|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur etiam quod ad patres veteris
testamenti missio visibilis fieri debuerit. Missio enim visibilis est
signum invisibilis missionis. Sed ad patres veteris testamenti facta
est missio invisibilis, ut supra dictum est, distinct. 15, qu.
5, art. 2. Ergo videtur quod etiam visibilis fieri debuerit.
2. Praeterea, constat quod gratia novi testamenti est gratia
plenitudinis, inquantum de plenitudine Christi omnes accepimus. Si
igitur ad illos de primitiva Ecclesia propter gratiae plenitudinem
missio spiritus sancti fiebat, videtur quod etiam ad omnes fideles
fieri debuerit.
3. Praeterea, per visibiles missiones et visibilia signa, apostoli
notitiam fidei in multos diffuderunt, sicut dicitur Marci ult.: illi
autem profecti, praedicaverunt ubique, domino cooperante, et sermonem
confirmante sequentibus signis. Sed sicut illi tenebantur ad
praedicationem fidei, ita etiam et praelati nostri temporis. Ergo
videtur quod ad eos etiam missio visibilis fieri debeat.
4. Praeterea, constat quod beata virgo plenissimam gratiam habuit
inter omnes puras creaturas. Si igitur missio visibilis fit ad
ostendendum plenitudinem gratiae inhabitantis, videtur quod ad ipsam
fieri debuerit missio specialis.
5. E contrario videtur quod ad Christum non debuit fieri missio.
Missio enim visibilis est signum invisibilis missionis. Sed ad
Christum nulla missio invisibilis spiritus sancti facta est, nisi
forte in principio suae conceptionis. Ergo videtur quod postmodum
nulla missio visibilis ad eum fieri debuerit.
Respondeo dicendum, quod sicut in missione invisibili spiritus sancti
ex plenitudine divini amoris redundat gratia in mentem, et per illum
effectum gratiae accipitur cognitio illius personae divinae
experimentalis ab ipso cui fit missio, ita in missione visibili
attenditur alius gradus redundantiae, inquantum scilicet gratia
interior propter sui plenitudinem quodammodo redundat in visibilem
ostensionem, per quam manifestatur inhabitatio divinae personae, non
tantum ei cui fit missio, sed etiam aliis. Unde oportet quod ad
missionem visibilem duo concurrant, scilicet quod sit gratiae plenitudo
in illis ad quos fit missio, et ulterius quod plenitudo ordinetur ad
alios, ut per aliquem modum gratia abundans redundet in eos: propter
quod manifestatio gratiae interioris non tantum habenti, sed etiam
aliis fit. Et ideo Christo primo, et postmodum apostolis missio,
visibilis scilicet, facta est, quia per eos plures gratia diffusa
est, secundum quod per eos Ecclesia plantata est.
Ad primum igitur dicendum, quod quamvis aliqui patres veteris
testamenti gratiam plenissimam acceperint personalem, tamen quia nondum
erat tempus gratiae, propter impedimentum originalis peccati, a quo
nondum morte Christi natura humana remedium acceperat, ideo non debuit
significari plenitudo gratiae ut praesens, sed tantum ut futura in
apparitionibus et legalibus sacramentis. Vel ex alia parte non erat
tunc tempus spiritualis propagationis, per quam spirituali modo
diversae gentes in Dei cognitione regenerantur, sed carnali
propagatione cultus divinus a patribus in filios procedebat: et ideo
non debuit significari gratia per missionem visibilem, quae significat
gratiam tendentem in alios.
Ad secundum dicendum, quod fideles primitivae Ecclesiae erant quasi
semen quoddam spirituale per quos debuit pullulare fides in omnibus
gentibus; et ideo ad eos visibilis missio facta est, ad ostendendum
quod per eos plantanda erat Ecclesia in cognitione Dei per universum
mundum.
Ad tertium dicendum, quod duplici ratione non oportet modo fieri
missionem visibilem, sicut tunc: primo quia iste est naturalis ordo
quod ex visibilibus in invisibilia veniatur. Unde primis tamquam adhuc
rudibus in Dei cognitione signa visibilia ostendebantur; sed jam modo
innotescente et publicata fide, sufficit cognitio in invisibilibus
signis, quae sunt dona gratiarum mentibus infusa. Videmus enim
aliquid proficere novae plantulae, quod postmodum sibi non adhibetur,
quando ad perfectum venit. Alia ratio est, quia signa illa et
visibiles missiones fuerunt quasi argumentum confirmans fidei
veritatem. Illius autem cujus probatio semel perfecta est, non
oportet probationem iterari; sed ex suppositione prioris probationis
procedere. Ita etiam non oportet quod per nova signa modo fides
probetur, sed per ea quae tunc facta sunt.
Ad quartum dicendum, quod inter alios qui fuerunt de primitiva
Ecclesia, in die Pentecostes etiam beatae virgini visibilis missio
spiritus sancti facta est. Sed quamvis singularem plenitudinem gratiae
consecuta sit, tamen non fuit ad ipsam facta missio visibilis
specialis: quia non ordinabatur gratia sua ad plantationem Ecclesiae
per modum doctrinae et administrationis sacramentorum, sicut per
apostolos factum est. Unde apostolus dicit 1 ad Timoth. 2, 12:
mulierem in Ecclesia loqui non permitto.
Ad quintum dicendum, quod missio visibilis ostendit missionem
invisibilem non semper tunc fieri, sed sufficit si etiam prius facta
fuerit. Quare autem tunc missio visibilis ad Christum facta sit,
dicetur infra, art. seq.
|
|