|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod caritas non sit aliquid
creatum in anima. Agens enim quod sine medio operatur perfectius est
quam illud quod non agit nisi per medium. Sed spiritus sanctus
operatur in nobis velle et perficere in actibus meritoriis, secundum
apostolum: qui enim spiritu Dei aguntur hi filii Dei sunt, Roman.
8, 14. Ergo cum ipse sit perfectissimum agens, videtur quod non
moveat ad hanc operationem per aliquem habitum creatum medium.
2. Item, sicut anima se habet ad corpus ut vita ipsius, ita se
habet Deus ad animam, ut dicit Augustinus. Sed anima non vivificat
corpus per aliquam formam mediam. Ergo nec spiritus sanctus animam per
habitum medium.
3. Praeterea, esse gratiae immediatius est a Deo et propinquius,
quam esse naturae. Sed Deus in creatione non est usus aliquo medio,
quando naturam instituit. Ergo nec in recreatione, quando gratiam
infundit.
4. Hoc etiam ostenditur ex dignitate caritatis. Omnis enim creatura
est vanitas. Si ergo caritas est creatura, vanitas erit. Sed
vanitas non conjungit veritati, nec confirmat in veritate. Ergo
caritas non conjungeret nos Deo; quod falsum est.
5. Praeterea, nullum finitum est virtutis infinitae: cum virtus
fluat ab essentia. Sed omnis creatura finita est. Ergo nullius
creaturae virtus infinita est. Sed virtus caritatis infinita est,
quia movet per infinitam distantiam; conjungit enim creaturam
creatori, et facit de peccatore justum. Ergo videtur quod non sit
creatura.
6. Item, nulla creatura est dignior quam anima Christi. Sed
caritas est dignior quam anima Christi; quia ipsa caritate anima
Christi bona est. Ergo caritas non est creatura.
7. Praeterea, majori bono debetur major amor. Sed Deus est
infinitum bonum, et infinita fecit pro nobis. Igitur debemus sibi
infinitum amorem. Sed amor quo diligimus Deum, est caritas. Ergo
caritas est quid infinitum. Ergo non est creatura.
8. Praeterea, omne creatum est in praedicamento aliquo. Sed
quidquid continetur in decem generibus, est aliqua natura. Si ergo
caritas sit quid creatum, erit natura quaedam. Sed natura adveniens
naturae non facit nisi naturam. Ergo anima habens caritatem, si
caritas sit quid creatum, non habebit nisi esse naturae. Sed per
caritatem potest mereri. Ergo natura aliqua per se poterit in actus
meritorios; quod est haeresis Pelagiana. Videtur ergo quod caritas
non sit quid creatum.
1. Contra, omne quod recipitur in aliquo, recipitur in eo per modum
recipientis. Sed amor increatus, qui est spiritus sanctus,
participatur in creatura. Ergo secundum modum ipsius creaturae. Sed
modus ejus est finitus. Ergo oportet quod recipiatur in creatura
aliquis amor finitus. Sed omne finitum est creatum. Ergo in anima
habente spiritum sanctum, est aliqua caritas creata.
2. Item, omnis assimilatio fit per formam aliquam. Sed per
caritatem efficimur conformes ipsi Deo; qua amissa, dicitur anima
deformari. Ergo videtur quod caritas sit quaedam forma creata manens
in anima.
3. Praeterea constat quod Deus aliquo modo est in sanctis quo non
est in creaturis. Sed ista diversitas non potest poni ex parte ipsius
Dei, qui eodem modo se habet ad omnia. Ergo videtur quod sit ex
parte creaturae, scilicet quod ipsa creatura habeat aliquid quod alia
non habent. Aut ergo habet ipsum divinum esse; et sic omnes justi
assumerentur a spiritu sancto in unitatem personae, sicut natura humana
assumpta est a Christo in unitatem personae ipsius filii Dei: quod
non potest esse. Aut oportet quod illa creatura, in qua speciali modo
Deus esse dicitur, habeat in se aliquem effectum Dei, quem alia non
habent. Iste autem effectus non potest esse tantum actus; quia sic in
justis dormientibus non esset alio modo quam in aliis creaturis. Ergo
oportet quod sit aliquis habitus. Oportet igitur aliquem habitum
caritatis creatum esse in anima, secundum quem spiritus sanctus ipsam
inhabitare dicitur.
Respondeo dicendum, quod tota bonitas ipsius animae est ex caritate:
unde quantum bona est tantum habet de caritate; et si caritatem non
habeat, nihil est, sicut dicitur 1 Corinth., 13. Constat autem
quod per caritatem anima non habet minus de bonitate in esse gratiae,
quam per virtutem acquisitam in esse politico. Virtus autem politica
duo facit: quia facit bonum habentem, et opus ejus bonum reddit.
