|
Sed etiam minoratus est paulo minus ab Angelis. Sed contra est quod
dicitur in Glossa Hebr., 5: natura humana, quam filius Dei
assumpsit, nihil melius est, nisi solus Deus. Sed dicendum, quod
dicitur minoratus secundum quid, scilicet propter corporis passionem;
non autem propter naturae assumptae inferioritatem, quantum ad illud
individuum in quo est assumpta. Quamvis non universaliter sit verum de
humana natura, quod Angelis non sit inferior. Hilarius aliter dicere
videtur. Videtur hoc esse impossibile; quia magis et minus relative
dicuntur. Ergo si pater est major, filius est minor. Ad quod quidam
dicunt, quod pater dicitur esse major filio, quia plures habet
notiones; nec tamen filius est minor, quia una notio patris, scilicet
innascibilitas, non habet correspondentem notionem in filio, ex qua
filius minor dici possit. Sed hoc nec proprietas locutionis admittit.
Tum quia secundum relationes non attenditur aequalitas vel
inaequalitas, ut infra, dist. 19, ex verbis Augustini habebitur.
Tum quia ex pluribus proprietatibus nulla res major dicitur, sed ex
majori quantitate. Est etiam praeter intentionem Hilarii, ut verba
sequentia ostendunt. Et ideo aliter dicendum est, quod dans et
recipiens possunt comparari dupliciter; vel quantum ad id quod datur,
vel quantum ad rationem dationis. Si primo modo, sic dans aliquando
invenitur eo majus cui dat, quando scilicet non tantum recipit
recipiens quantum est in dante; et aliquando aequale, quando tantumdem
recipitur, sicut etiam in generatione univoca. Nunquam autem dans
potest esse minus. Si autem considerentur secundo modo, sic dans ex
eo quod dat, habet dignitatem quamdam, sed accipiens nullam
imperfectionem habet ex hoc quod accipit, nisi imperfecte accipiat.
Et ideo si comparemus patrem ad filium quantum ad id quod filio a patre
datur, neque pater major neque filius minor dicitur. Si autem quantum
ad rationem dationis, sic dignitas dantis patri non subtrahitur,
ratione cujus major dicitur, ut major magis sonet perfectionem
dignitatis, quam comparationem magnitudinis. Sed quia filius perfecte
recipit quidquid pater habet, nulla minoratio sibi convenit: et ideo
etiam nullum nomen minorationis filio potest convenire. Et quamvis
patri attribuatur auctoritas a sanctis, tamen filio non attribuitur
subauctoritas, sed est per abusum loquentium praesumptum; et hoc
sonant verba Hilarii dicentis quod major est donans, sed non est
minor, cui unum esse donatur. Innascibilitatis imaginem. Sic
expone: cui, scilicet filio, pater impartit, idest dat, esse:
imaginem innascibilitatis, idest sui innascibilis; et hoc sacramento
nativitatis, idest sacra et secreta nativitate.
|
|