non se habet ut ad quod fit missio; sed solum ut ostendens
missionem invisibilem factam in aliquem; et ideo non oportet quod in
illa creatura visibili sit novo modo nisi sicut in signo; sed est novo
modo in eo ad quem fit missio.
Ad secundum dicendum, quod quamvis omnis creatura significet Deum
esse et bonitatem ipsius; non tamen significat ipsum esse per gratiam
in aliquo nisi ad hoc specialiter instituatur, sicut illae creaturae
visibiles ad hoc specialiter factae sunt, ut in eis praesentia spiritus
sancti insinuetur.
Ad tertium dicendum, quod per sacramenta significatur praesentia
divinae inhabitationis, sicut in signis institutis, non ad tempus,
sed semper. Sed illae creaturae visibiles non fuerunt institutae ut
significarent gratiam divinae inhabitationis semper, sed solum in illo
tempore determinato; et ideo non est simile. Vel aliter dicendum, et
melius, quod sacramenta veteris legis significabant quidem gratiam
affuturam, sed non praesentem, eo quod in eis gratia non
conferebatur. Sacramenta vero novae legis non tantum sunt signa, sed
etiam causae quodammodo; et ideo non significant gratiam ut jam
habitam, sed ut per sacramenta inducendam. Sed illae species sunt
tantum signa praesentis gratiae et non causae, sicut patet quod circa
Christum, ad quem visibilis missio facta est, nihil gratiae
invisibilis effectum est. Unde etiam omnes ad quos missio visibilis
facta est, gratiam habent; non autem omnes quibus sacramenta
conferuntur, gratiam suscipiunt, quia causalitas sacramentorum
impeditur: significant enim gratiam, non ut existentem, sed ut
causandam quodammodo per ipsa.
Ad quartum dicendum, quod missio visibilis includit in se
apparitionem, et super hoc aliquid addit, scilicet rationem
missionis; quae in duobus consistit, ut dictum est, in corp. art.
Unde de ratione apparitionis non est nisi quod aliquod divinum in signo
visibili manifestetur, non autem quod manifestetur origo unius personae
ab alia, nec inhabitatio secundum specialem modum essendi in eo cui fit
apparitio, vel in aliquo alio, sicut patet in apparitione facta
Abrahae; quamvis enim apparuerint tres ad manifestandum numerum
personarum, tamen ordo unius personae, secundum quem est ab alio, in
illo signo visibili non manifestabatur; et inde est quod apparitio
potest patri convenire, non autem missio visibilis.
Ad quintum dicendum, quod nullus per se potest scire utrum dignus sit
odio vel amore; sed potest sibi divinitus propter aliquam utilitatem
manifestari; et non solum sibi, sed aliis etiam; quia quod est uni
utile, non est utile omnibus. Unde non oportet quod si uni
reveletur, quod omnibus.
Ad sextum dicendum, quod quamvis una creatura visibilis non sufficiat
ad hoc quod ducat in cognitionem invisibilis missionis, tamen ex sua
novitate excitat videntes in admirationem et inquisitionem, et tunc
inquirentibus per gratiam invisibilem et per doctrinam praedicatoris
exterius potest missio invisibilis designata edoceri.
|
|