Multo fortius igitur hoc facit caritas. Neutrum autem horum effici
poterit, nisi caritas sit habitus creatus. Constat enim quod omne
esse a forma aliqua inhaerente est, sicut esse album ab albedine, et
esse substantiale a forma substantiali. Sicut igitur non potest
intelligi quod paries sit albus sine albedine inhaerente; ita non
potest intelligi quod anima sit bona in esse gratuito sine caritate et
gratia informante ipsam. Similiter etiam, cum actus proportionetur
potentiae operativae sicut effectus propriae causae, impossibile est
intelligere quod actus perfectus in bonitate sit a potentia non perfecta
per habitum; sicut etiam calefacere non potest esse ab igne nisi
mediante calore. Et ideo cum actus caritatis perfectionem quamdam
habeat ex hoc quod est meritorius omnibus modis, oportet ponere,
caritatem esse habitum creatum in anima; quae quidem efficienter est a
tota Trinitate, sed exemplariter manat ab amore, qui est spiritus
sanctus: et ideo frequenter invenitur quod spiritus sanctus sit amor
quo diligimus Deum et proximum, sicut etiam dicitur a Dionysio, quod
esse divinum est esse omnium rerum, inquantum scilicet ab eo omne esse
exemplariter deducitur. Magister tamen vult quod caritas non sit
aliquis habitus creatus in anima; sed quod sit tantum actus qui est ex
libero arbitrio moto per spiritum sanctum, quem caritatem dicit. Ad
cujus explanationem, quidam dixerunt, quod sicut lux dupliciter potest
considerari, vel prout est in se, et sic dicitur lux; vel prout est
in extremitate diaphani terminati, et sic lux dicitur color (quia
hypostasis coloris est lux, et color nihil aliud est quam lux
incorporata); ita dicunt, quod spiritus sanctus, prout in se
consideratur, spiritus sanctus et Deus dicitur; sed prout
consideratur ut existens in anima, quam movet ad actum caritatis,
dicitur caritas. Dicunt enim, quod sicut filius univit sibi naturam
humanam solus, quamvis sit ibi operatio totius Trinitatis; ita
spiritus sanctus solus unit sibi voluntatem, quamvis ibi sit operatio
totius Trinitatis. Sed hoc non potest stare; quia unio humanae
naturae in Christo terminata est ad unum esse personae divinae: et
ideo idem actus numero est personae divinae et naturae humanae
assumptae. Sed voluntas alicujus sancti non assumitur in unitatem
suppositi spiritus sancti. Unde cum operatio a supposito unitatem
habeat et diversitatem; non potest esse quod intelligatur esse una
operatio voluntatis et spiritus sancti, nisi per modum quo Deus
operatur in qualibet re. Sed iste modus non sufficit ad operationis
perfectionem; quia operatio consequitur conditiones causae proximae in
necessitate et contingentia et perfectione et hujusmodi, et non primae
causae. Unde non est intelligere quod sit operatio perfecta voluntatis
per quam uniatur spiritui sancto, nisi sit ibi habitus perficiens
potentiam operativam: nec potest esse similitudo actus voluntatis ad
spiritum sanctum, nisi sit similitudo spiritus sancti in anima per
aliquam formam, quae est principium actus quo spiritui sancto
conformetur; quia actus ad hoc non sufficit, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod in gratificatione animae est considerare
duplicem operationem spiritus sancti. Unam, quae terminatur ad esse
secundum actum primum qui est esse gratum in habendo habitum caritatis.
Aliam, secundum quam operatur actum secundum, qui est operatio movens
voluntatem in opus dilectionis: et utroque modo oportet incidere medium
non propter indigentiam vel defectum ipsius spiritus operantis, sed
propter necessitatem animae recipientis; sed diversimode. Quia quo ad
primum effectum, qui est esse gratiae, caritas est medium per modum
causae formalis: quia nullum esse potest recipi in creatura, nisi per
aliquam formam. Ad effectum autem secundum, qui est operatio, est
medium caritas in ratione causae efficientis secundum quod virtutem quae
est principium operandi reducimus in causam agentem: quia etiam non est
possibile aliquam operationem perfectam a creatura exire, nisi
principium illius operationis sit perfectio potentiae operantis, prout
dicimus habitum elicientem actum esse principium ejus.
