|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod missio visibilis non
solum fiat in specie corporali. Est enim triplex missionis genus,
scilicet corporalis, imaginaria et intellectualis, ut dicitur in
Glossa Isidori. Per quamlibet autem harum potest fieri divinorum
manifestatio. Ergo videtur quod sicut est missio aliqua quae fit
secundum visionem intellectualem, scilicet per gratiam invisibilem, et
aliqua quae fit secundum corporalem, scilicet secundum species
corporales; ita etiam sit aliqua secundum visionem imaginariam per
species imaginarias.
2. Praeterea, quanto aliquid nobilius est, tanto nobiliores
proprietates habet. Sed nobilioribus proprietatibus creatura nobilior
divinam bonitatem repraesentat. Ergo cum missio visibilis sit ad
manifestandum divinas personas, videtur quod semper per creaturas
nobilissimas fieri debet, ut per stellam vel aliquid hujusmodi, et non
per columbam vel ignem.
3. Praeterea, spiritum veritatis non decet aliqua fictio. Sed
spiritus sanctus est spiritus veritatis, ut dicitur Joan. 15.
Ergo non decet quod per aliquas species, quibus non subsit rei
veritas, appareat; et ita videtur quod columba illa, in qua
apparuit, verum animal fuerit, et linguae et ignis, verae linguae et
verus ignis. Quod non videtur; quia non comburebat ignis, et
columba, peracto illo officio, reversa est in pristinam materiam, ut
sancti dicunt. Et praeterea si essent verae res, non ducerent in
aliud.
4. Praeterea, spiritus sanctus unus est, ut dicitur 1 Corinth.
12, 13: uno spiritu potati sumus. Sed signum debet respondere
signato. Ergo videtur quod in uno tantum signo spiritus sanctus
apparere debuerit.
5. Praeterea, sicut spiritus sanctus invisibiliter mittitur in
mentem, ita et filius; et per utramque missionem ordinatur aliquis ad
plantationem Ecclesiae. Cum igitur missio visibilis ad hoc
ostendendum facta sit, videtur quod sicut spiritus sanctus visibilibus
signis ad aliquos missus est, ita et filius etiam sine hoc quod carnem
assumpsit.
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, art. anteced., missio
visibilis fit ad significandum plenitudinem gratiae redundantis in
multos; propter quod manifestatio talis aliis etiam fit. Redundat
autem gratia dupliciter, scilicet per instructionem, et per
operationem, secundum quod se habet aliquo modo ille in quo est gratiae
plenitudo, efficienter ad gratiam. Uterque autem modus redundantiae
fuit in Christo. Ipse enim per doctrinam suam nos in Dei cognitionem
adduxit, ut dicitur Joan. 1, 18: unigenitus, qui est in sinu
patris, ipse enarravit. Ipse etiam gratiam dedit, inquantum Deus,
effective, et inquantum homo, per modum meriti. Unde ad
significandum redundantiam gratiae ipsius in nos per modum operationis,
facta est missio visibilis ad ipsum in Baptismo: quia tunc ipse nihil
accipiens a Baptismo, tactu suae mundissimae carnis vitam regenerantem
contulit aquis, efficienter ut Deus, et meritorie ut homo. Et ideo
in specie columbae facta est ad eum missio spiritus sancti, ad
significandum fecunditatem spiritualem: quia columba animal
fecundissimum est. Propter quod etiam pater apparuit in sono vocis
naturalem filiationem ipsius protestans, dicens Matth. 17, 5:
hic est filius meus dilectus. Ad cujus filiationis similitudinem per
baptismalem gratiam in filios adoptionis regeneramur, ut dicitur
Roman. 8, 29: quos praescivit, eos et praedestinavit conformes
fieri imagini filii ejus. Ad insinuandum vero redundantiam gratiae ex
ipso in alios per modum doctrinae, apparuit spiritus super ipsum in
nube lucida, cujus est lumen spargere. Job 37, 2: nubes spargunt
lumen suum. In quo signatur effusio doctrinae per praedicationem,
secundum Gregorium. Et hoc in transfiguratione, ut dicitur Matth.
17, secundum Glossam Augustini, et Bernardi. Et ideo cum vox
patris tunc super ipsum intonuit: hic est filius meus dilectus,
additum est, ipsum audite. Unde patet quod non oportet fieri
visibilem missionem ad Christum a principio conceptionis suae; sed
tunc quando incepit ejus gratia in alios redundare. Similiter etiam
apostolis bis facta est visibilis missio spiritus sancti. Primo ad
insinuandum redundantiam gratiae ex ipsis per modum operationis, in
administrationem sacramentorum, in specie flatus, ut legitur Joan.
