|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod caritas detur secundum
capacitatem naturalium. Ita dicitur Matth. 25, 15: dedit
unicuique secundum propriam virtutem; ubi Glossa Hieronymi: non pro
largitate vel parcitate, alii plus vel minus recipiunt; sed secundum
virtutem recipientium. Sed ante adventum caritatis non intelligitur
nisi virtus quae est secundum naturalia. Ergo videtur quod secundum
capacitatem naturalium caritas infundatur.
2. Item, sicut se habet forma substantialis ad esse naturae, ita
caritas ad esse gratiae. Sed forma substantialis datur secundum
capacitatem materiae, ut dicit Plato. Ergo et caritas datur secundum
capacitatem naturae, quae per eam perficitur.
3. Praeterea, sicut gloria praesupponit gratiam, ita gratia
praesupponit naturam. Sed gloria datur secundum modum gratiae, ut qui
plus habet de capacitate, plus etiam de gloria recipiat. Ergo videtur
quod etiam caritas detur secundum capacitatem naturae, ut qui meliora
naturalia habet, major sibi caritas infundatur.
4. Item, in quibuscumque invenitur perfectio ejusdem rationis,
videtur esse idem modus consequendi illam perfectionem, cum unaquaeque
res proprium modum habeat. Sed caritas invenitur in hominibus et
Angelis secundum rationem eamdem, quod patet ex actu et fine. Cum
igitur Angeli consecuti sint majorem caritatem et meliora gratuita,
secundum gradum naturalium, videtur etiam quod in hominibus ita sit.
1. Contra, natura angelica altior est et sublimior quam natura
humana. Sed aliqui homines, secundum gradum gratiae assumuntur ad
sublimius praemium quam Angeli, cum, secundum Gregorium, ad
singulos ordines Angelorum aliqui homines assumantur. Ergo videtur
quod perfectiones gratiae et gloriae non dentur secundum mensuram
naturalium. Hoc idem videtur per hoc quod dicitur Prov. 30,
28: stellio manibus nititur; ubi dicit Gregorius quod gratia major
infunditur, secundum quod ad habendum gratiam aliquis magis nititur.
Respondeo dicendum, quod, cum Deus habeat se aequaliter ad omnia,
oportet quod diversitas donorum receptorum ab ipso, attendatur secundum
diversitatem recipientium. Diversitas autem recipientium attenditur,
secundum quod aliquid est magis aptum et paratum ad recipiendum. Sicut
autem videmus in formis naturalibus, quod per dispositiones
accidentales, sicut calorem et frigus et hujusmodi, materia efficitur
magis vel minus disposita ad suscipiendum formam; ita etiam in
perfectionibus animae ex ipsis operibus animae anima efficitur habilior
vel minus habilis ad consequendum perfectionem suam. Sed tamen
differenter se habent operationes animae ad perfectiones infusas vel
acquisitas. Acquisitae enim perfectiones sunt in natura ipsius
animae, in potentia, non pure materiali sed etiam activa, qua aliquid
est in causis seminalibus. Sicut patet quod omnis scientia acquisita
est in cognitione primorum principiorum, quae naturaliter nota sunt,
sicut in principiis activis ex quibus concludi potest. Et similiter
virtutes morales sunt in ipsa rectitudine rationis et ordine, sicut in
quodam principio seminali. Unde philosophus, dicit esse quasdam
virtutes naturales, quae sunt quasi semina virtutum moralium. Et ideo
operationes animae se habent ad perfectiones acquisitas, non solum per
modum dispositionis, sed sicut principia activa. Perfectiones autem
infusae sunt in natura ipsius animae sicut in potentia materiali et
nullo modo activa, cum elevent animam supra omnem suam actionem
naturalem. Unde operationes animae se habent ad perfectiones infusas
solum sicut dispositiones. Dicendum est igitur, quod mensura secundum
quam datur caritas, est capacitas ipsius animae, quae est ex natura
simul, et dispositione quae est per conatum operum: et quia secundum
eumdem conatum magis disponitur natura melior; ideo qui habet meliora
naturalia, dummodo sit par conatus, magis recipiet de perfectionibus
infusis; et qui pejora naturalia, quandoque magis recipiet, si adsit
major conatus.
Ad primum ergo dicendum, quod virtus recipientis non est consideranda
secundum naturam tantum; sed etiam secundum dispositionem conatus
advenientem naturae: et ita etiam est in formis substantialibus
respectu materiae.
Unde patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod ipsa gratia est dispositio naturae ad
gloriam. Unde non requiritur quod interveniat alia dispositio inter
caritatem et gloriam: sed inter naturam et gratiam cadit conatus
medius, quasi dispositio.
Ad quartum dicendum, quod in Angelis non est aliquid quod contendat
ad motum naturae intellectualis, ex quo conatus naturae retardetur,
sicut in natura hominis est natura sensitiva, quae tendit in contrarium
de se motus naturae intellectivae, scilicet delectabile secundum
sensum, nisi cogatur et reguletur ab ipsa; et ideo in Angelis est
diversitas secundum diversitatem naturae. Haec tamen melius in 2,
dist. 3, quaest. 1, art. 4, dicentur.
|
|