|
1. Deinde quaeritur de utibilibus, utrum omnibus aliis praeter Deum
sit utendum. Et videtur quod non. Uti enim est assumere aliquid in
facultatem voluntatis. Illud autem tantum est hoc modo assumptum quod
nostrae operationi subjacet. Non autem omnia creata sunt talia, sicut
caelum et Angeli, quae non sunt operabilia a nobis. Ergo non
possumus omnibus uti.
2. Praeterea, illo utimur quo tendentes ad beatitudinem juvamur.
Sed creaturis impedimur frequenter, sicut dicitur Sap. 14, 2:
creaturae factae sunt in odium et in tentationem animabus hominum, et
in muscipulam pedibus insipientium. Ergo non omnibus possumus uti.
3. Praeterea, si omnibus praeter Deum tenemur uti, ergo
quandocumque non referimus aliquid in Deum, peccamus; sed
quandocumque referimus aliquid in Deum, meremur. Ergo omnis actus
est meritorius, et sic nullus actus erit indifferens.
4. Praeterea, sequitur quod nullum peccatum sit veniale; quia, si
refertur in ultimum finem, non est aliquod peccatum; si autem
constituatur aliquis finis alius ultimus, non relatus ad finem
ultimum, est peccatum mortale. Cum igitur omnis actus rationis sit ad
aliquem finem, oportet quod ille finis vel sit finis ultimus, et sic
non est peccatum; vel sit alius finis non relatus ad finem ultimum, et
sic erit peccatum mortale. Ergo nihil est peccatum veniale.
1. Contra, 1 Corinth. 10, 31: sive manducatis, sive
bibitis (...) omnia in gloriam Dei facite. Ergo videtur quod
omnibus sit utendum.
2. Item, sicut Deus est perfectae potentiae, ita est perfectae
bonitatis. Sed ad perfectionem potentiae ejus pertinet quod nihil
habeat esse nisi productum ab ipso. Ergo et ad perfectionem divinae
bonitatis pertinet quod ametur nihil, nisi quod est in ordine ad
ipsum.
Respondeo dicendum, quod quaecumque sunt bona, non habent bonitatem
nisi inquantum accedunt ad similitudinem bonitatis divinae. Unde
oportet, cum bonitas sit ratio dilectionis et desiderii, ut omnia
amentur in ordine ad bonitatem primam. Omne autem quod bonum est, a
Deo est: unde quae ab ipso non sunt, nec quaerenda sunt, nec eis
utendum est: et ideo nullo peccato utendum est, quia peccatum non est
a Deo. Poena autem a Deo est; et ideo poena utendum est, et
ordinanda ad finem, secundum quod promovet meritum hominis, ducens eum
in considerationem suae infirmitatis, et secundum quod purgat peccata.
Similiter etiam res mundi ab ipso sunt, et eis utendum est, vel
inquantum conferunt ad Dei cognitionem, ostendentes ipsius
magnitudinem, vel secundum quod praebent subsidium vitae nostrae
ordinatae in Deum. Similiter opera nostra quae mala non sunt, ab
ipso sunt, et propter ipsum facienda: non quod quamlibet operationem
oporteat semper actualiter referre in Deum; sed sufficit ut
habitualiter in Deo constituant finem suae voluntatis.
Ad primum ergo dicendum, quod illis creaturis non utimur tamquam a
nobis operatis, sed sicut in Dei cognitionem ducentibus.
Ad secundum dicendum, quod creaturae, quantum est in se, non
impediunt nos a consequenda beatitudine; sed ex parte nostra,
inquantum eis abutimur, in eis sistendo, sicut in fine.
Ad tertium dicendum, quod, secundum theologum, nullus actus
procedens a voluntate deliberante est indifferens; quia, si refertur
in Deum, supposita gratia, meritorius est; si autem non est
referibilis, peccatum est; si vero est referibilis et non referatur,
vanus est: otiosum autem inter peccata apud theologum computatur.
Ad quartum dicendum, quod, quamvis ille qui peccat venialiter non
referat actu in Deum suam operationem, nihilominus tamen Deum
habitualiter pro fine habet: unde non ponit creaturam finem ultimum,
cum diligat eam citra Deum; sed ex hoc peccat, quia excedit in
dilectione; sicut ille qui nimis immoratur viae, non tamen exit a
via.
|
|