20: unde et ibi dicitur, 23: quorum remiseritis peccata,
remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt; ut
ostenderetur quia talis auctoritas non devenit in eos nisi ex influxu
capitis, scilicet Christi. In Christum autem devenit immediate ab
ipso patre; et propter hoc in ipso significabatur haec auctoritas per
volatum columbae desuper advenientis; in apostolis autem per speciem
flatus a Christo procedentis. Secundo facta est ad eos missio
visibilis, ad insinuandum redundantiam per modum doctrinae; et hoc in
die Pentecostes, ut legitur actuum 2. Et ideo apparuit super eos in
linguis igneis: verbis ut essent proflui, et caritate fervidi zelantes
proximorum salutem.
Ad primum igitur dicendum, quod visio imaginaria dicitur proprie
revelatio et non apparitio vel missio, et hujusmodi visiones prophetis
saepe factae sunt. In missione enim visibili ostenditur praesentia
gratiae inhabitantis. Species autem quae est in imaginatione, non est
necessario rei praesentis, sicut species quae est in sensu; et ideo
per corporales species exteriori visioni subjectas, magis debet
manifestari interior missio, quam per imaginarias.
Ad secundum dicendum, quod quamvis in nobilioribus creaturis divinae
perfectionis similitudo, quo ad attributa essentialia, magis
inveniatur expressa; tamen quo ad exitum unius personae ab alia, et
quantum ad modum processionis donorum a Deo, et effectus ipsorum,
potest etiam in ignobilioribus creaturis similitudo convenientior
attendi, sicut fecunditas in columba et locutio in lingua, et hoc
oportuit per missionem visibilem significari. Vel dicendum, secundum
Dionysium, quod inferiores creaturae eo ipso quo magis distant a
participatione divinarum personarum, convenientius per ea divina
manifestantur vel significantur; quia non potest ex hoc aliquis error
provenire propter manifestam distantiam eorum a divinis; qui error
posset contingere, si per nobiles creaturas divina significarentur: de
facili enim posset aliquis errare, credens aliquod numen esse in
stella, vel in aliqua nobiliori creatura.
Ad tertium dicendum, quod columba illa non fuit verum et naturale
animal, sed tantum similitudo columbae visibiliter ostensa in aliqua
materia ad hoc praeparata. Unde etiam peracto officio in pristinam
materiam est reversa. Nec fuit ibi aliqua fictio, quia illa
similitudo columbae non ostendebatur ad manifestandum aliquam veritatem
in ipsa columba, sed ad manifestandas proprietates invisibilis
missionis. Et ideo non fuit ibi falsitas signi, quia signatum
respondebat signo, et res similitudini; sicut aliquis loquens per
metaphoricas locutiones, non mentitur: non enim intendit sua locutione
ducere in res quae per nomina significantur, sed magis in illas quarum
illae res significatae per nomina similitudinem habent: similiter de
igne. Sed natura visibilis in qua filius apparuit, assumebatur ad
esse et non tantum ad signum; et ideo oportuit quod verum esse hominis
haberet.
Ad quartum dicendum, quod species illae in quibus spiritus sanctus
apparuit, significant effectus spiritus sancti, secundum quos spiritus
sanctus dicitur multiplex, quamvis substantialiter sit unus, ut
dicitur Sap. 7. Et ideo secundum plures species apparuit et
pluries. Sed quia natura visibilis, in qua filius apparuit, assumpta
est ad esse unum in persona filii Dei; sicut est unum esse personae,
ita est una tantum talis missio.
Ad ultimum dicendum, quod apparitio sub aliena specie, quae
includitur in missione visibili, non competit nisi ei quod non habet
speciem per quam corporaliter videri possit. Missio autem visibilis,
ut dictum est, art. anteced., non debuit esse ante tempus gratiae.
Tempus autem gratiae incepit, quando filius Dei carnem assumpsit.
Et quia inseparabiliter assumpsit, ideo tempore quo convenit fieri
visibilem missionem, semper habet speciem visibilem propriam, in qua
videri potest. Unde nunquam competit sibi missio visibilis, nisi una
quae est in natura assumpta. Quare autem spiritus sanctus naturam non
assumpserit in unitatem personae, quaeretur in 3, distin. 1,
quaest. 2, art. 3.
|
|