|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod caritas certitudinaliter
ab habente cognoscatur. Ita enim dicitur in littera: magis novit quis
dilectionem qua diligit, quam fratrem quem diligit. Sed fratrem suum
certitudinaliter cognoscit. Ergo multo magis caritatem qua ipsum
diligit.
2. Item, philosophus dicit, contra Platonem, quod inconveniens
est habere nos nobilissimos habitus, et nos lateant. Sed caritas est
habitus nobilissimus. Ergo videtur quod ab habente certitudinaliter
cognoscatur.
3. Praeterea, quicumque habet fidem, scit se habere fidem. Sed
fides non magis est praesens quam caritas. Ergo et qui habet
caritatem, scit se habere illam.
4. Item, quidquid cognoscitur ab anima, cognoscitur ab ea per hoc
quod praesens sibi efficitur per similitudinem. Sed magis est praesens
animae quod est in ipsa essentialiter, quam quod est per sui
similitudinem. Ergo cum caritas essentialiter sit in anima, videtur
quod certius cognoscatur ab habente quam res exteriores quae per sui
similitudinem cognoscuntur.
5. Praeterea, caritas est quoddam lumen spirituale, ut habetur 1
Joan., 2, 10: qui diligit fratrem, in lumine manet. Sed lux
seipsa videtur. Ergo videtur quod similiter caritas; et sic certius
quam alia cognoscatur.
1. Contra, per caritatem quae est in aliquo efficitur dignus Dei
amore. Sed, ut dicitur Eccle. 9, 1, nemo scit, utrum amore an
odio dignus sit. Ergo videtur quod nullus sciat se habere caritatem
certitudinaliter.
2. Praeterea, apostolus dicit 1 Corinth. 4, 4: nihil mihi
conscius sum, sed non in hoc justificatus sum. Cum ergo nullum majus
signum possit haberi de caritate quam non habere conscientiam peccati
mortalis, et hoc non sufficit; videtur quod per nullum signum possit
aliquis certitudinaliter scire se habere caritatem.
Respondeo dicendum, quod, secundum philosophum, aliquid dicitur esse
difficile ad cognoscendum dupliciter: vel secundum se, vel quo ad
nos. Dicendum est igitur quod ea quae per esse suum non sunt unum in
materia, quantum in se est, sunt maxime nota; sed quo ad nos sunt
difficillima ad cognoscendum; propter quod dicit philosophus quod
intellectus noster se habet ad manifestissima naturae, sicut oculus
vespertilionis ad lucem solis. Cujus ratio est, quia cum intellectus
noster potentialis sit in potentia ad omnia intelligibilia, et ante
intelligere non sit in actu aliquod eorum; ad hoc quod intelligat
actu, oportet quod reducatur in actum per species acceptas a sensibus
illustratas lumine intellectus agentis; quia, sicut dicit
philosophus, sicut se habent colores ad visum, ita se habent
phantasmata ad intellectum potentialem. Unde cum naturale sit nobis
procedere ex sensibus ad intelligibilia, ex effectibus in causas, ex
posterioribus in priora, secundum statum viae, quia in patria alius
modus erit intelligendi; ideo est quod potentias animae et habitus non
possumus cognoscere nisi per actus, et actus per objecta. In actu
autem animae est plura considerare: scilicet speciem ipsius actus,
quae est ab objecto, et modum et effectum. Si igitur accipiamus actum
caritatis, qui est diligere Deum et proximum, ex specie actus, non
discernitur utrum sit a potentia imperfecta, vel perfecta per habitum;
quia ad idem objectum ordinatur potentia et habitus, sicut scientia et
intellectus possibilis. Modus autem quem ponit habitus in opere est
facilitas et delectatio, ut dicit philosophus, quod signum habitus
oportet accipere fientem in opere delectationem. Per istum autem modum
non discernitur utrum sit ab habitu caritatis infuso, vel ab habitu
acquisito. Effectus autem proprius dilectionis, secundum quod est ex
caritate, est in virtute merendi. Hoc autem nullo modo cadit in
cognitionem nostram nisi per revelationem. Et ideo nullus
certitudinaliter potest scire se habere caritatem; sed potest ex
aliquibus signis probabilibus conjicere. Caritatem etiam increatam,
quae Deus est, quamdiu vivimus, per speciem non videmus, ut dicitur
1 Corinth. 13. Quamvis quidam aliter dicant, quod ipsam
caritatem, quae Deus est, in nobis videmus, sed visio est adeo
tenuis, scilicet quod nec visio potest dici, nec aliquis percipit se
videre; eo quod visio ipsius Dei quasi confunditur et admiscetur in
cognitione aliorum. Sicut etiam dicunt, quod anima semper se
intelligit, sed tamen non semper de se cogitat. Hoc autem quomodo
intelligendum est, supra, dist. 3, qu. 1, art. 2, dictum
est.
Ad primum igitur dicendum, quod auctoritates Augustini in littera
positae loquuntur de cognitione ex parte ipsius cognoscibilis, et non
ex parte cognoscentis.
Ad secundum dicendum, quod philosophus ibi loquitur de habitibus
nobilissimis partis cognitivae. Sed istorum habituum actus perfecte
exprimunt suos habitus quantum ad id quod est proprium eis; sicut in
actu scientiae est certitudo per causam, in qua expresse scientia
demonstratur; et multo plus est hoc in intellectu principiorum. Et
ideo qui habet scientiam, scit se habere, quamvis non e converso:
quia aliqui se credunt habere, qui non habent. Semper enim ad rectum
mensuratur obliquum; et ideo, secundum philosophum, virtuosus est
mensura in operibus humanis; quia illud est bonum, quod virtuosus
appetit; et similiter etiam est de rectitudine intellectus; quia illud
est verum quod videtur habenti rectum intellectum; non autem quod
videtur cuilibet.
Et per hoc patet etiam solutio ad tertium. Quia actus fidei per ipsum
objectum, quod est creditum, distinguitur ab actibus aliorum habituum
vel potentiae imperfectae, quae non potest per se in tale objectum; et
ideo habens fidem scit se illam habere.
Ad quartum dicendum, quod ad hoc quod aliquid cognoscatur ab anima,
non sufficit quod sit sibi praesens quocumque modo, sed in ratione
objecti. Intellectui autem nostro nihil est secundum statum viae
praesens ut objectum, nisi per aliquam similitudinem ipsius, vel ab
ipso effectu acceptam: quia per effectus devenimus in causas. Et ideo
ipsam animam et potentias ejus et habitus ejus non cognoscimus nisi per
actus, qui cognoscuntur per objecta. Nisi largo modo velimus loqui de
cognitione, ut Augustinus loquitur, secundum quod intelligere nihil
aliud est quam praesentialiter intellectui quocumque modo adesse.
Ad quintum dicendum, quod per hoc quod caritas creata vel increata est
lux, ostenditur quod in se cognoscibilis sit, sed non cognoscitur, ab
intellectu nostro in se nisi per effectum suum, ratione jam dicta, in
corp. art.
|
|