Ad secundum dicendum, quod anima comparatur ad corpus non tantum ut
causa agens, secundum quod est motrix corporis, sed etiam ut forma;
unde formaliter seipsa facit vivere corpus, secundum quod vivere
dicitur esse viventium. Deus autem non est forma ipsius animae vel
voluntatis, qua formaliter vivere possit; sed dicitur vita animae
sicut principium exemplariter influens vitam gratiae ipsi. Similiter
dicendum de luce, quod lux potest dupliciter considerari. Vel prout
est in ipso corpore lucido; et sic se habet ad illuminationem aeris ut
principium efficiens, nec illuminat nisi per formam luminis influxam
ipsi diaphano illuminato: vel prout est in diaphano illuminato; et sic
est forma ipsius, qua formaliter est lucidum. Deus autem dicitur esse
illuminans lux per modum lucis quae est in ipso corpore lucenti per se,
et non per modum quo illuminatum formaliter illuminatur a forma lucis in
ipso recepta. Sed illi lumini recepto assimilatur caritas vel gratia
recepta in anima.
Ad tertium dicendum, quod omnino simile est de creatione et
recreatione. Sicut enim Deus per creationem contulit rebus esse
naturae, et illud esse est formaliter a forma recepta in ipsa re
creata, quae est quasi terminus operationis ipsius agentis; et iterum
forma illa est principium operationum naturalium, quas Deus in rebus
operatur: ita etiam et in recreatione Deus confert animae esse
gratiae; et principium formale illius esse est habitus creatus, quo
etiam perficitur operatio meritoria quam Deus in nobis operatur; et
ita iste habitus creatus partim se habet ad operationem spiritus sancti
ut terminus, et partim ut medium.
Ad quartum dicendum, quod caritas, inquantum est ex nihilo, habet
quod sit vanitas; sed inquantum procedit a Deo ut similitudo ipsius,
non habet rationem vanitatis, immo conjungendi ipsi Deo.
Ad quintum dicendum, quod aliquid dicitur facere dupliciter: vel per
modum efficientis, sicut pictor facit parietem album; vel per modum
formae, sicut albedo facit album. Facere igitur de peccatore justum
vel Deo conjunctum, est ipsius Dei sicut efficientis, et ipsius
caritatis sicut formae. Unde non potest concludi quod caritas sit
virtutis infinitae, sed solum quod est effectus virtutis infinitae.
Ad sextum dicendum, quod nobilitas aliquorum potest attendi
dupliciter: vel simpliciter, vel secundum quid. Videtur autem
simpliciter dignius esse quod secundum suum esse nobilius est, et hoc
modo anima Christi et anima cujuscumque justi est nobilior quam caritas
creata, quae habet esse accidentis. Videtur etiam aliquid dignius
secundum quid, quod secundum aliquod dignius est; et hoc modo caritas
creata est nobilior quam anima Christi. In quolibet enim genere actus
est nobilior quam potentia, quantum ad illud genus. Unde sicut albedo
corporis Christi quantum ad hoc esse quod est esse album, est nobilior
quam sit corpus Christi; ita etiam scientia ejus creata est nobilior
quam anima ejus quantum ad hoc quod est esse scientem, quod est esse
secundum quid. Et similiter caritas quantum ad tale esse: quia se
habet in esse illo ad animam Christi, sicut actus ad potentiam.
Ad septimum dicendum, quod secundum philosophum, nunquam in quibusdam
amicitiis contingit aequivalens reddere: sed sufficit ad aequitatem
amicitiae illud quod est possibile reddi; sicut filius nunquam potest
patri carnali reddere aliquid aequivalens ei quod ab ipso accepit,
scilicet esse et doctrinam et nutrimentum. Multo minus divinis
beneficiis et bonitati suae possumus reddere amorem aequivalentem.
Unde non sequitur quod amor quo Deum diligimus, sit infinitus quantum
ad substantiam actus; sed infinitatem habet ex hoc quod objectum amoris
omnibus aliis praeponitur: sed sufficit quod amemus cum amore
commensurato nobis.
Ad ultimum dicendum, quod natura dicitur multipliciter, secundum
Boetium: dicitur enim uno modo natura omne quod est, vel substantia
vel accidens; et hoc modo gratia est natura quaedam. Alio modo
dicitur natura quod est principium motus et quietis ipsius in quo est,
unde illud dicitur esse naturale vel quod causatur a principiis
naturalibus, vel causari potest; et hoc modo caritas non est natura,
quia per principia naturalia creaturae non potest causari; et secundum
hunc modum dicit Pelagius, per naturalia sola hominem posse in actus
meritorios.
|
|