|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod caritas non sit
accidens. Nullum enim accidens extenditur ultra suum subjectum. Sed
caritas extenditur ultra suum subjectum, quia caritate etiam alios
amamus. Ergo videtur quod caritas non sit accidens.
2. Item, omne accidens est causatum a substantia; quia, secundum
Avicennam, subjectum est quod est in se completum, praebens alteri
occasionem essendi. Sed caritas non causatur a principiis animae in
qua est. Ergo videtur quod non sit accidens.
3. Praeterea, nullum accidens est melius et nobilius suo subjecto.
Sed caritas est melior quam anima. Ergo non est in anima sicut
accidens in subjecto. Probatio mediae. Propter quod unumquodque
tale, et illud magis. Sed anima est bona propter caritatem. Ergo
caritas est melior.
4. Item, agens semper est honorabilius patiente, secundum
philosophum. Sed caritas agit in animam, mundando ipsam a peccatis.
Ergo est honorabilior anima, et ita idem quod prius.
1. Contra, quidquid potest adesse et abesse praeter subjecti
corruptionem, est accidens. Caritas est hujusmodi. Ergo et cetera.
Respondeo dicendum, quod omne illud quod advenit alicui post esse
completum, advenit sibi accidentaliter; nisi forte assumatur ad
participationem ipsius esse substantialis, sicut dictum est supra, 8
dist., quaest. 5, art. 2, de anima. Sed hoc tamen non sufficit
ut dicatur accidens in se: potest enim aliquid in se substantia esse,
et advenire alicui accidentaliter, sicut vestimenta; sed si adveniat
post esse completum ut forma inhaerens, de necessitate est accidens.
Et quia post esse naturale animae advenit sibi caritas ut forma
perficiens ipsam ad esse gratiae, prout dictum est, art. antec.,
ideo oportet quod sit accidens.
Ad primum ergo dicendum, quod idem accidens numero nunquam extenditur
ultra subjectum suum, idest ut sit in alio sicut in subjecto; sed bene
extenditur extra subjectum suum sicut ad objectum operationis; sed
diversimode in operatione activa et passiva. Quia in activa extenditur
ad objectum extrinsecum, imprimens similitudinem formae suae in ipso,
sicut patet quod calor ignis active calefacit aliud corpus, et est
operatio activa. Similiter etiam quando est operatio passiva, et
extenditur in aliud objectum extrinsecum, cujus similitudo in ipso
recipitur; et ita anima per habitum scientiae scit ea quae sunt extra
ipsam, et per habitum amoris eadem amat.
Ad secundum dicendum, quod subjectum diversimode se habet ad diversa
accidentia. Quaedam autem sunt accidentia naturalia quae creantur ex
principiis subjecti; et hoc dupliciter: quia vel causantur ex
principiis speciei, et sic sunt propriae passiones, quae consequuntur
totam speciem; vel ex principiis individui, et sic sunt communia
consequentia principia naturalia individua. Sunt etiam quaedam
accidentia per violentiam inducta, sicut calor in aqua, et ista sunt
repugnantia principiis subjecti. Quaedam autem sunt quae quidem
causantur ab extrinseco non repugnantia principiis subjecti, sed magis
perficientia ipsa, sicut lumen in aere: et ita etiam caritas in anima
est ab extrinseco. Tamen sciendum, quod omnibus accidentibus,
communiter loquendo, subjectum est causa quodammodo, inquantum
scilicet accidentia in esse subjecti sustentantur; non tamen ita quod
ex principiis subjecti omnia accidentia educantur.
Ad tertium dicendum, quod eadem ratione posset probari quod nulla
perfectio animae esset accidens, nec aliqua perfectio corporis: quia
unumquodque perfectibile habet bonitatem ex sua perfectione. Dicendum
est igitur, quod simpliciter anima est melior caritate, et quodlibet
subjectum suo accidente; sed secundum quid est e converso. Cujus
ratio est, quia esse, secundum Dionysium est nobilius omnibus aliis
quae consequuntur esse: unde esse simpliciter est nobilius quam
intelligere, si posset intelligi intelligere sine esse. Unde illud
quod excedit in esse, simpliciter nobilius est omni eo quod excedit in
aliquo de consequentibus esse; quamvis secundum aliud possit esse minus
nobile. Et quia anima et quaelibet substantia habet nobilius esse quam
accidens, ideo simpliciter nobilior est. Sed quantum ad aliquod
esse, vel secundum aliquod accidens, potest accidens esse nobilius,
quia se habet ad substantiam sicut actus ad potentiam; et hanc
bonitatem consequentem habet substantia ab accidentibus, sed non
bonitatem primam essendi.
Ad quartum dicendum, quod caritas non dicitur agere in animam per
modum efficientis, sed solum formaliter; et secundum id quod forma
est, quantum ad esse secundum, nobilior est.
|
|